Page images
PDF
EPUB

præsto sint, infinita subtilitate persequantur; quæ paulo remotiora, ne attingant quidem: nos sane topicam particularem, tanquam rem apprime utilem, amplectímur; hoc est, locos inquisitionis et inventionis particularibus subjectis et scientiis appropriatos. Illi autem mixturæ quædam sunt ex logica et materia ipsa propria singularum scientiarum. Futilem enim esse constat, et angusti cujusdam animi, qui existimet artem de scientiis inveniendis, perfectam jam a principio, excogitari et proponi posse; eandemque postea in opere poni et exerceri debere. At certo sciant homines, artes inveniendi solidas et veras adolescere et incrementa sumere cum ipsis inventis: adeo ut cum quis primum ad perscrutationem scientiæ alicujus accesserit, possit habere præcepta inventivæ nonnulla utilia: postquam autem ampliores in ipsa scientia progressus fecerit, possit etiam et debeat nova inventionis præcepta excogitare, quæ ad ulteriora eum felicius deducant. Similis est sane hæc res viæ initæ in planitie: postquam enim viæ partem aliquam fuerimus emensi, non tantum hoc lucrati sumus, ut ad exitum itineris propius accesserimus; verum etiam ut, quod restat viæ, clarius prospiciamus: eodem modo, in scientiis, gradus itineris quisque, ea, quæ a tergo reliquit, prætervectus, etiam illa, quæ supersunt, propius dat in conspectum. Hujus autem topicæ exemplum, quoniam eam inter desiderata reponimus, subjungere visum est.

Topica Particularis, sive Articuli Inquisitionis de Gravi et Levi.

1. Inquiratur, qualia sint corpora, quæ motus gravitatis sunt susceptibilia; qualia, quæ levitatis; et si quæ sint mediæ, sive adiaphoræ naturæ ?

2. Post inquisitionem de gravitate et levitate simplicem, procedatur ad inquisitionem comparatam ; quæ nimirum ex gravibus plus, quæ minus ponderent, in eodem dimenso? Etiam, quæ ex levibus celerius ferantur in altum, quæ tardius?

3. Inquiratur de eo, quod possit et operetur quantum corporis ad motum gravitatis? Atqui videatur hoc primo aspectu quasi supervacuum; qui rationes motus debeant sequi rationes quanti. Sed res aliter se habet: nam licet in lancibus quantitas gravitatem corporis ipsius compenset (viribus corporis undique coëuntibus per repercussionem, sive resistentiam lancium vel trabis) tamen ubi parva datur resistentia (veluti in decasu corporum per aërem) quantum corporis parum valet ad incitationem descensus; cum `viginti pondo plumbi et libra una, eodem fere spatio cadant.

4. Inquiratur utrum quantum corporis ita augeri possit, ut motus gravitatis prorsus deponatur; ut fit in globo terræ, qui pensilis est, non cadit? Utrum igitur possint esse aliæ massæ tam grandes, ut se ipsæ sustentent? Nam latio ad centrum terræ res fictitia est; atque omnis massa grandis motum lationis quemcunque exhorret, nisi ab alio appetitu fortiori

vincatur.

Si

5. Inquiratur de eo, quod possit et operetur resistentia corporis medii, vel occurrentis, ad regimen motus gravitatis? Corpus vero descendens aut penetrat et secat corpus occurrens, aut ab eo sistitur. penetret, fit penetratio; aut cum levi resistentia, ut in aëre; aut cum fortiori, ut in aqua. Si sistatur, sistitur aut resistentia dispari, ubi fit prægravatio, ut si lignum superponatur ceræ ; aut æqua, veluti si aqua superponatur aquæ, aut lignum ejusdem generis ligno; id quod appellat schola (apprehensione quadam inaui) Non ponderare corpus nisi extra locum suum. Atque hæc omnia motum gravitatis variant: aliter enim moventur gravia in lancibus, aliter in decasu: etiam aliter (quod mirum videri possit) in lancibus pendentibus in aëre, aliter in lancibus immersis in aqua; aliter in decasu per aquam; aliter in natantibus sive vectis super aquam.

6. Inquiratur de eo, quod possit et operetur figura corporis descendentis ad regendum motum gravitatis; veluti figura lata cum tenuitate, cubica, oblonga, rotunda, pyramidalis; et quando se vertant corpora,

quando eadem, qua dimittuntur, positura permaneant?

7. Inquiratur de eo, quod possit et operetur continuatio et progressio ipsius casus sive descensus ad hoc, ut majori incitatione et impetu feratur; et qua proportione et quousqué invalescat illa incitatio? Siquidem veteres levi contemplatione opinati sunt (cum motus naturalis sit iste) eum perpetuo augeri et intendi.

8. Inquiratur de eo, quod possit et operetur distantia aut proximitas corporis descendentis a terra, ad hoc, ut celerius cadat, aut tardius, aut etiam non omnino (si modo fuerit extra orbem activitatis globi terræ; quæ Gilberti opinio fuit) atque simul de eo, quod operetur immersio corporis descendentis magis in profundum terræ, aut collocatio ejusdem propius ad superficiem terræ? Etenim hæc res etiam motum variat, ut operantibus in mineris perspectum est.

9. Inquiratur de eo, quod possit et operetur differentia corporum, per quæ motus gravitatis diffunditur et communicatur: atque utrum æque communicetur per corpora mollia et porosa, ac per dura et solida : veluti si trabs lancis sit ex altera parte lingulæ lignea, ex altera argentea (licet fuerint reductæ ad idem pondus) utrum non progignat variationem in lancibus? Similiter utrum metallum, lanæ, aut vesicæ inflatæ, superimpositum, idem ponderet, quod in fundo lancis?

10. Inquiratur de eo, quod possit et operetur in communicatione motus gravitatis distantia corporis a libramine: hoc est, cita et sera perceptio incubitus sive depressionis: veluti in lancibus; ubi altera pars trabis est longior (licet reducta ad idem pondus) an inclinet hoc ipsum lancem? Aut in tubis arcuatis, ubi longior pars certe trahet aquam, licet brevior pars (facta scilicet capacior) majus contineat pondus aquæ.

11. Inquiratur de eo, quod possit intermixtio sive copulatio corporis levis cum corpore gravi, ad elevandam corporis gravitatem, ut in pondere animalium vivorum et mortuorum?

12. Inquiratur de secretis ascensibus et descensibus partium leviorum et graviorum in uno corpore integro:

unde fiant sæpe accurata separationes; ut in separatione vini et aquæ; in ascensione floris lactis, et similibus.

13. Inquiratur, quæ sit linea et directio motus gravitatis, et quatenus sequatur vel centrum terræ, id est, massam terræ; vel centrum corporis ipsius, id est, nixum partium ejus. Centra enim illa ad demonstrationes apta sunt, in natura nihil valent.

14. Inquiratur de comparatione motus gravitatis cum motibus aliis; quos scilicet vincat, quibus cedat? Veluti in motu (quem appellant) violento, motus gravitatis compescitur ad tempus: etiam, cum pondus longe majus ferri ab exiguo magnete attollitur, cedit motus gravitatis motui sympathiæ.

15. Inquiratur de motu aëris, utrum feratur sursum, an sit tanquam adiaphorus? Quod difficile est inventu, nisi per experimenta aliqua exquisita: nam emicatio aëris in fundo aquæ fit potius per plagam aquæ, quam per motum aëris, cum idem etiam fiat in ligno. Aër autem aëri commistus nihil prodit, cum non minus levitatem exhibeat aër in aëre, quam gravitatem aqua in aqua: in bulla autem, exili obducta pellicula, ad tempus stat.

16. Inquiratur, quis sit terminus levitatis? Neque enim quemadmodum centrum terræ posuerunt centrum gravitatis, volunt (credo) ut ultima convexitas cœli sit terminus levitatis. An potius, veluti gravia videntur eousque ferri, ut decumbant, et tanquam ad immobile; ita levia eousque ferantur, ut rotari incipiant, et tanquam ad motum sine termino?

17. Inquiratur quid in causa sit, cur vapores et halitus eousque in altum, ac sita est regio (quam vocant) media aëris, ferantur; cum et crassiusculæ sint materiæ, et radii solis per vices (noctu scilicet) cessent ?

18. Inquiratur de regimine motus flammæ in sursum; quod eo abstrusius est, quia singulis momentis flamma perit, nisi forte in medio flammarum majorum; etenim flammæ abruptæ a continuitate sua parum durant.

19. Inquiratur de motu in sursum ipsius activitatis

calidi; veluti cum calor in ferro candente citius gliscit in sursum, quam in deorsum.

Exemplum igitur topicæ particularis tale sit: illud interim, quod monere occepimus, iterum monemus, nempe ut homines debeant topicas particulares suas alternare, ita ut, post majores progressus aliquos in inquisitione factos, aliam et subinde aliam instituant topicam, si modo scientiarum fastigia conscendere cupiant. Nos autem topicis particularibus tantum tribuimus, ut proprium opus de ipsis, in subjectis naturalibus dignioribus et obscurioribus, conficere in animo habeamus. Domini enim quæstionum sumus, rerum non item. Atque de inventiva hactenus.

CAPUT QUARTUM.

Partitio artis judicandi in judicium per Inductionem, et per Syllogismum. Quorum prius aggregatur organo novo. Partitio prima judicii per syllogismum in reductionem rectam et inversam. Partitio secunda ejus in Analyticam, et doctrinam de Elenchis. Partitio doctrina de elenchis in Elenchos Sophismatum, Elenchos Hermeniæ, et Elenchos Imaginum, sive Idolorum. Partitio idolorum in idola Tribus, idola Specus, et idola Fori. Appendix artis judicandi, videlicet de analogia demonstrationum pro natura subjecti.

Transeamus nunc ad judicium, sive artem judicandi, in qua agitur de natura probationum sive demonstrationum. In arte autem ista judicandi (ut etiam vulgo receptum est) aut per inductionem, aut per syllogismum concluditur: nam enthymemata et exempla, illorum duorum compendia tantum sunt. At quatenus ad judicium, quod fit per inductionem, nihil est, quod nos detinere debeat: uno siquidem eodemque mentis opere illud, quod quæritur, et invenitur et judicatur. Neque enim per medium aliquod res transigitur, sed immediate, eodem fere modo, quo fit in sensu. Quippe sensus, in objectis suis primariis, simul

« PreviousContinue »