Page images
PDF
EPUB

occidentis, vix ultra Liguriam armis penetraverant, eodem tempore orientis provincias usque ad montem Taurum armis et imperio complexi sunt. Etiam Carolus Octavus rex Galliæ, bellum Britannicum (quod matrimonio tandem compositum est) non admodum facile expertus, expeditionem illam Neapolitanam longinquam, admiranda quadam facilitate et felicitate transegit. Habent certe hoc bella longinqua, ut cum iis manus conseratur, qui militiæ et armis invasoris minime sint assueti: quod in finitimis secus se habet. Etiam et apparatus in hujusmodi expeditionibus solet esse diligentior et instructior; et terror apud hostes ex ipso ausu et fiducia major. Neque etiam fere possit fieri in illis expeditionibus remotis per hostes, ad quos tam longo itinere pervenitur, diversio aliqua aut invasio reciproca, quæ in belligerandi ratione cum finitimis sæpius adhibetur. Caput autem rei est, quod in subjugandis finitimis, occasionum delectus in angusto versatur; at si quis longinquiora non detrectet, poterit pro arbitrio suo eo transferre bellum, ubi aut disciplina militaris maxime est enervata, aut vires nationis plurimum attritæ et consumptæ, aut dissidia civilia opportune oborta, aut aliæ hujusmodi commoditates se ostendant. Secundum est, ut semper subsit causa belli justa, et pia, et honorifica, et favorabilis: id enim alacritatem tum militibus, tum populis impensas conferentibus, addit, et societates aperit et conciliat, et plurimas denique commoditates habet. Inter causas autem belli, admodum favorabilis est ea, quæ ducit ad debellandas tyrannides, sub quibus populus succumbit, et prosternitur sine animis et vigore, tanquam sub aspectum Medusæ; quod etiam Herculi divinitatem conciliavit. Romanis certe magna religio fuit, strenue et impigre accurrere ad socios tuendos, si quoquo modo oppressi fuissent. Etiam bella ob vindictam justam fere semper felicia fuerunt; sicut bellum adversus Brutum et Cassium, ad vindicandam mortem Cæsaris; Severi ad vindicandam mortem Pertinacis ; Junii Bruti ad vindicandam mortem Lucretiæ. Denique quicunque bello calamitates hominum et injurias aut levant aut vindicant, sub Perseo militant. Tertium

ut in omni bello suscipiendo vera sit æstimatio virium ; atque recte perpendatur, utrum bellum sit tale, quod confici et ad exitum perduci possit, ne quis vastas et innnitas spes persequatur. Prudenter enim Perseus inter Gorgonas (per quas bella repræsentantur) eam delegit, quæ in sua natura mortalis erat, neque ad impossibilia animum adjecit. Atque de iis, quæ in suscipiendo bello deliberationem subeunt, hæc præcipit fabula, reliqua ad belligerationem ipsam pertinent.

In bello maxime omnium prosunt illa tria doua deorum, adeo ut fortunam ipsam fere regant et trahant. Accepit enim Perseus celeritatem a Mercurio, occultationem consiliorum ab Orco, et providentiam a Pallade; neque caret allegoria, eaque prudentissima, quod alæ illæ celeritatis in rebus conficiendis (cum celeritas in bello plurimum possit) talares, non axillares fuerint, atque pedibus, non humeris additæ ; quia non tam in primis belli aggressibus, quam in iis, quæ sequuntur, et primis subsidio sunt, celeritas requiritur. Nullus enim error in bello magis frequens fuit, quam quod prosecutiones et subsidiarii impetus initiorum alacritati non respondeant. At galea Plutonis (quæ homines invisibiles reddere solebat) manifesta parabola est. Nam consiliorum occultatio post celeritatem maximi ad bellum est momenti: cujus etiam celeritas ipsa pars magna est. Celeritas enim consiliorum evulgationem prævertit. Ad galeam Plutonis spectant, ut unus bello præsit, cum mandatis liberis; consultationes enim cum multis, habent aliquid potius ex cristis Martis, quam ex galea Plutonis. Eodem spectant prætextus varii, et designationes ancipites, et famæ emissariæ, quæ oculos hominum aut perstringunt aut avertunt, atque vera consiliorum in obscuro ponunt. Etiam cautiones diligentes et suspicaces, de literis, de legatis, de perfugis, et complura alia, galeam Plutonis ornant et revinciunt. At non minus interest, consilia hostium explorare, quam sua occultare: itaque galea Plutonis adjungendum est speculum Palladis, per quod hostium vires, inopia, occulti fautores, dissidia et factiones, progressus, consilia cernantur. Quoniam vero tantum fortuitorum suscipit

ratio belli, ut nec in consiliis propriis occultandis, nec in hostium explorandis, nec in celeritate ipsa, multum fiduciæ ponendum sit, ideo ante omnia sumendum Palladis scutum, providentiæ scilicet, ut quam mihimum fortunæ relinquatur. Huc pertinent explorato vias inire, castra diligenter munire (quod in militia moderna in desuetudinem fere abiit; castra vero instar urbis munitæ, Romanis ad adversos prælii eventus erant) acies stabilis et ordinata, non nimium fidendo cohortibus levis armaturæ, aut etiam equitum turmis; denique omnia, quæ ad solidam et solicitam defensivam spectant: cum plus valeat utique in bellis scutum Palladis, quam gladius ipse Martis. Verum Perseo utcunque copiis aut animis instructo, restat aliud quidpiam, maximi per omnia momenti, antequam bellum incipiatur: nimirum, ut divertat ad Græas. Grææ autem proditiones sunt, bellorum scilicet sorores, non germanæ illæ quidem, sed generis nobilitate quasi impares bella enim generosa; proditiones degeneres et turpes. Earum descriptio elegans est, ut canæ a nativitate sint et tanquam vetulæ, propter perpetuas proditorum curas et trepidationes. Earum autem vis (antequam in manifestam defectionem erumpant) aut in oculo, aut in dente est: omnis enim factio, a statu quopiam alienata, et in proditionem propensa, et speculatur, et mordet. Atque hujusmodi oculus et dens tanquam communis est. Nam quicquid didicerunt et noverunt, fere per manus ab una ad alteram transit et percurrit. Et quod ad dentem attinet, uno quasi ore mordent, et eadem scandala jactant; ut si unam audias omnes audias. Itaque Perseo sunt istæ Grææ conciliandæ, atque in auxilium adducendæ, præsertim ut oculum et dentem suum ei commodent; oculum ad indicia; dentem ad rumores serendos, et invidiam conflandam, et animos hominum solicitandos. Postquam vero omnia bene fuerint ad bellum præparate disposita, illud imprimis curandum, quod Perseus fecit, ut Medusa dormiens inveniatur. Prudens enim belli susceptor semper fere hostem assequitur imparatum, et securitati propiorem. Denique in ipsis belli

[blocks in formation]

actionibus atque insultibus, ille intuitus in speculum Palladis adoperandus est. Plurimi enim ante ipsa pericula res hostium acute et attente introspicere possunt; at in ipso periculi articulo, aut terrore offunduntur, aut pericula nimium præcipites et a fronte spectant; unde in illa temere ruunt, vincendi memores, vitandi obliti. At neutrum horum fieri debet, sed in speculum Palladis, cervice reflexa, inspiciendum, ut impetus recte dirigatur, absque vel terrore, vel furore.

A bello perfecto et victoria, sequuntur effecta duo: Pegasi illa generatio et exsuscitatio; quæ satis evidenter famam denotat, quæ per omnia volat, et victoriam celebrat, et reliquias belli faciles et in votum cedentes efficit. Secundum, gestatio capitis Medusæ in scuto; siquidem nullum præsidii genus huic ob præstantiam comparari possit. Unicum enim facinus insigne et memorabile, feliciter gestum et perpetratum, omnes hostium motus obrigescere facit, atque malevolentiam ipsam stupidam reddit.

Exemplum tertium Philosophia, secundum parabolas antiquas, in Moralibus.

Re Cupiditate, secundum Fabulam Dionysi.

Narrant Semelem Jovis pellicem, postquam juramento eum inviolabili ad votum indefinitum obstrinxisset, petiisse, ut ad amplexus suos accederet talis, qualis cum Junone consuesset. Itaque illa ex conflagratione periit. Infans autem, quem in utero gestabat, a patre exceptus, in femur ejus insutus est, donec menses fœtui destinatos compleret: ex quo tamen onere Jupiter interim nonnihil claudicabat. Itaque puer, quod Jovem, dum in femore ejus portaretur, gravaret et pungeret, Dionysi nomen accepit. Postquam autem editus esset, apud Proserpinam per aliquot annos nutritus est. Cum vero adultus esset, ore fere muliebri conspiciebatur, ut sexus videretur tanquam ambigui. Etiam extinctus et sepultus quon

dam erat ad tempus, et non ita multo post revixit. Atque prima juventa vitis culturam, atque adeo vini confectionem et usum primus invenit, et edocuit: ex quo celebris factus et inclytus, orbem terrarum subjugavit, et ad ultimos Indorum terminos perrexit. Curru autem vehebatur a tigribus tracto; circa eum subsultabant dæmones deformes, Cobali vocati, Acratus et alii. Quin et Musæ comitatui ejus se adjungebant: uxorem autem sibi sumpsit Ariadnem, a Theseo desertam et relictam. Arbor ei sacra erat hedera. Etiam sacrorum et ceremoniarum inventor et institutor habebatur; ejus tamen generis, quæ et fanaticæ erant, et plenæ corruptelarum, atque insuper crudeles. Furores quoque immittendi potestatem habebat. Certe in orgiis ejus, a mulieribus furore percitis, duo viri insignes discerpti narrantur, Pentheus et Orpheus: ille, dum arbore conscensa spectator eorum, quæ agerentur, curiosus esse voluisset; hic, cum lyram suaviter et perite pulsaret: atque hujus dei res gestæ cum Jovis rebus fere confunduntur.

FABULA videtur ad mores pertinere, ut vix quicquam in philosophia morali melius inveniatur. Describitur autem sub persona Bacchi natura cupiditatis, sive affectuum et perturbationum animi. Primum igitur, quod ad natalia cupiditatis attinet; origo cupiditatis omnis, licet nocentissimæ, non alia est, quam bonum apparens. Sicut enim virtutis mater est bonum existens similiter cupiditatis mater est bonum apparens. Altera Jovis (sub cujus persona anima humana repræsentatur) uxor legitima, altera pellex: quæ tamen Junonis honores æmuletur, tanquam Semele. Concipitur vero cupiditas in voto illicito, prius temere concesso, quam rite intellecto et judicato. Atque postquam effervescere cœperit, mater ejus (natura scilicet et species boni) ex nimio incendio destruitur et perit. Processus autem cupiditatis a conceptu suo talis est illa ab animo humano (qui ejus est genitor) et nutricatur, et occultatur, præcipue in inferiore parte ejus, tanquam femore; atque animum pungit, et con

« PreviousContinue »