Page images
PDF
EPUB

vellit, et deprimit, adeo ut actiones et decreta ab ea impediantur, et claudicent. Quinetiam postquam consensu et tempore confirmata est, et in actus erumpit, ut jam quasi menses compleverit, et edita plane sit atque nata, primo tamen ad tempus nonnullum apud Proserpinam educatur, id est, latebras quærit, atque clandestina est, et quasi subterranea; donec remotis pudoris et metus frænis, et coalita audacia, aut virtutis alicujus prætextum sumit, aut infamiam ipsam contemnit. Atque illud verissimum est, omnem affectum vehementiorem tanquam ambigui sexus esse. Habet enim impetum virilem, impotentiam autem muliebrem. Etiam illud præclare, Bacchum mortuum reviviscere: videntur enim affectus quandoque sopiti, atque extincti; sed nulla fides habenda est eis, ne sepultis quidem siquidem præbita materia et occasione resurgunt.

De inventione vitis parabola prudens est: omnis enim affectus ingeniosus est admodum et sagax, ad investigandum ea, quæ ipsum alant et foveant. Atqui ante omnia, quæ hominibus innotuere, vinum ad perturbationes cujuscunque generis excitandas et inflammandas potentissimum est, et maxime efficax; atque est cupiditatibus in genere instar fomitis communis. Elegantissime autem ponitur affectus sive cupiditas, provinciarum subjugator, et expeditionis infinitæ susceptor: nunquam enim partis acquiescit, sed appetitu infinito, neque satiabili, ad ulteriora tendit, et novis semper inhiat. Etiam tigres apud affectus stabulant, et ad currum eorum subinde jugantur. Postquam enim affectus curulis esse cœperit, non pedestris, sed victor rationis, et quasi triumphator factus sit, in omnes, qui adversantur aut se opponunt, crudelis est, et indomitus ac immitis. Facetuin autem est, quod circa currum Bacchi subsultant illi dæmones deformes et ridiculi. Omnis enim affectus vehementior progignit motus in oculis, et ore ipso, et gestu, indecoros et inconditos, subsultorios et deformes; adeo ut qui sibi ipsi fortasse in aliquo affectu (veluti ira, arrogantia, amore) videatur magnificus et

tumidus, aliis tamen appareat turpis et ridiculus. Conspiciuntur autem in cupiditatis comitatu Musa: neque enim reperitur ullus fere affectus, tam pravus et vilis, cui non blandiatur aliqua doctrina. Hac enim in re, ingeniorum indulgentia et procacitas, Musarum majestatem in immensum minuit; ut cumi ducet vitæ et signiferi esse debeant, sint non raro cupiditatum pedissequæ et oblectatrices.

Imprimis vero nobilis est illa allegoria, Bacchum amores suos in eam effudisse, quæ ab alio relicta erat et fastidita. Certissimum enim est, affectus id petere atque ambire, quod experientia jam pridem repudiavit. Atque norint omnes, qui affectibus suis servientes et indulgentes, pretium potiundi in immensum augent (sive honores appetant, sive amores, sive gloriam, sive scientiam, sive alia quæcunque) se res relictas petere, et a compluribus, per omnia fere secula, post experimentum, dimissas et repudiatas. Neque mysterio caret, quod hedera Baccho sacra fuerit; hoc enim duplici modo convenit. Primum, quod hedera hieme virescat; deinde, quod circa tot res (arbores, parietes, ædificia) serpat, ac circumfundatur, et se attollat. Quod ad primum enim attinet, omnis cupiditas per renitentiam et vetitum, et tanquam antiperistasin (veluti per frigora brumæ hedera) virescit, ac vigorem acquirit: secundo, affectus aliquis in humana anima prædominans, omnes ejus actiones et decreta, tanquam hedera, circumsepit; neque fere quicquam purum invenias, quo illa claviculas suas uon imprimat. Neque mirum est, si superstitiosi ritus Baccho attribuantur, cum omnis fere malesanus affectus in pravis religionibus luxurietur: adeo ut hæreticorum colluvies Bacchanalia ethnicorum superarit; quorum etiam superstitiones, non minus cruentæ, quam turpes extiterunt. Neque itidem mirum est, si furores a Baccho immitti putentur, cum et omnis affectus in excessu suo, veluti furor brevis sit, et, si vehementius obsideat et incumbat, in insania sæpius terminetur. Illud autem de Pentheo et Orpheo inter orgia Bacchi laceratis, evidentem parabolam habet; cum affectus quisque prævalidus erga duas res

sit asperrimus atque infensissimus: quarum altera est inquisitio in eum curiosa, altera, admonitio salutaris et libera. Neque auxilio fuerit, si illa inquisitio fiat tantum contemplationis aut spectandi gratia, tanquam arbore conscensa, absque omni animi malignitate; neque rursus, si admonitio illa, multa cum suavitate et dexteritate adhibeatur ; verum utcunque non tolerant orgia, aut Pentheum, aut Orpheum. Postremo, illa confusio personarum Jovis et Bacchi, ad parabolam recte traduci potest; quandoquidem res gestæ nobiles et claræ, atque merita insignia et gloriosa, interdum a virtute et recta ratione, et magnanimitate, interdum autem a latente affectu, et occulta cupiditate (utcunque famæ et laudis celebritate utraque res pariter gaudeat) proveniant; ut non facile sit distinguere facta Dionysi a factis Jovis.

Verum in theatro nimis diu moramur; transeamus ad palatium animi; cujus limina majori cum veneratione et cura ingredi convenit.

FRANCISCI

BARONIS DE VERULAMIO, VICE-COMITIS SANCTI

ALBANI,

DE

DIGNITATE ET AUGMENTIS

SCIENTIARUM

LIBER TERTIUS.

AD REGEM SUUM.

CAPUT PRIMUM.

Partitio Scientiæ in Theologiam et Philosophiam. Partitio Philosophiæ in doctrinas tres; de Numine, de Natura, de Homine. Constitutio Philosophiæ primæ, ut matris communis omnium.

HISTORIA Omnis (rex optime) humi incedit, et ducis potius officio, quam lucis, perfungitur: poësis autem doctrinæ tanquam somnium: res dulcis et varia, et volens videri aliquid in se habere divini; quod etiam somnia vendicant. Verum jam tempus est mihi, ut evigilem, et me humo attollam, philosophiæ et scientiarum liquidum æthera secans.

Scientia aquarum similis est: aquarum aliæ descen dunt cœlitus, aliæ emanant e terra. Etiam scientiarum primaria partitio sumenda est ex fontibus suis: Horum alii in alto siti sunt, alii hic infra. Omnis enim

scientia duplicem sortitur informationem. Una inspiratur divinitus, altera oritur a sensu. Nam quantum ad illam, quæ docendo infunditur, scientiam; cumulativa ea est, non originalis; sicut etiam fit in aquis, quæ præter fontes primarios, ex aliis rivulis in se receptis augescunt. Partiemur igitur scientiam, in theologiam et philosopbiam. Theologiam hic intelligimus inspiratam sive sacram; non naturalem, de qua paulo post dicturi sumus. At illam (inspiratam nimirum) ad ultimum locum reservabimus, ut cum ea sermones nostros claudamus; cum sit portus et sabbatum humanarum contemplationum omnium.

Philosophiæ autem objectum triplex, Deus, natura, homo: et triplex itidem radius rerum. Natura enim percutit intellectum radio directo; Deus autem propter medium inæquale (creaturas scilicet) radio refracto; homo vero sibi ipsi monstratus et exhibitus, radio reflexo. Convenit igitur partiri philosophiam in doctrinas tres; doctrinam de Numine, doctrinam de natura, doctrinam de homine. Quoniam autem partitiones scientiarum non sunt lineis diversis similes, quæ coëunt ad unum angulum; sed potius ramis arborum, qui conjunguntur in uno trunco (qui etiam truncus ad spatium nonnullum integer est et continuus, antequam se partiatur in ramos;) idcirco postulat res, ut priusquam prioris partitionis membra persequamur, constituatur una scientia universalis, quæ sit mater reliquarum, et habeatur in progressu doctrinarum, tanquam portio viæ communis, antequam viæ se separent et disjungant. Hanc scientiam, philosophiæ primæ, sive etiam sapientiæ (quæ olim rerum divinarum atque humanarum scientia definiebatur) nomine insignimus. Huic autem scientiæ nulla alia opponitur; cum ab aliis scientiis, potius limitibus, intra quos continetur, quam rebus et subjecto, differat, fastigia scilicet rerum tantummodo tractans. Hanc ipsam utrum inter desiderata reponere oporteat, hæsito; sed arbitror tamen poni debere. Equidem invenio farraginem quandam et massam inconditam doctrinæ ex theologia naturali, ex logica, ex partibus quibusdam physicæ (veluti de prin

« PreviousContinue »