Page images
PDF
EPUB

palatiorum laquearibus consimilem; cum e contra ægre quis ostendat, in tam infinito stellarum numero figuram aliquam vel quadratam, vel triangularem, vel rectilinearem. Tanta est harmoniæ discrepantia inter spiritum hominis et spiritum mundi.

Quod ad idola specus attinet, illa ortum habent ex propria cujusque natura et animi et corporis; atque etiam ex educatione et consuetudine, et fortuitis rebus, quæ singulis hominibus accidunt. Pulcherrimum enim emblema est illud de specu Platonis: siquidem si quis (missa illa exquisita parabolæ subtilitate) a prima infantia, in antro aut caverna obscura et subterranea, ad maturam usque ætatem degeret, et tunc derepente in aperta prodiret, et hunc cœli et rerum apparatum contueretur; dubium non est, quin animum ejus subirent et perstringerent quamplurimæ miræ et absurdissimæ phantasiæ. Nos vero scilicet sub aspectu cœli degimus; interea tamen animi in cavernis corporum nostrorum conduntur; ut infinitas errorum et falsitatum imagines haurire necesse sit, si e specu sua raro tantum et ad breve aliquod tempus prodeant, et non in contemplatione naturæ perpetuo, tanquam sub dio, morentur. Emblemati siquidem illi de specu Platonis optime convenit parabola illa Heracliti; quod homines scientias in mundis propriis, et non in mundo majore, quærant.

At idola fori molestissima sunt, quæ ex fœdere tacito inter homines, de verbis et nominibus impositis, se in intellectum insinuarunt. Verba autem plerunque ex captu vulgi induntur; atque per differentias, quarum vulgus capax est, res secant; cum autem intellectus acutior, aut observatio diligentior res melius distinguere velit, verba obstrepunt. Quod vero hujus remedium est (definitiones scilicet) in plurimis huic malo mederi nequit, quoniam et ipsæ definitiones ex verbis constent, et verba gignant verba. Etsi autem putemus verbis nostris nos imperare; et illud facile dictu sit, Loquendum esse ut vulgus, sentiendum ut sapientes; quinetiam vocabula artium (quæ apud peritos solum valent) huic rei satisfacere videri pos

sint; et definitiones (de quibus diximus) artibus præmissæ (secundum prudentiam mathematicorum) vocabulorum pravas acceptiones corrigere valeant; attamen hæc omnia non sufficiunt, quo minus verborum præstigiæ et incantationes plurimis modis seducant, et vim quandam intellectui faciant, et impetum suum (more Tartarorum sagittationis) retro in intellectum (unde profecta sunt) retorqueant. Quare altiore, et novo quodam remedio, ad hoc malum opus est. Verum hæc jam cursim perstringimus, interim desiderari pronunciantes hanc doctrinam, quam elenchos magnos, sive de idolis animi humani nativis et adventitiis, appellabimus. Ejus autem tractationem legitimam ad Organum Novum referimus.

Superest artis judicandi appendix quædam insignis, quam etiam desiderari statuimus. Siquidem Aristoteles rem notavit, modum rei nullibi persecutus est. Ea tractat, quales demonstrationes ad quales materias, sive subjecta, applicari debeant ; ut hæc doctrina tanquam judicationes judicationum contineat. Optime enim Aristoteles, Neque demonstrationes ab oratoribus, neque suasiones a mathematicis requiri debere

Ut si in probationis genere aberretur, judicatio ipsa non absolvatur. Quando vero sint quatuor demonstrationum genera, vel per consensum immediatum et notiones communes, vel per inductionem, vel per syllogismum, vel per eam (quam recte vocat Aristoteles) demonstrationem in orbem (non a notioribus scilicet, sed tanquam de plano ;) habent hæ demonstrationes singulæ certe subjecta, et materias scientiarum, in quibus pollent; alia, a quibus excluduntur. Etenim rigor et curiositas in poscendo probationes nimium severas in aliquibus; multo magis facilitas et remissio in acquiescendo probationibus levioribus in aliis; inter ea sunt numeranda, quæ detrimenti plurimum et impedimenti scientiis attulerunt. Atque de arte judicandi hæc dicta sint.

CAPUT QUINTUM.

Partitio artis retinendi sive retentiva in doctrinam de Adminiculis Memoriæ, et doctrinam de Memoria ipsa. Partitio doctrina de memoria ipsa, in Prænotionem et Emblema.

Artem retinendi sive custodiendi in duas doctrinas partiemur doctrinam scilicet de adminiculis memoriæ, et doctrinam de memoria ipsa. Adminiculum memoriæ plane scriptio est: atque omnino monendum quod memoria, sine hoc adminiculo, rebus prolixioribus et accuratioribus impar sit; neque ullo modo, nisi de scripto, recipi debeat. Quod etiam in philosophia inductiva, et interpretatione naturæ, præcipue obtinet tam enim possit quis calculationes ephemeridis, memoria nuda, absque scripto, absolvere, quam interpretationi naturæ, per meditationes et vires memoriæ nativas et nudas, sufficere; nisi eidem memoriæ per tabulas ordinatas ministretur. Verum missa interpretatione naturæ, quæ doctrina nova est, etiam ad veteres et populares scientias haud quicquam fere utilius esse possit, quam memoriæ adminiculum solidum et bonum; hoc est, digestum probum et eruditum locorum communium. Neque tamen me fugit, quod relatio eorum, quæ legimus aut discimus, in locos communes damno eruditionis ab aliquibus imputetur, ut quæ lectionis cursum remoretur, et memoriam ad feriandum invitet. Attamen quoniam adulterina res est in scientiis præcocem esse et promptum, nisi etiam solidus sis et multipliciter instructus; diligentiam et laborem in locis communibus congerendis magni prorsus rem esse usus et firmitudinis in studiis judicamus; veluti quæ inventioni copiam subministret, et aciem judicii in unum contrabat. Verum est tamen inter methodos et syntaxes locorum communium, quas nobis adhuc videre contigit, nullam reperiri, quæ alicujus sit pretii: quandoquidem in titulis suis faciem prorsus exhibeant magis scholæ,

quam mundi, vulgares et pædagogicas adhibentes divisiones, non autem eas, quæ ad rerum medullas et interiora quovis modo penetrent.

Circa memoriam autem ipsam satis segniter et languide videtur adhuc inquisitum. Extat certe de ea ars quæpiam; verum nobis constat tum meliora præcepta de memoria confirmanda et amplianda haberi posse, quam illa ars complectitur; tum practicam illius ipsius artis meliorem institui posse, quam quæ recepta est. Neque tamen ambigimus (si cui placet hac arte ad ostentationem abuti) quin possint præstari per eam nonnulla mirabilia et portentosa: sed nihilominus res quasi sterilis est (eo quo adhibetur modo) ad usus humanos. At illud interim ei non imputamus, quod naturalem memoriam destruat et superoneret (ut vulgo objicitur) sed quod non dextere instituta sit ad auxilia memoriæ commodanda in negotiis et rebus seriis. Nos vero hoc habemus (fortasse ex genere vitæ nostro politica) ut, quæ artem jactant, usum non præbent, parvi faciamus. Nam ingentem numerum nominum aut verborum semel recitatorum eodem ordine statim repetere, aut versus complures de quovis argumento extempore conficere, aut quicquid occurrit satirica aliqua similitudine perstringere, aut seria quæque in jocum vertere, aut contradictione et cavillatione quidvis eludere, et similia (quorum in facultatibus animi haud exigua est copia; quæque ingenio et exercitatione ad miraculum usque extolli possunt) hæc certe omnia, et his similia, nos non majoris facimus, quam funambulorum et mimorum agilitates et ludicra: etenim eadem ferme res sunt; cum hæc corporis, illa animi viribus abutantur; et admirationis forsitan aliquid habeant, dignitatis parum.

Ars autem memoriæ duplici nititur intentione, prænotione et emblemate. Prænotionem vocamus abscissionem quandam investigationis infinitæ. Cum enim quis aliquid revocare in memoriam conatur, si nullam prænotionem habeat, aut perceptionem ejus, quod quærit; quærit certe et molitur, et hac illac discurrit, tanquam in infinito. Quod si certam aliquam prænotionem habeat, statim abscinditur infinitum, et fit

discursus memoriæ magis in vicino; ut venatio damæ intra septa. Itaque et ordo manifesto juvat memoriam. Šubest enim prænotio, id quod quæritur, tale esse debere, ut conveniat cum ordine. Similiter carmina facilius discuntur memoriter, quam prosa. Si enim hæretur in aliquo verbo, subest prænotio, tale debere esse verbum, quod conveniat cum versu. Atque ista prænotio est artificialis memoriæ pars prima: nam in artificiali memoria locos habemus jam ante digestos et paratos; imagines extempore, prout res postulat, conficimus: at subest prænotio talem esse debere imaginem, qualis aliquatenus conveniat cum loco. Id, quod vellicat memoriam, et aliquo modo munit ad rem, quam quærimus. Emblema vero deducit intellectuale ad sensibile: sensibile autem semper fortius percutit memoriam, atque in ea facilius imprimitur, quam intellectuale. Adeo ut etiam brutorum memoria per sensibile excitetur, per intellectuale minime. Itaque facilius retineas imaginem venatoris leporem persequentis, aut pharmacopoei pyxides ordinantis, aut pedantii orationem habentis, aut pueri versus memoriter recitantis, aut mimi in scena agentis; quam ipsas notiones inventionis, dispositionis, elocutionis, memoriæ, actionis. Sunt et alia, quæ pertinent ad memoriam juvandam (ut modo diximus) sed ars, quæ jam habetur, ex his duobus jam præmissis consistit. Particulares autem artium defectus persequi, fuerit ab instituto nostro recedere. Igitur de arte retinendi sive custodiæ hæc dicta sint. Jam vero ad quartum membrum logicæ, quod traditionem et elocutionem tractat, ordine pervenimus.

« PreviousContinue »