Page images
PDF
EPUB

statum quoquo modo pertinent, usque ad curiositatem inquirere, et scire, et conservare avemus; sed præcipue ob causam magis seriam et gravem ea est (ut verbo dicamus) quoniam per talem, qualem descripsimus, narrationem, ad virorum doctorum, in doctrinæ usu et administratione, prudentiam et solertiam, maximam accessionem fieri posse existimamus; et rerum intellectualium non mínus quam civilium motus et perturbationes, vitiaque et virtutes, notari posse; et regimen inde optimum educi et institui. Neque enim B. Augustini, aut B. Ambrosii opera, ad prudentiam episcopi, aut theologi, tantum facere posse putamus, quantum si ecclesiastica historia diligenter inspiciatur et revolvatur: quod et viris doctis ex historia literarum obventurum non dubitamus. Casum enim omnino recipit, et temeritati exponitur, quod exemplis et memoria rerum non fulcitur. Atque de historia literaria hæc dicta sint.

CAPUT QUINTUM.

De dignitate et difficultate Historiæ Civilis.

Sequitur historia civilis specialis, cujus dignitas atque auctoritas inter scripta humana eminet. Hujus enim fidei, exempla majorum, vicissitudines rerum, fundamenta prudentiæ civilis, hominum denique nomen et fama, commissa sunt. Ad dignitatem rei accedit difficultas non minor. Etenim animum in scribendo ad præterita aetrahere, et veluti antiquum facere; temporum motus, personarum characteres, consiliorum trepidationes, actionum (tanquam aquarum) ductus, prætextuum interiora, imperii arcana, cum diligentia scrutari, cum fide et libertate referre, denique verborum lumine sub oculos ponere, magni utique laboris est et judicii; præsertim cum antiquiora quæque incerta, recentiora periculo obnoxia reperiantur. Quamobrem et plurima historiam istam civilem circumstant vitia: dum plerique narrationes

[blocks in formation]

quasdam inopes et plebeias, et plane dedecora historiarum conscribant; alii particulares relationes et commentariolos, opera festinata, et textu inæquali consarciant; alii capita tantum rerum gestarum percurrant; alii contra, minima quæque et ad summas actionum nihil facientia persequantur; nonnulli, nimia erga ingenia propria indulgentia, plurima audacter confingant: ast alii, non tam ingeniorum suorum, quam affectuum, imaginem rebus imprimant et addant, partium suarum memores, rerum parum fideles testes: quidam politica, in quibus sibi complacent, ubique inculcent, et diverticula ad ostentationem quærendo, narrationem rerum nimis leviter interrumpant: alii in orationum et concionum, aut etiam actorum ipsorum prolixitate, parum cum judicio nimii sint; adeo ut satis constet, non inveniri inter scripta hominum rarius quicquam, quam historiam legitimam et omnibus numeris suis absolutam. Verum nos in præsenti partionem doctrinarum instituimus, ut omissa, non censuram, ut vitiosa notentur. Nunc partitiones historiæ civilis persequemur easque diversorum generum : minus enim implicabuntur species, si partitiones diversæ proponantur, quam si una partitio curiose per membra deducatur.

CAPUT SEXTUM.

Partitio prima Historia Civilis, in Memorias,
Antiquitates, et Historiam justam.

Historia civilis tripartita est, tribus picturarum aut imaginum generibus non absimilis. Videmus enim ex picturis, et imaginibus, alias imperfectas, ut quibus ultima manus non accesserit; alias perfectas; alias vero vetustate mutilatas et deformatas. Historiam similiter civilem (quæ imago rerum et temporum quædam est) in tres species, illis picturarum congruas, partiemur; memorias scilicet, historiam justam, et antiquitates.

Memoriæ sunt historia inchoata, aut

prima et rudia historia lineamenta; antiquitates vero historia deformata sunt, sive reliquiæ historiæ, quæ casu e naufragio temporum ereptæ sunt.

Memoriæ, sive præparationes ad historiam, duplicis generis sunt; quorum alterum commentarios, alterum registra vocare placet. Commentarii nudam actio. num et eventuum seriem ac connexionem proponunt, prætermissis causis rerum et prætextibus, initiis quoque earundem et occasionibus, consiliis itidem, et orationibus, et reliquo actionum apparatu. Talis enim est propria commentariorum natura; licet Cæsari, per modestiam quandam cum magnanimitate conjunctam, præstantissimæ, inter eas, quæ extant historiæ, commentariorum nomen indere placuerit. At registra duplicis naturæ sunt: complectuntur enim aut titulos rerum et personarum, in serie temporum; quales dicuntur fasti et chronologia: aut actorum solennitates; cujus generis sunt, principum edicta, senatuum decreta, judiciorum processus, orationes publice habitæ, epistolæ publice missæ, et similia, absque narrationis contextu sive filo continuo.

Antiquitates, seu historiarum reliquiæ, sunt (uti jam diximus) tanquam tabulæ naufragii, cum, deficiente et fere submersa rerum memoria, nihilominus homines industrii et sagaces, pertinaci quadam et scrupulosa diligentia, ex genealogiis, fastis, titulis, monumentis numismatibus, nominibus propriis et stylis, verborum etymologiis, proverbiis, traditionibus, archivis, et instrumentis, tam publicis quam privatis, historiarum fragmentis, librorum neutiquam historicorum locis dispersis; ex his, inquam, omnibus, vel aliquibus, nonnulla a temporis diluvio eripiunt, et conservant. Res sane operosa, sed mortalibus grata, et cum reverentia quadam conjuncta; ac digna certe, quæ, deletis fabulosis nationum originibus, in locum hujusmodi commentitiorum substituatur; sed tamen eo minus habens auctoritatis, quia paucorum licentiæ subjicitur, quod paucis curæ est.

In bis imperfecta historiæ generibus, defectum ali. quem non puto designandum, cum sint tanquam im

perfecte mista, ut defectus hujusmodi sit ex ipsa earum natura. Ad epitomas quod attinet (historiarum certe teredines et tineas) eas exulare volumus; quod etiam cum plurimis, qui maxime sani fuerunt judicii, facimus; utpote quæ complura nobilissimarum historiarum corpora exederint et corroderint, atque in fæces inutiles demum redegerint.

CAPUT SEPTIMUM.

Partitio Historiæ justæ in Chronica, Vitas, et
· Relationes; earumque partium explicatio.

At historia justa trium est generum, pro ratione objecti, quod sibi proponit repræsentandum. Aut enim portionem aliquam temporis repræsentat; aut personam singularem memoria dignam; aut actionem aliquam sive rem gestam ex illustrioribus. Primum chronica sive annales appellamus; secundum vitas; tertiam relationes. Inter quæ chronica celebritate et nomine excellere videntur; vitæ autem fructu et exemplis; relationes rursus sinceritate et veritate. Chronica namque amplitudinem actionum publicarum, et personarum facies externas, et in publicum versas, proponunt: minora autem, quæ tum ad res, tum ad personas pertinent, omittunt, et silentio involvunt. Cum vero id artificii divini sit proprium, ut maxima e minimis suspendat, fit sæpenumero, ut hujusmodi historia, majora tantum persecuta, negotiorum pompam potius et solennia, quam eorum, veros fomites, et texturas subtiliores ostendat; quinetiam, etsi consilia ipsa addat, atque immisceat, tamen granditate gaudens, plus gravitatis atque prudentiæ, quam revera habent, humanis actionibus aspergat; ut satira aliqua possit esse verior humanæ vitæ tabula, quam nonnulla ex ejusmodi historiis. Contra vitæ, si diligenter et cum judicio perscribantur (neque enim de elogiis et hujusmodi commemorationibus jejunis loquimur) quandoquidem personam singularem pro subjecto sibi

proponant, in qua necesse est actiones, non minus leves quam graves, parvas quam grandes, privatas quam publicas, componi et commisceri; sane magis vivas et fidas rerum narrationes, et quas ad exemplum tutius et felicius transferre possis, exhibent. At relationes actionum speciales (quales sunt bellum Peloponnesi, expeditio Cyri, conjuratio Catilinæ, et similia) omnino puriore et magis sincero veritatis candore vestiri par est, quam historias justas temporum; quia argumentum in iis deligi et sumi potest habile et definitum; atque ejusmodi, ut de eo notitia et certitudo bona, et plena informatio haberi possit ; cum contra historia temporis (præsertim quæ ætate scriptoris multo antiquior sit) necessario in memoria rerum sæpius fatiscat, et veluti spatia vacua contineat; quæ ingenio et conjectura occupari, et suppleri satis licenter consueverunt. Hoc tamen ipsum, quod de relationum sinceritate dicimus, cum exceptione intelligendum est; nam fatendum certe est (cum humana omnia ex parte laborent, et commoda cum incommodis fere perpetuo conjuncta sint) hujusmodi relationes, præsertim si sub ipsa rerum gestarum tempora edantur (cum sæpius vel ad gratiam, vel ad invidiam scribantur) omnium narrationum merito maxime suspectas esse. Sed rursus huic incommodo etiam illud connascitur remedium; quod illæ ipsæ relationes, cum non ex una parte solummodo, sed pro factionibus et partium studiis, ex utraque parte semper fere edantur, viam hoc pacto quandam veritati, tanquam inter extrema, aperiunt et muniunt; atque postquam contentiones animorum deferbuerint, historico bono et prudenti non pessima historiæ perfectioris materia et sementis sunt.

Quod vero ad ea, quæ in his tribus historiæ generibus desiderari videantur ; dubium certe non est, quin plurimæ historiæ particulares (de talibus loquimur, quæ esse possint) alicujus dignitatis, aut etiam mediocritatis, cum maximo regnorum et rerumpublicarum, quibus debentur, honoris et nominis detrimento, hucusque prætermissæ sint, quas notare perlongum esset. Cæterum exterarum nationum historias exterorum curæ relin

« PreviousContinue »