Page images
PDF
EPUB

FRANCISCI

BARONIS DE VERULAMIO, VICE-COMITIS SANCTI

ALBANI,

DE

DIGNITATE ET AUGMENTIS

SCIENTIARUM

LIBER SEXTUS.

AD REGEM SUUM.

CAPUT PRIMUM.

Partitio traditiva in doctrinam de Organo Sermonis; doctrinam de Methodo Sermonis; et doctrinam de Illustratione Sermonis. Partitio doctrina de organo sermonis in doctrinam de Notis Rerum; de Locutione, et de Scriptione: quarum duæ posteriores Grammaticam constituunt, ejusque partitiones sunt. Partitio doctrina de notis rerum in Hieroglyphica et Characteres Reales. Partitio secunda Grammaticæ in Literariam et Philosophantem. Aggregatio Poëseos quoad Metrum ad doctrinam de locutione: Aggregatio doctrina de Ciphris ad doctrinam de scriptione.

CONCEDITUR certe cuivis (rex optime) seipsum et sua ridere et ludere. Quis igitur novit, num forte opus istud nostrum non descriptum fuerit ex libro quodam veteri, reperto inter libros famosissimæ illius bibliothecæ Sancti Victoris; quorum catalogum excepit

magister Franciscus Rabelesius? Illic enim invenitur liber, cui titulus est, Formicarium artium. Nos sane pusillum acervum pulvisculi congessimus, et sub eo complura scientiarum et artium grana condidimus, quo formica reptare possint, et paulatim conquiescere, et subinde ad novos se labores accingere. At regum sapientissimus pigros quoscunque remittit ad formicas: nos autem pigros eos homines pronunciamus, quibus acquisitis uti tantum cordi sit; neque subinde novas scientiarum sementes et messes facere.

Accedamus nunc ad artem tradendi, sive proferendi et enunciandi ea, quæ inventa, judicata, ac in memoria reposita sunt; quam nomine generali traditivam appellabimus. Ea omnes artes circa verba et sermones complectitur. Quamvis enim ratio sermonis veluti animia sit, tamen in tractando disjungi debent ratio et sermo; non minus quam anima et corpus. Traditivam in tres partes dividemus, doctrinam circa organum sermonis, doctrinam circa methodum sermonis, et doctrinam circa sermonis illustrationem sive ornatum.

Doctrina de organo sermonis vulgo recepta, quæ et grammatica dicitur, duplex est: altera de locutione, altera de scriptione. Recte enim Aristoteles, Cogitationum tessera verba, verborum literæ. Utrumque grammaticæ assignabimus. Verum ut rem altius repetamus, antequam ad grammaticam et partes ejus jam dictas veniamus, in genere de organo traditivæ dicendum est. Videntur enim esse proles quædam traditivæ aliæ, præter verba et literas. Hoc igitur plane statuendum est: quicquid scindi possit in differentias satis numerosas, ad notionum varietatem explicandam (modo differentiæ illæ sensui perceptibiles sint) fieri posse vehiculum cogitationum de homine in hominem. Nam videmus nationes linguis discrepantes commercia non male per gestus exercere: at in practica nonnullorum, qui surdi et muti usque a nativitate fuerant, et alias erant ingeniosi, miros videmus haberi inter eos et amicos suos, qui eorum gestus perdidicerant, dialogos. Quinetiam notissimum fieri jam cœpit, quod in China, et provinciis ultimi orien

tis, in usu hodie sint characteres quidem reales, non nominales, qui scilicet nec literas, nec verba, sed res et notiones exprimunt. Adeo ut gentes complures, linguis prorsus discrepantes, sed hujusmodi characte ribus (qui apud illos latius recepti sunt) consentientes, scriptis communicent: eousque, ut librum aliquem hujusmodi characteribus conscriptum, quæque gens patria lingua legere et reddere possit.

Notæ igitur rerum, quæ absque ope aut medio verborum res significant, duplicis generis sunt: quarum prius genus ex congruo; alterum ad placitum significat. Prioris generis sunt hieroglyphica et gestus: posterioris vero ii, quos diximus, characteres reales. Hieroglyphicorum usus vetustus admodum, et in veneratione quadam habitus; præcipue apud Ægyptios gentem valde antiquam: adeo ut videantur hieroglyphica fuisse scriptio quædam antenata, et senior ipsis elementis, literarum, nisi forte apud Hebræos. Gestus autem tanquam hieroglyphica transitoria sunt. Quemadmodum enim verba prolata volant, scripta manent; ita et hieroglyphica gestibus expressa transeunt, depicta durant. Cum enim Periander, consultus de conservanda tyrannide, legatum astare juberet; atque ipse in horto deambulans summitates florum emiuentiorum carperet, ad cædem procerum innuens; non minus usus est hieroglyphico, quam si id in charta depinxisset. Illud interim patet, hieroglyphica et gestus semper cum re significata aliquid similitudinis habere; et emblemata quædam esse; unde eas notas rerum ex congruo nominavimus. At characteres reales nihil habent ex emblemate, sed plane surdi sunt; non minus quam ipsa elementa literarum; et ad placitum tantum efficti, consuetudine autem tanquam pacto tacito recepti. Illud interim liquet, vasta ipsorum multitudine ad scribendum opus esse: tot enim esse debent, quot sunt vocabula radicalia. Hæc igitur portio doctrinæ de organo sermonis, quæ est de notis rerum, nobis ponitur pro desiderato. Etsi autem tenuis possit videri esse ejus usus, cum verba et scriptio per literas sint organa traditivæ longe commodissima; visum est tamen nobis, veluti rei non igno

bilis, aliquam hoc loco mentionem ejus facere. Tractamus enim hic, veluti numismata rerum intellectualium: nec abs re fuerit nosse, quod sicut nummi possint confici ex alia materia, præter aurum et argentum, ita et notæ rerum aliæ possint cudi, præter verba et literas.

Pergamus igitur ad grammaticam. Ea vero veluti viatoris locum erga cæteras scientias obtinet; non nobilem illum quidem, sed imprimis tamen necessarium; præsertim cum scientiæ, nostris seculis, et linguis eruditis, non vernaculis, potissimum hauriantur. Neque tamen dignitas ejus parva censenda est, quandoquidem antidoti cujusdam vicibus fungatur contra maledictionem illam confusionis linguarum. Sane hoc agit industria humana, ut se restituat et redintegret in benedictionibus illis, quibus culpa sua excidit. Atque contra maledictionem primam generalem de sterilitate terræ, et comedendo panem suum in sudore vultus sui, reliquis artibus omnibus se munit et instruit. At contra secundam illam de confusione linguarum advocat in auxilium grammaticam. Ejus in linguis quibusque vernaculis exiguus certe usus est; in externis perdiscendis latior; amplissimus vero in illis linguis, quæ vulgares esse desierunt, et in libris tantum perpetuantur.

Grammaticam etiam bipartitam ponemus, ut alia sit literaria, alia philosophica: altera adhibetur simpliciter ad linguas, nempe ut eas quis aut celerius perdiscat, aut emendatius et purius loquatur: altera vero aliquatenus philosophiæ ministrat; qua in parte occurrit nobis, Cæsarem libros De analogia conscripsisse; atque dubitatio subiit, utrum illi hanc, quam dicimus, grammaticam philosophicam tractarint? Suspicamur tamen nil admodum in illis fuisse subtilius aut sublimius, sed tantum præceptiones tradidisse de oratione casta et integra, neque a consuetudine loquendi prava, neque ab affectatione aliquorum, vitiata et polluta; in quo genere ipse excelluit. Veruntamen hac ipsa re moniti, cogitatione complexi sumus grammaticam quandam, quæ non analogiam verborum ad invicem, sed analogiam inter verba et res, sive ra

tionem, sedulo inquirat: citra tamen eam, quæ logica subservit, hermeniam. Vestigia certe rationis verba sunt; itaque vestigia etiam aliquid de corpore indicant: hujus igitur rei adumbrationem quandam tenuem dabimus. Primo autem minime probamus curiosam illam inquisitionem, quam tamen Plato vir eximius non contempsit; nimirum de impositione et originali etymologia nominum; supponendo ac si illa jam a principio ad placitum indita minime fuissent, sed ratione quadam et significanter derivata et deducta: materiam certe elegantem, et quasi ceream, quæ apte fingi et flecti possit; quoniam vero antiquitatum penetralia perscrutari videtur, etiam quodammodo venerabilem; sed nihilominus parce veram, et fructu cassam. Illa demum, ut arbitramur, foret nobilissima grammaticæ species, si quis in linguis plurimis tam eruditis quam vulgaribus eximie doctus, de variis linguarum proprietatibus tractaret; in quibus quæque excellat, in quibus deficiat, ostendens. Ita enim et linguæ mutuo commercio locupletari possint; et fiet ex iis, quæ in singulis linguis pulchra sunt (tanquam Venus Apellis) orationis ipsius quædam formosissima imago, et exemplar quoddam insigne, ad sensus animi rite exprimendos. Atque una etiam hoc pacto capientur signa haud levia, sed observatu digna (quod fortasse quispiam non putaret) de ingeniis et moribus. populorum et nationum ex linguis ipsorum. Equidem libenter audio Ciceronem notantem, quod apud Græcos desit verbum, quod Latinum illud (ineptum) reddat; Propterea (inquit) quod Græcis hoc vitium tam familiare fuit, ut illud in se ne agnoscerent quidem: digna certe gravitate Romana censura. Quid illud, quod Græci in compositionibus verborum tanta licentia usi sunt, Romani contra magnam in hac re severitatem adhibuerunt? Plane colligat quis, Græcos fuisse artibus, Romanos rebus gerendis, magis idoneos. Artium enim distinctiones verborum compositionem fere exigunt: at res, et negotia, simpliciora verba postulant. Quin Hebræi tantum compositiones illas refugiunt, ut malint metaphora abuti, quam compositionem introducere. Quinetiam verbis tam pau

« PreviousContinue »