Page images
PDF
EPUB

FRANCISCUS DE VERULAMIO

SIC COGITAVIT,

TALEMQUE APUD SE RATIONEM INSTITUIT;

QUAM VIVENTIBUS ET POSTERIS NOTAM

FIERI, IPSORUM INTERESSE PUTAVIT.

Cum illi pro comperto esset, intellectum humanum sibi ipsi negotium facessere, neque auxiliis veris (quæ in hominis potestate sunt) uti sobrie et commode; unde multiplex rerum ignoratio, et ex ignoratione rerum detrimenta innumera: omni ope connitendum existimavit, si quo modo commercium istud mentis et rerum (cui vix aliquid in terris, aut saltem in terrenis, se ostendit simile) restitui posset in integrum," aut saltem in melius deduci. Ut vero errores qui invaluerunt, quique in æternum invalituri sunt, alii post alios (si mens sibi permittatur)

c2

ipsi se corrigerent, vel ex vi intellectus propria, vel ex auxiliis atque adminiculis dialecticæ, nulla prorsus suberat spes; propterea quod notiones rerum primæ, quas mens haustu facili et supino excipit, recondit, atque accumulat (unde reliqua omnia fluunt) vitiosæ sint, et confusæ, et temere a rebus abstractæ ; neque minor sit in secundis et reliquis libido et inconstantia: ex quo fit, ut universa ista ratio humana, qua utimur quoad inquisitionem naturæ, non bene congesta et ædificata sit, sed tanquam moles aliqua magnifica sine fundamento. Dum enim falsas mentis vires mirantur homines et celebrant, veras ejusdem, quæ esse possint (si debita ei adhibeantur auxilia, atque ipsa rebus morigera sit, nec impotenter rebus insultet) prætereunt et perdunt: restabat illud unum, ut res de integro tentetur melioribus præsidiis; utque fiat scientiarum et artium, atque omnis humanæ doctrinæ, in universum instauratio, a debitis excitata fundamentis. Hoc vero licet aggressu infinitum quiddam videri possit, ac supra vires mortales; tamen idem tractatu sanum invenietur, ac sobrium magis, quam ea, quæ adhuc facta sunt. Exitus enim hujus rei est nonnullus. In iis vero, quæ jam fiunt circa scientias, est vertigo quædam, et agitatio per petua, et circulus. Neque eum fugit quanta in solitudine versetur hoc experimentum, et quam durum et incredibile sit ad faciendam fidem. Nihilominus, nec rem, nec seipsum deserendum putavit; quin viam, quæ una humanæ menti pervia est, tentaret atque iniret: præstat enim principium dare rei, quæ exitum habere possit, quam in iis, quæ exitum nullum habent, perpetua contentione et studio implicari. Viæ autem contemplativæ viis illis activis decantatis fere respondent; ut altera, ab initio ardua et difficilis, desinat in apertum ; altera, primo intuitu expedita et proclivis, ducat in avia et præcipitia. Cum autem incertus esset, quando hæc alicui posthac in mentem ventura sint; eo potissimum usus argumento, quod neminem hactenus invenit, qui ad similes cogitationes animum applicuerit; decrevit prima quæque, quæ perficere licuit, in publicum edere. Neque hæc festinatio ambitiosa fuit, sed solicita; ut si quid illi humanitus accideret, extaret tamen designatio quædam, ac destinatio rei, quam animo com

plexus est; utque extaret simul signum aliquod honestæ suæ et propensæ in generis humani commoda voluntatis. Certe aliam quamcunque ambitionem inferiorem duxit re, quam præ manibus habuit: aut enim hoc, quod agitur, nihil est; aut tantum, ut merito ipso contentum esse debeat, nec fructum extra quærere.

PRÆFATIO,

De statu scientiarum, quod non sit felix, aut majorem in modum auctus; quodque alia omnino, quam prioribus cognita fuerit, via aperienda sit intellectui humano; et alia comparanda auxilia, ut mens suó jure in rerum naturam uti possit.

VIDENTUR nobis homines, nec opes, nec vires suas bene nosse; verum de illis majora, quam par est, de his minora, credere. Ita fit, ut aut artes receptas insanis pretiis æstimantes, nil amplius quærant; aut seipsos plus æquo contemnentes, vires suas in levioribus consumant; in iis, quæ ad summam rei faciant, non experiantur. Quare sunt et suæ scientiis columnæ, tanquam fatales; cum ad ulterius penetrandum, homines nec desiderio, nec spe excitentur. Atque, cum opinio copiæ inter maximas causas inopiæ sit; quumque ex fiducia præsentium, vera auxilia negligantur in posterum; ex usu est, et plane ex necessitate, ut ab illis, quæ adhuc inventa sunt, in ipso operis nostri limine (idque relictis ambagibus, et non dissimulanter) honoris et admirationis excessus tollatur; utili monito, ne homines eorum aut copiam, aut utilitatem, in majus accipiant, aut celebrent. Nam si quis in omuem illam librorum varietatem, qua artes et scientiæ exultant, diligentius introspiciat, ubique inveniet ejusdem rei repetitiones infinitas, tractandi modis diversas, inventione præoccupatas; ut omnia primo intuitu numerosa, facto examine, pauca reperiantur. Et de utilitate aperte dicendum est; sapientiam istam, quam a Græcis potissimum hausimus, pueritiam quandam scientiæ videri, atque habere quod proprium est puerorum; ut ad garriendum prompta, ad generandum invalida et immatura sit. Controver

« PreviousContinue »