Page images
PDF
EPUB

tam pusilla et tenera, corpora tam crassa et dura in motu ponere possit, inquiratur. De hac parte igitur, cum desideretur, fiat inquisitio.

At de sensu et sensibili longe uberior et diligentior adhibita est inquisitio, tam in tractatibus circa ea generalibus, quam in artibus specialibus, utpote perspectiva, musica; quam vere nihil ad institutum : quandoquidem illa tanquam desiderata ponere non liceat. Sunt tamen duæ partes nobiles et insignes, quas in hac doctrina desiderari statuimus; altera de differentia perceptionis et sensus; altera de forma

lucis.

Atque differentiam inter perceptionem et sensum, bene enucleatam, debuerant philosophi tractatibus suis de sensu et sensibili præmittere, ut rem maxime fundamentalem. Videmus enim, quasi omnibus corporibus naturalibus inesse vim manifestam percipiendi: etiam electionem quandam amica amplectendi, inimica et aliena fugiendi. Neque nos de subtilioribus perceptionibus tantum loquimur, veluti cum magnes ferrum allicit; flamma ad naphtham assilit; bulla bullæ approximata coit; radiatio ab objecto albo dissilit; corpus animalis utilia assimilat, inutilia excernit; spongiæ pars (etiam super aquam elevata) aquam attrahit, aërem expellit; et hujusmodi. Etenim quid attinet talia enumerare? Nullum siquidem corpus ad aliud admotum illud immutat, aut ab illo immutatur, nisi operationem præcedat perceptio reciproca. Percipit corpus meatus, quibus se insinuat: percipit impetum alterius corporis, cui cedit: percipit amotionem alterius corporis, a quo detinebatur, cum se recipit: percipit divulsionem sui continui, cui ad tempus resistit : ubique denique est perceptio. Aër vero calidum et frigidum tam acute percipit, ut ejus perceptio sit longe subtilior, quam tactus humani; qui tamen pro calidi et frigidi norma habetur. Duplex igitur deprehenditur circa hanc doctrinam hominum culpa: alia, quod eam intactam et intractatam (cum tamen sit res nobilissima) plerunque reliquerunt: alia, quod qui huic contemplationi forte animum adjecerunt, longius, quam par est, provecti sunt, et sensum cor

poribus omnibus tribuerunt; ut piaculum fere sit ramum arboris avellere, ne forte instar Polydori ingemiscat. At debuerant illi differentiam perceptionis et sensus, non tantum in comparatione sensibilium ad insensibilia, secundum corpus integrum, explorare (veluti plantarum et animalium) verum etiam in corpore ipso sensibili animadvertere, quid in causa sit, cur tot actiones expediantur, absque omni tamen sensu? Cur alimenta digerantur, egerantur; humores et succi, sursum, deorsum, ferantur; cor et pulsus vibrent; viscera, sua quæque opificia, sicut officinæ, producant; et tamen hæc omnia, et complura alia, absque sensu fiant? Verum homines non satis acute, qualis sit actio sensus, viderunt, atque quod genus corporis, quæ mora, quæ conduplicatio impressionis ad hoc requirantur, ut dolor vel voluptas sequatur? Denique differentiam inter perceptionem simplicem et sensum, nullo modo nosse videntur; nec quatenus fieri possit perceptio absque sensu. Neque enim hæc verborum tantum controversia est, sed de re magni prorsus momenti. De hac igitur doctrina (ut imprimis utili, et ad plurima spectante) melius inquiratur : quandoquidem etiam circa hanc rem inscitia tantum apud nonnullos ex antiquis philosophis potuerit, ut omnibus sine discrimine corporibus animam infundi putaverint: neque enim videbant, quomodo motus cum discretione fieri potuerit absque sensu; aut sensus adesse absque anima.

De forma lucis quod debita non facta fuerit inquisitio (præsertim cum in perspectiva strenue elaborarunt homines) stupenda quædam negligentia censeri possit. Etenim, nec in perspectiva, nec alias, aliquid de luce, quod valeat, inquisitum est. Radiationes ejus tractantur, origines minime. Sed collocatio demum perspectivæ inter mathematica, hunc ipsum defectum et alios similes peperit; quia a physicis præmature discessum est. Tractatio autem de luce, et causis ejus, in physicis rursus superstitiosa fere est, tanquam de re inter divina et naturalia media; adeo ut quidam ex Platonicis eam materia ipsa antiquiorem introduxerint. Cum enim spatium esset difflatum, id

primum lumine, postea vero corpore impletum fuisse, vanissimo commento asseruerunt: quando tamen Scripturæ sacræ, massam cœli et terræ, tenebrosam, ante lucem creatam, diserte posuerint. Quæ vero physice et secundum sensum de ea tractantur, ea statim ad radiationes descendunt, ut parum physicæ inquisitionis circa hanc rem extet. Debuerant autem homines contemplationes suas submittere paulisper, et quid sit corporibus omnibus lucidis commune inquirere, tanquam de forma lucis. Etenim quam immensa est corporis differentia (si ex dignitate considerentur) inter solem et lignum putridum, aut squamas etiam piscium putridas? Inquirere etiam debuerant, quid tandem in causa sit, cur aliqua ignescant, et lucem ex se jaciant calefacta, alia minime? Ferrum, metalla, lapides, vitrum, ligna, oleum, sevum, ab igne, vel flammam vibrant, vel saltem rubescunt: at aqua, aër, acerrimo et tanquam furenti calore fervefacta, nihil tamen lucis adipiscuntur, nec splendent. Quod si quis hoc eo fieri putet, quod proprium sit ignis lucere, aqua autem et aër igni omnino inimica sint; is sane nunquam per obscura noctis in aqua salsa, tempestate calida, remigavit; cum guttulas aquæ ex remorum concussione subsilientes micare et lucescere videre potuisset. Quod etiam fit in spuma maris ferventiore, quam pulmonem marinum vocant. Quid denique habent commune cum flamma et ignitis cicendulæ et luciola; et musca Indica, quæ cameram totam illustrat; et oculi quorundam animalium in tenebris; et saccharum inter radendum, aut frangendum; et sudor equi nocte æstuosa festinantis; et alia nonnulla? Quin et homines tam parum in hac re viderunt, ut plerique scintillas e silice aërem attritum putent. Attamen quando aër calore non ignescat, et lucem manifesto concipiat, quomodo tandem fit, ut noctuæ, et feles, et alia nonnulla animalia, noctu cernant? Adeo ut ipsi aëri (quando visio absque luce non transigatur) necesse est inesse lucem aliquam nativam et genuinam, quamvis tenuem admodum et infirmam, quæ tamen sit radiis visivis hujusmodi ani

[blocks in formation]

malium proportionata, iisque ad videndum sufficiat. Verum hujusce mali (ut plurimorum) causa est, quod homines, ex instantiis particularibus, formas naturarum communes non elicuerunt; id quod nos tanquam subjectum proprium metaphysicæ posuimus; quæ et ipsa physicæ, sive doctrinæ de natura, pars est. Itaque de forma et originibus lucis fiat inquisitio, eaque interim inter desiderata ponatur. Atque de doctrina circa substantiam animæ, tam rationalis quam sensibilis, cum facultatibus suis, atque de ejusdem doctrinæ appendicibus, hæc dicta sint.

FRANCISCI

BARONIS DE VERULAMIO, VICE-COMITIS SANCTI

ALBANI.

DE

DIGNITATE ET AUGMENTIS

SCIENTIARUM

LIBER QUINTUS.

AD REGEM SUUM.

CAPUT PRIMUM.

Partitio doctrinæ circa usum et objecta facultatum animæ humanæ, in Logicam, et Ethicam. Partitio Logice, in artes Inveniendi, Judicandi, Retinendi, et Tradendi.

DOCTRINA circa intellectum (rex optime) atque illa altera circa voluntatem hominis, in natalibus suis tanquam gemellæ sunt. Etenim illuminationis puritas, et arbitrii libertas, simul inceperunt, simul corruerunt. Neque datur in universitate rerum, tam intima sympathia, quam illa veri et boni. Quo magis rubori fuerit viris doctis, si scientia sint tanquam angeli alati, cupiditatibus vero tanquam serpentes, qui humi reptant; circumgerentes animas, instar speculi sane, sed menstruati.

Venimus jam ad doctrinam circa usum et objecta facultatum animæ humanæ. Illa duas habet partes,

« PreviousContinue »