Page images
PDF
EPUB

cipiis, et de anima) compositam et congestam, et sublimitate quadam sermonis hominum, qui se ipsos admirari amant, tanquam in vertice scientiarum collocatam. Nos vero, misso fastu, id tantum volumus, ut designetur aliqua scientia, quæ sit receptaculum axiomatum, quæ particularium scientiarum non sint propria, sed pluribus earum in commune competant.

Plurima autem id genus axiomata esse nemo ambigat. Exempli gratia, Si inæqualibus æqualia addas, omnia erunt inæqualia: regula est ex mathematicis ; eadem et in ethicis obtinet, quatenus ad justitiam distributivam; siquidem in justitia commutativa, ut paria imparibus tribuantur, ratio æquitatis postulat; at in distributiva, nisi imparia imparibus præstentur, iniquitas fuerit maxima. Quæ in eodem tertio conveniunt, et inter se conveniunt: regula est itidem ex mathematicis; verum simul tam potens in logica, ut syllogismi sit fundamentum. Natura se potissimum prodit in minimis regula est in physicis, tam valida, ut etiam Democriti atomos produxerit; veruntamen eam recte adhibuit Aristoteles in politicis, qui contemplationem reipublicæ orditur a familia. Omnia mutantur, nil interit: regula itidem in physicis hoc modo prolata; Quantum naturæ, nec minuitur, nec augetur: eadem competit theologiæ naturali, sic variata; Omnipotentiæ sunt opera, aliquid ex nihilo facere, et aliquid in nihilum redigere: quod etiam Scriptura testatur, Didici, quod omnia opera, quæ fecit Deus, perseverent in perpetuum; non possumus eis quicquam addere, nec auferre. Interitus rei arcetur per reductionem ejus ad principia: regula est in physicis; eadem valet in politicis (ut recte notavit Machiavellus) cum illa, quæ interitum rerumpublicarum maxime prohibent, nihil aliud fere sint, quam reformatio earum, et reductio ad antiquos mores. Putredo serpens magis contagiosa est, quam matura: regula est in physicis, eadem insiguis etiam in moralibus; cum homines profligatissimi et maxime facinorosi, minus corruptelæ inferant publicis moribus, quam qui aliquid videntur habere sanitatis et virtutis, et ex parte tantum mali sunt. Quod conservativum est formæ majoris, id activitate

potentius: regula est in physicis. Etenim, ut non abscindatur ipse rerum nexus, nec detur (ut loquuntur) vacuum, facit ad conservandam fabricam universi. Ut vero gravia congregentur ad massam terræ, facit ad conservandam tantum regionem densorum. Itaque prior motus posteriorem domat. Eadem tenet in politicis. Nam quæ faciunt ad conservandam ipsam politiam in sua natura, validiora sunt, quam quæ ad bene esse particularium in republica membrorum conducunt. Similiter eadem locum habet in theologia. Etenim in theologicis virtutibus, charitas, quæ est virtus maxime communicativa, præ reliquis omnibus eminet. Augetur vis agentis per antiperistasin contrarii: regula est in physicis. Eadem mira præstat in politicis; cum omnis factio, ex contraria ingruente, vehementer irritetur. Tonus discors in concordem actutum desinens, concentum commendat; regula est musicæ. Eadem in ethicis et affectibus obtinet. Tropus ille musicus, a clausula aut cadentia (quam vocant) cum jamjam adesse videatur, placide elabendi; convenit cum tropo rhetorico expectationem eludendi. Fidium sonus tremulus eandem affert auribus voluptatem, quam lumen, aquæ aut gemmæ insiliens, oculis ;

Splendet tremulo sub lumine pontus.

Organa sensuum cum organis reflexionum conveniunt. Hoc in perspectiva locum habet; oculus enim similis speculo sive aquis. Et in acoustica: instrumentum enim auditus obici intra cavernam simile. Нæс pauca enumerasse sufficiet ad exempla. Quinimo magia Persarum (quæ in tantum est celebrata) in eo potissimum versabatur, ut architecturas et fabricas rerum naturalium, et civilium, symbolizantes notaret. Neque hæc omnia, quæ diximus, et alia hujus generis, similitudines meræ sunt (quales hominibus fortasse parum perspicacibus videri possint) sed plane una eademque naturæ vestigia aut signacula, diversis materiis et subjectis impressa. Atque hæc res adhuc sedulo tractata non est. Invenias fortasse in scriptis, quæ ab ingeniis celsioribus promanarunt, hujusmodi

axiomata raro et sparsim inserta, ex usu argumenti, quod tractant: corpus vero aliquod talium axiomatum, quæ vim habeant quandam primitivam et summariam ad scientias, nemo composuit; cum tamen sit res ejusmodi, quæ insigniter naturam unam faciat ; quod philosophiæ primæ munus esse autumant.

Est et alia hujus philosophiæ primæ pars, quæ, si ad vocabula respicias, vetus est; si ad rem, quam designamus, nova. Est autem inquisitio de conditionibus adventitiis entium (quas transcendentes dicere possumus) pauco, multo; simili, diverso; possibili, impossibili; etiam ente, et non ente; atque ejusmodi. Quandoquidem enim ista sub physica proprie non cadant, dissertatio autem dialectica circa ea, magis ad argumentandi rationes, quam ad rerum existentiam, sit accommodata; consentaneum omnino est, ut hæc contemplatio (in qua non parum est dignitatis et utilitatis) haud deseratur prorsus, sed in scientiarum partitionibus nonnullum saltem inveniat locum: veruntamen hoc intelligimus fieri debere, longe alio, quam quo tractari solet, modo. Exempli gratia: nemo, qui de multo et pauco verba fecit, hoc egit, ut causa reddatur, cur alia in natura, tam numerosa et ampla sint, et esse possint, alia tam rara et modica: Nam certe fieri non potest, ut in rerum natura tanta sit copia auri, quanta ferri; tanta rosæ, quanta graminis; tanta specificati, quanta non specificati. Similiter

nemo, qui de simili et diverso disseruit, satis explicavit, cur, quasi perpetuo inter species diversas, interponantur participia quædam, quæ sunt speciei ambiguæ; veluti muscus inter putredinem et plantam; pisces, qui hærent, et loco non moventur, inter plantam et animal; sorices et mures, et alia nonnulla, inter animalia ex putredine, et ex semine prognata; vespertiliones inter aves et quadrupedes; pisces volantes (qui jam notissimi sunt) inter aves et pisces; phocæ inter pisces et quadrupedes; et alia hujusmodi. Neque rursus causam indagavit quispiam, cur cum similia similibus gaudeant, ferrum ferrum non trahat, quod magnes facit, neque aurum ipsum aurum, licet argentum vivum alliciat. Circa hæc et similia in dis

ceptatione de transcendentibus illis, altum est silentium: orationis enim apices, non rerum subtilitates, secuti sunt homines. Quamobrem horum transcendentium, sive conditionum entium adventitiarum inquisitionem veram et solidam, secundum naturæ non sermonis leges, philosophiam primam recipere volumus. Atque de philosophia prima (sive de sophia) quam inter desiderata haud immerito retulimus, hæc dicta sint.

CAPUT SECUNDUM.

De Theologia Naturali: et doctrina de Angelis et Spiritibus; quæ ejusdem est Appendix.

Collocata igitur sua in sede communi scientiarum parente, instar Berecynthiæ tanta gaudentis cœlesti sobole;

Omnes cœlicolas, omnes supera alta tenentes ; revertamur ad partitionem illam trium philosophiarum, divinæ, naturalis, et humanæ. Nam theologia naturalis, philosophia etiam divina recte appellatur. Definitur autem hæc, ut sit talis scientia, seu potius scientiæ scintilla, qualis de Deo haberi potest, per lumen naturæ et contemplationem rerum creatarum: et ratione objecti, sane divina, ratione informationis, naturalis censeri potest. Hujus scientiæ limites ita vere signantur, ut ad atheismum confutandum et convincendum, et ad legem naturæ informandam se extendant; ad religionem autem adstruendam non proferantur. Quamobrem nec Deus unquam edidit miraculum, quo converteretur atheus: quia poterat ipso naturæ lumine ad notitiam Dei perduci; verum miracula ad convertendos idololatras et superstitiosos designata sunt, qui Numen agnoverunt, sed in cultu ejus aberrarunt; quoniam non sufficit lumen naturæ, Dei voluntati declarandæ, aut cultui ejus legitimo prodendo. Sicut enim opificis potentiam et peritiam ostendunt opera ejus, imaginem autem minime; sic opera Dei conditoris omnipotentiam et sapientiam

ostendunt, imaginem ejus haudquaquam depingunt. Atque hac in re, ethnicorum opinio a sacra veritate recedit: illi siquidem mundum imaginem Dei statuebant, hominem mundi. At sacræ literæ haud tali honore mundum dignantur, ut Dei uspiam imago dicatur, sed solummodo opus manuum ejus; hominem vero imaginem Dei immediate substituunt. Quocirca, quod sit Deus, quod rerum habenas tractet, quod summe potens, quod sapiens et præscius, quod bonus, quod remunerator, quod vindex, quod adorandus, etiam ex operibus ejus demonstrari et evinci potest; et admirabilia complura secreta circa attributa ejus, et multo magis circa regimen et dispensationem super universum, etiam sobrie ex iisdem elici et manifestari queunt; estque istud argumentum a nonnullis utiliter pertractatum. Verum ex intuitu rerum naturalium, atque humanæ rationis principiis, de fidei mysteriis, vel ratiocinari, vel etiam suadere vehementius, aut rursus ea curiosius introspicere et ventilare, et de modo mysterii inquirere, haud tutum meo judicio fuerit. Da fidei quæ fidei sunt. Nam vel ethnici, in illustri et divina, de aurea catena, fabula, hoc ipsum concedunt: quod Jovem de cœlo ad terras deducere nec homines potuerunt, nec dii; e contrario, quod Jupiter pertrahere eos potuerit e terra ad cælum. Quare frustra sudaverit, qui cœlestia religionis arcana nostræ rationi adaptare conabitur: decebit potius, mentes nostras ad cœlestis veritatis thronum adorandum attollere. In hac igitur parte theologiæ naturalis, tantum abest, ut defectum aliquem observem, ut excessum potius reperiam; ad quem subnotandum paulum sum digressus, propter maxima incommoda et pericula, quæ ex eo tum religioni, tum philosophiæ impendent; utpote qui et religionem hæreticam procudet, et philosophiam phantasticam et superstitiosam.

Secus est, quod ad angelorum et spirituum naturam attinet; quæ nec inscrutabilis est, nec interdicta; ad quam etiam, ex affinitate, quam habet cum anima humana, aditus magna ex parte est patefactus. Præcipit certe Sacra Scriptura; Nemo vos decipiat in sublimitate sermonum, et religione angelorum, ingerens se

« PreviousContinue »