Page images
PDF
EPUB

sicut annales tantum gravia, ità diaria tantum levia complexa sunt; sed omnia promiscue et cursim diariis excipiebantur, seu majoris seu minoris momenti.

CAPUT DECIMUM.

Partitio secunda Historia Civilis, in meram et mixtam.

Postrema vero partitio historiæ civilis ea sit, ut dividatur in meram, aut mixtam. Mixturæ celebres duæ. Altera ex scientia civili: altera præcipue ex naturali. Introductum est enim ab aliquibus genus scribendi, ut quis narrationes aliquas, non in serie historiæ con. tinuatas, sed ex delectu auctoris excerptas conscribat: deinde easdem recolat, et tanquam ruminet; et sumpta ab ipsis occasione, de rebus politicis disserat. Quod genus historiæ ruminatæ nos sane magnopere probamus, modo hujusmodi scriptor hoc agat, et hoc se agere confiteatur. Historiam autem justam ex professo scribenti, politica ubique ingerere, atque per illa filum historia interrumpere, intempestivum quiddam et molestum est. Licet enim historia quæque prudentior, politicis præceptis et monitis veluti impræægnata sit, tamen scriptor ipse sibi obstetricari non debet.

Mixta etiam est historia cosmographica, idque multipliciter: habet enim ex historia naturali, regiones ipsas, atque earum situs et fructus; ex historia civili, urbes, imperia, mores: ex mathematicis, climata et configurationes cœli, quibus tractus mundi subjacent. In quo genere historiæ, sive scientiæ, est, quod seculo nostro gratulemur. Orbis enim terrarum factus est, hac nostra ætate, mirum in modum fenestratus atque patens. Antiqui certe zonas et antipodas noverant,

(Nosque ubi primus equis oriens afflavit anhelis, Illic sera rubens accendit lumina vesper :)

idque ipsum magis per demonstrationes, quam per peregrinationes. Verum ut carina aliqua parva cœlum ipsum æmularetur; atque universum globum

terrestrem, magis etiam obliquo et flexuoso, quam cœlestia solent, itinere circumiverit, ea est nostri seculi prærogativa: ita ut præsens ætas jure in symbolo suo usurpare possit, non tantum illud Plus ultra, ubi antiqui usurpabant Non ultra; atque insuper illud Imitabile fulmen, ubi antiqui, Non imitabile fulmen;

Demens qui nimbos et non imitabile fulmen :

verum et illud, quod omnem admirationem superat, Imitabile cœlum, propter navigationes nostras, quibus circa universum terræ ambitum, cœlestium corporum more, volvi et circumagi sæpius concessum fuit.

Atque hæc præclara, in re nautica atque orbe perlustrando, felicitas, de ulterioribus etiam progressibus et augmentis scientiarum, spem magnam facere possit; præsertim dum divino videatur consilio esse decretum, ut hæc duo coæva sint: sic enim Daniel propheta, de novissimis temporibus verba faciens, prædicit, Plurimi pertransibunt, et augebitur scientia; quasi pertransitus sive perlustratio mundi atque multiplex augmentum scientiarum eidem seculo destinarentur: sicut magna ex parte jam completum videmus; quandoquidem tempora nostra, duabus illis prioribus doctrinarum periodis, aut revolutionibus (alteri apud Græcos, alteri apud Romanos) eruditione non multum cedant, eas vero in aliquibus longe superent.

CAPUT UNDECIMUM.

Partitio Historia Ecclesiastica, in Ecclesiasticam specialem, Historiam ad Prophetias, et Historiam Nemeseos.

Historia ecclesiastica in genere, easdem fere cum historia civili partitiones subit. Sunt enim chronica ecclesiastica, sunt vitæ patrum, sunt relationes de synodis, et reliquis ad Ecclesiam spectantibus. Proprio vero nomine, recte dividitur in historiam ecclesiasticam (generis nomine servato) et historiam ad

prophetias, et historiam Nemeseos sive providentiæ. Prima Ecclesiæ militantis tempora et statum diversum memorat; sive illa fluctuet, ut arca in diluvio; sive itineretur, ut arca in eremo; sive consistat, ut arca in templo: hoc est, statum Ecclesiæ in persecutione, in motu, et in pace. In hac parte, defectum aliquem non invenio, quin supersunt in illa complura potius quam desunt: illud sane optarem, ut massæ tam prægrandi virtus quoque et sinceritas narrationem responderent.

Secunda pars, quæ est historia ad prophetias, ex duobus relativis constat, prophetia ipsa, et ejus adimpletione. Quapropter tale esse debet hujus operis institutum, ut cum singulis ex Scripturis prophetiis eventuum veritas conjungatur; idque per omnes mundi ætates, tum ad confirmationem fidei, tum ad instituendam disciplinam quandam et peritiam in interpretatione prophetiarum, quæ adhuc restant complendæ. Attamen in hac re, admittenda est illa latitudo, quæ divinis vaticiniis propria est et familiaris ; ut adimpletiones eorum fiant et continenter et punctualiter: referunt enim auctoris sui naturam; Cui unus dies tanquam mille anni, et mille anni tanquam unus dies: atque licet plenitudo et fastigium complementi eorum, plerunque alicui certæ ætati vel etiam certo momento destinetur; attamen habent interim gradus nonnullos et scalas complementi, per diversas mundi ætates. Hoc opus desiderari statuo, verum tale est, ut magna cum sapientia, sobrietate, et reverentia tractandum sit, aut omnino dimittendum.

Tertia pars, quæ historia Nemeseos est, sane in calamos nonnullorum piorum virorum incidit, sed non sine partium studio: occupata est autem in observanda divina illa convenientia, quæ nonnunquam intercedit inter Dei voluntatem revelatam et secretam. Quamvis enim tam obscura sint consilia et judicia Dei, ut homini animali sint penitus inscrutabilia, quinetiam sæpius eorum oculis, qui prospiciunt e tabernaculo, se subducant; divinæ tamen sapientiæ visum, aliquando per vices, ad suorum confirmationem, et confusionem eorum, qui tanquam sine Deo sunt in

mundo, ea quasi majoribus characteribus descripta, sic proponere conspicienda, uti (sicut loquitur propheta) quivis etiam in cursu ea perlegere possit; hoc est, ut homines mére sensuales et voluptarii, qui judicia illa divina prætervehi festinant, neque cogitationes suas in ea unquam defigunt, tamen, quamvis propere currant, et aliud agant, ipsa agnoscere cogantur. Talia sunt vindictæ seræ et inopinæ; salutes subito affulgentes et insperatæ; consilia divina per ambages rerum tortuosas, et stupendas spiras, tandem se manifesto expedientia, et similia: quæ valent, non solum ad consolandos animos fidelium, sed ad percellendas et convincendas conscientias improborum.

CAPUT DUODECIMUM.

De Appendicibus Historiæ, quæ circa verba hominum (quemadmodum Historia ipsa circa facta) versantur: Partitio earum in Orationes, Epistolas, et Apophthegmata.

At non factorum solummodo humani generis, verum etiam dictorum memoria servari debet. Neque tamen dubium, quin dicta illa quandoque historiæ ipsi inserantur, quatenus ad res gestas perspicue et graviter narrandas faciant et deserviant. Sed dicta sive verba humana proprie custodiunt libri orationum, epistolarum, et apophthegmatum. Atque orationes sane virorum prudentium, de negotiis et causis gravibus et arduis habitæ, tum ad rerum ipsarum notitiam, tum ad eloquentiam multum valent. Sed majora adhuc præstantur auxilia ad instruendam prudentiam civilem ab epistolis, quæ a viris magnis de negotiis seriis missæ sunt; etenim ex verbis huminum nil sanius aut præstantius, quam hujusmodi epistolæ. Habent enim plus nativi sensus, quam orationes; plus etiam maturitatis, quam colloquia subita. Exdem quando continuantur secundum seriem temporum (ut fit in illis, quæ a legatis, præfectis provinciarum, et aliis imperii ministris, ad reges, vel senatus,

vel alios superiores suos mittuntur; aut vicissim ab imperantibus ad ministros) sunt certe ad historiam, præ omnibus, pretiosissima supellex. Neque apo phthegmata ipsa ad delectationem et ornatum tantum prosunt, sed ad res gerendas etiam et usus civiles. Sunt enim (ut aiebat ille) veluti secures aut mucrones verborum, qui rerum et negotiorum nodos acumine quodam secant et penetrant: occasiones autem redeunt in orbem, et quod olim erat commodum, rursus adhiberi et prodesse potest; sive quis ea tanquam sua proferat, sive tanquam vetera. Neque certe de utilitate ejus rei ad civilia dubitari potest, quam Cæsar dictator opera sua honestavit; cujus liber utinam extaret, cum ea, quæ usquam habentur in hoc genere, nobis parum cum delectu congesta videantur.

Atque hæc dicta sint de historia, ea scilicet parte doctrinæ, quæ respondet uni ex cellis sive domiciliis intellectus, quæ est memoria.

CAPUT DECIMUM TERTIUM.

De secundo membro principali doctrine, nempe Poësi. Partitio Poëseos in Narrativam, Dramaticam, et Parabolicam. Exempla parabolicæ tria propo

nuntur.

Jam ad poësin veniamus. Poësis est genus doctrinæ, verbis plerunque adstrictum, rebus solutum et licentiosum; itaque, ut initio diximus, ad phantasiam refertur, quæ iniqua et illicita prorsus rerum conjugia et divortia comminisci et machinari solet. Poësis autem (ut supra innuimus) duplici accipitur sensu, quatenus ad verba, vel quatenus ad res respiciat. Priore sensu, sermonis quidem character est: carmen enim styli genus, et elocutionis formula quædam; nec ad res pertinet: nam et vera narratio carmine, et ficta oratione soluta conscribi potest. Posteriore vero sensu, constituimus eam, ab initio, doctrinæ membrum principale, eamque juxta historiam

« PreviousContinue »