Page images
PDF
EPUB

quens (ne forte sim in aliena republica curiosus) non possum non apud majestatem tuam conqueri, de historiæ Angliæ, quæ nunc habetur, vilitate et indignitate, quatenus ad corpus ejus integrum; nec non historia Scotia iniquitate et obliquitate, quatenus ad auctorum ejus recentissimum et uberrimum: reputans mecum, honorificum admodum majestati tuæ futurum, atque opus posteritati gratissimum; si quemadmodum insula hæc Magna Britanniæ, se nunc in unam monarchiam coalitam, ad sequentes ætates transmittit; ita in una historia descripta, a præteritis seculis repeteretur; eodem modo, quo historiam decem tribuum regdi Israëlis, et duarum tribuum regni Judæ,tanquam gemellam, sacra pagina, deducit. Quod si moles hujusmodi historiæ, magna certe et ardua, quo minus exacte et pro dignitate perscribatur, videatur obfutura, ecce tibi memorabilem multo angustioris temporis periodum, quatenus ad historiam Angliæ, nimirum ab unione rosarum ad unionem regnorum; spatium temporis, quod, meo quidem judicio, majorem recipit eventuum, quæ raro se ostendunt, varietatem, quam in pari successionum numero uspiam in regno hæreditario deprehendere licet. Incipit enim ab adeptione coronæ mixta, partim armis, partim jure: ingressum siquidem ferrum aperuit, stabilimentum attulerunt nuptiæ: secuta igitur sunt tempora illis initiis consentanea: simillima fluctibus, post magnam tempestatem, tumores et agitationes suas, sed absque aliqua immani procella, retinentibus, atque gubernatoris prudentia, qui unus inter antecessores reges consilio enituit, superatis. Ordine proximus succedit rex, cujus actiones, licet magis impetu quam consilio administratæ, non leve tamen in rebus Europæ momentum attulerunt, eas subinde librando et inclinando, prout ipsæ propendebant: quo etiam regnante, cœpit fieri ingens illa status ecclesiastici mutatio, qualis raro admodum prodit in theatrum. Secutus est rex minor. Dein tentamentum tyrannidis, licet illud brevissimum fuerit, instar febris ephemera. Dein regnum fœminæ extero regi nuptæ. Rursus regnum fœminæ solitariæ et

cœlibis. Hæc omnia demum excepit eventus iste faustus et gloriosus; nimirum hujusce insula Britanniæ, a toto orbe divisæ, in se unio; per quam vetus illud oraculum, Æneæ redditum, quod requiem ei præmonstrabat,

Antiquam exquirite matrem ;

supra nobilissimas gentes Angliæ et Scotia in nomine illo Britanniæ, antiquæ suæ matris, jam convenientes, adimpletum sit; in pignus, et tesseram metæ et exitus errorum et peregrinationis jam reperti. Ita ut, quemadmodum corpora ponderosa jactata, antequam ponant et consistant, trepidationes quasdam experiuntur; eodem modo probabile videatur, divina providentia factum esse, ut monarchia ista, priusquam in tua majestate, regiaque tua sobole (in qua spero eam in perpetuum fore stabilitam) consisteret et confirmata esset, has tam varias mutationes et vicissitudines, tanquam præludia stabilitatis suæ, subiret.

De vitis cogitantem subit quædam admiratio, tempora ista nostra haud nosse bona sua; cum tam rara sit commemoratio et conscriptio vitarum, eorum, qui nostro seculo claruerunt. Etsi enim reges, et qui absolutum principatum obtineant, pauci esse possint; principes etiam in republica libera (tot rebuspublicis in monarchiam conversis) haud multi; utcunque tamen non defuerunt viri egregii (licet sub regibus) qui meliora merentur, quam incertam et vagam memoriæ suæ famam, aut elogia arida et jejuna. Etenim hac ex parte, inventum cujusdam ex poëtis recentioribus, quo antiquam fabulam locupletavit, non inelegans est. Finget ille, in extremitate fili Parcarum, numisma quoddam, seu monile pendere in quo defuncti nomen impressum sit: Tempus autem cultrum Atropi præstolari, et, statim abscisso filo, numismata eripere, eaque asportata paulo post in fluvium Lethes ex gremio suo projicere: circa fluvium autem, magnam avium vim volitare, quæ numismata arripiunt, ac postquam in rostris ipsarum paulisper eadem circumtulerint, paulo post per incuriam in fluvium de

cidere permittunt: inter eas vero, cygnos reperiri nonnullos, qui si numisma aliquod cum nomine prehenderint, illico ad templum quoddam illud deferre solebant, immortalitati consecratum. Hujusmodi itaque cygni nostris temporibus fere defecerunt. Quamvis autem plurimi hominum, curis et studiis suis nimio plus quam corporibus mortales, nominis sui memoriam, veluti fumum aut auram despiciant,

animi nil magnæ laudis egentes ;

quorum scilicet philosophia et severitas ab ea radice pullulat, Non prius laudes contempsimus, quam laudanda facere desivimus; id tamen apud nos Salomonis judicio non præjudicabit, Memoria justi cum laudibus, at impiorum nomen putrescet: altera perpetuo floret, alterum aut in oblivionem protinus abit, aut in odorem tetrum computrescit. Ac propterea in eo ipso stylo, vel loquendi formula, quæ recte admodum recepta est, ut defunctis tribuatur (felicis memoriæ, piæ memoriæ, bonæ memoria) agnoscere videmur illud, quod Cicero (mutuatus id ipsum a Demosthene) protulit, Bonam famam propriam esse possessionem defunctorum: quam quidem possessionem non possum non notare nostro ævo incultam ut plurimum, et neglectamı jacere.

Quantum ad relationes, optandum esset prorsus, ut multo major circa eas adhiberetur diligentia; quippe vix incidit aliqua actio paulo illustrior, cui non intersit calamus aliquis ex melioribus, qui eam excipere, et describero possit. Quoniam autem is perpaucorum hominum esse debet, qui historiam justam pro dignitate conscribat (ut ex paucitate historicorum vel mediocrium satis liquet) idcirco si actiones particulares, sub tempus ipsum, quo geruntur, tolerabili aliquo scripto memoriæ mandarentur, sperandum esset, exorituros quandoque, qui historiam justam, ope et auxilio illarum relationum, conscribere possent. Illæ enim instar seminarii esse possint, unde, cum usus foret, hortus amplus et magnificus consereretur.

CAPUT OCTAVUM.

Partitio Historia Temporum in Historiam universalem et particularem, et utriusque commoda et incommoda.

Historia temporum aut universalis est aut particularis; hæc alicujus regni, vel reipublicæ, vel nationis res gestas complectitur; illa universi orbis. Neque enim defuerunt, qui historiam mundi etiam ab origine scripsisse videri volunt; farraginem rerum et compendia narrationum pro historia exhibentes: Alii sui temporis res, per orbem terrarum memorabiles, tanquam justa historia complecti posse confisi sunt, conatu profecto magnanimo, atque fructu haud exiguo. Neque enim res humanæ ita imperiis aut regionibus divisæ sunt, ut non habeant multa connexa : quare juvat certe, facta, alicui seculo aut ætati destinata, veluti una tabula contenta et descripta intueri. Fit etiam ut plurima scripta non coutemnenda (qualia sunt eæ, de quibus antea locuti sumus, relationes) alias forte peritura, neque prelum sæpius passura, aut saltem capita ipsorum, in hujusmodi historiam generalem recipiantur, atque hoc pacto figantur et conserventur. Veruntamen, si quis rem rectius perpendat, animadvertet, tam severas esse historiæ justæ leges, ut eas in tanta argumenti vestitate exercere vix liceat; adeo ut minuatur potius historiæ majestas molis granditate, quam amplificetur. Fiet enim ut, qui tam varia undequaque persequitur, is, informationis religione paulatim remissa, et diligentia sua, quæ ad tot res extenditur, in singulis elanguescente, auras populares et rumores captet; et ex relationibus non admodum authenticis, aut hujusmodi aliqua levidensi materia, historiam conficiat. Quinetiam necesse ei erit (ne opus in immensum excrescat) plurima relatu digna consulto prætermittere, atque ad epitomarum rationes sæpius delabi. Incumbit etiam aliud periculum non parvum, atque utilitati illi historiæ uni

versalis ex diametro oppositum: quemadmodum enim universalis historia, narrationes aliquas, quæ alias forte fuissent perituræ, conservat; ita contra sæpenumero narrationes alias satis fructuosas, quæ aliter victuræ fuissent, propter grata mortalibus rerum compendia, perimit.

CAPUT NONUM.

Partitio alia Historia Temporum, in Annales et
Acta diurna.

:

Etiam historia temporum recte dividitur in annales et diaria quæ divisio, licet ex periodis temporum nomina sumat, tamen ad delectum rerum etiam pertinet. Recte enim Cornelius Tacitus, cum in mentionem magnificentiæ quarundam structurarum incidit, statim subdit: Ex dignitate populi Romani repertum esse, res illustres annalibus, talia diurnis urbis actis mandare: applicando annalibus res, quæ ad statum reipublicæ pertinent; acta vero et accidentia leviora, diariis. Meo utique judicio, valere conveniret disciplinam quandam heraldicam, in disponendis non minus librorum, quam personarum, dignitatibus. Sicut enim nihil rebus civilibus magis detrahit, quam ordinum et graduum confusio; ita etiam auctoritati historiæ gravis haud parum derogat, si admisceantur politicis res levioris momenti; quales sunt pompæ, et solennitates, et spectacula, et hujusmodi. Atque sane optandum esset, ut illa ipsa distinctio in consuetudinem veniret. Nostris vero temporibus, diaria in navigationibus tantum et expeditionibus bellicis, in usu sunt. Apud antiquos certe regum honori dabatur, ut acta palatii sui in diaria referrentur; quod videmus factum fuisse sub Ahasuero Persarum rege; qui cum noctem ageret insomnem, diaria poposcit; ubi conjurationem eunuchorum recognovit at in Alexandri Magni diariis, tam pusilla continebantur, ut etiam, si forte ad mensam dormiret, in acta reponeretur. Neque enim

« PreviousContinue »