Page images
PDF
EPUB

FRANCISCI

BARONIS DE VERULAMIO, VICE-COMITIS SANCTI

ALBANI,

DE

DIGNITATE ET AUGMENTIS

SCIENTIARUM

LIBER SECUNDUS.

AD REGEM SUUM.

CONSENTANEUм videri possit, tametsi non raro secus eveniat (rex optime) ut, qui sobole numerosa aucti sunt, quique immortalitatem suam in posteris ipsorum quasi prospectant, præ cæteris mortalibus sint soliciti de statu futurorum temporum; utpote quibus, satis intelligunt, carissima illa sua tandem debere pignora transmitti. Elizabetha regina, propter vitam cœlibem, hospes potius in mundo, quam incola, fuit; sua quidem tempora ornavit, et in multis beavit. Enimvero tuæ majestati (cui Deus pro benignitate sua dedit tot suscipere liberos, dignos certe qui te perpetuent, cujusque ætas vigens, et torus fœcundus adhuc plures pollicetur) usquequaque convenit, non modo tuum (quod facis) seculum irradiare; verum etiam ad illa curas tuas extendere, quæ memoria omnis alat, quæque ipsa intueatur æternitas. Inter ea autem (nisi studium meum erga literas me fallit) nil dignius est, aut nobilius, quam si dotetur

orbis terrarum augmentis scientiarum solidis et fructuosis. Quousque enim tandem pauculos aliquos scriptores statuemus nobis, tanquam Columnas Ĥerculis, ne plus ultra in doctrinis progrediamur, cum habeamus majestatem tuam, instar lucidi et benigni sideris, quod nos inter navigandum conducat et fortunet?

Ut igitur ad rem redeamus: recolamus jam, et nobiscum perpendamus, quid principes viri aliique hucusque ad literarum amplificationem attulerint, quid prætermiserint? hoc autem presse et distincte excutiamus, sermone quodam activo et masculo, nusquam digrediendo, nil amplificando. Ponatur igitur illud (quod quivis concedat) opera quæque maxima et difficillima, vel præmiorum amplitudine, vel consiliorum prudentia et sanitate, vel laborum conjunctione superari: quorum primum conatum exstimulat, secundum ambages et errores tollit, tertium mortalium fragilitati succurrit. At inter hæc tria merito primas tenet Consilii prudentia et sanitas; hoc est, monstratio et delineatio viæ rectæ et proclivis ad rem, quæ proponitur, peragendam. Claudus enim (quod dici solet) in via antevertit cursorem extra viam: et Salomon porapposite ad hanc rem: Ferrum si retusum fuerit, viribus utendum majoribus: quod vero super omnia prævalet, est sapientia. Quibus verbis innuit, medii prudentem electionem efficacius conducere ad rem, quam virium aut intentionem, aut accumulationem.

Hæc ut dicam illud impellit, quod (salvo semper eorum honore, qui de literis quomodocunque meruerunt) perspicio atque animadverto, opera eorum atque acta pleraque, ad magnificentiam potius et nominis sui memoriam, quam ad scientiarum ipsarum profectum et augmenta, spectasse: et literatorum potius numerum auxisse, quam artibus ipsis multum incrementi attulisse.

Actiones autem et opera, quæ ad literas amplificandas pertinent, circa tria versantur objecta: circa literarum sedes; circa libros; et circa personas eruditorum. Quemadmodum enim aqua, sive ex cœlesti rore descendens, sive ex fontibus scaturiens,

facile disperditur, et dispergitur, nisi colligatur in aliqua receptacula, ubi per unionem et congregationem se sustentare, et fovere possit (quem in finem excogitavit solertia humana aquæductus, cisternas, stagna, eaque etiam variis ornamentis condecoravit, quæ magnificentiæ et dignitati, non minus quam usui et necessitati, deserviant) similiter liquor iste scientiæ pretiosissimus, sive a divina inspiratione destillet, sive e sensibus exiliat, mox periret omnis atque evanesceret, nisi conservaretur in libris, traditionibus, colloquiis, ac præcipue in locis certis his rebus destinatis, quales sunt academiæ, collegia, scholæ, ubi et permanentes habeat sedes, et crescendi insuper, et se congregandi copiam et facultatem.

Ac primo, opera, quæ ad Musarum sedes spectant, quatuor numerantur: ædificiorum structura; proventuum dotatio; privilegiorum concessio; disciplinæ lex et institutio; quæ omnia ad secessum et otium (ut plurimum) conferunt et ad vacationem a curis et molestiis: qualia sunt, quæ ad alvearia constituenda, in usum mellis, requirit Virgilius;

Principio sedes apibus, statioque petenda,
Quo neque sit ventis aditus, etc.

At opera circa libros duo sunt præcipua. Primum bibliothecæ, in quibus, tanquam mausoleis, priscorum sanctorum reliquiæ, virtutis plenæ, conditæ sunt. Secundo, novæ editiones auctorum, emendatioribus impressionibus, fidelioribus versionibus, utilioribus commentariis, annotationibus magis diligentibus, et hujusmodi famulitio, instructæ et ornatæ.

Porro opera, quæ literatorum hominum personas respiciunt (præterquam quod ipsi ornandi sint et promovendi) sunt etiam duo: remuneratio et designatio lectorum, in artibus jamdudum inventis et cognitis; et remuneratio ac designatio scriptorum, circa eas doctrinæ partes, quæ non satis hactenus excultæ et

elaboratæ sunt.

Hæc summatim opera sunt et acta, in quibus inclytorum principum, aliorumque illustrium virorum promerita erga rem literariam claruerunt. De parti

culari alicujus commemoratione, qui de literis bene meruit, cogitanti, occurrit illud Ciceronis, quod eum, post reditum, suum, ad gratias promiscue agendas impulit; difficile non aliquem, ingratum quenquam præterire. Potius (ex Scripturarum consilio) spatium intueamur, quod adhuc restat in stadio decurrendum ; quam oculos reflectamus ad ea, quæ a tergo jampridem reliquimus.

Primum igitur, inter tot totius Europæ collegia, præclarissime fundata, omnia illa certis professionibus destinata esse demiror, nulla liberis atque universalibus artium et scientiarum studiis dedicata. Nam si quis judicet doctrinam omnem referendam esse ad usum et actionem, recte sapit: veruntamen facile est, isto modo prolabi in errorem illum, quem fabula perantiqua perstringit; in qua cætera corporis membra litem ventriculo intenderunt, quod neque motum præberet, ut artus, neque sensum, ut caput: quamvis interea alimentum coctum atque confectum ventriculus ille in reliquum corpus divideret: plane eodem modo, qui in philosophia ac contemplationibus universalibus positum omne studium inane atque ignavum arbitratur, non animadvertit, singulis professionibus, et artibus exinde succum et robur suppeditari. Atque certe persuasum habeo, hanc ipsam haud minimain causam fuisse, cur felicior doctrinæ progressus hucusque retardatus sit; quod opera hisce fundamentalibus scientiis navata sit tantum in transitu, neque haustus pleniores inde epoti. Nam si arborem solito fructuosiorem fieri cupias, de ramis medicandis frustra cogitaveris; terra ipsa circa radicem subigenda, et gleba lætior admovenda, aut nihil egeris. Neque rursus silentio prætermittendum est, hanc collegiorum et societatum, in usum tantummodo doctrinæ professoriæ, dedicationem, non solum scientiarum incrementis inimicam fuisse, sed etiam iu regnorum et rerumpublicarum detrimentum cessisse. Hinc enim fieri solet ut principes, delectum habituri ministrorum, qui rebus civilibus tractandis sint idonei ejusmodi hominum miram solitudinem circa se reperiant; propterea quod non habeatur educatio aliqua collegi

[ocr errors]

ata, in hos usus destinata, ubi scilicet homines, a natura ad hoc facti et comparati (præter artes alias) historiæ, linguis modernis, libris et tractatibus politicis, præcipue incumbant; ut inde ad civilia munera magis habiles et instructi accedant.

Quoniam vero fundatores collegiorum plantant, prælectionum vero rigant, sequitur jam ordine, ut dicam quid in publicis lectionibus desideretur: nimirum, improbo vel maxime tenuitatem stipendiorum, prælectoribus sive artium, sive professionum (præsertim apud nos) assignatam. Interest enim imprimis progressus in scientiis, ut lectores in unoquoque genere ex optimis instructissimisque eligantur: utpote quorum opera, non in usum transitorium, sed ad sufficiendam sobolem scientiæ in secula adhibeatur. Id fieri nequit, nisi præmia et conditiones tales constituantur, quibus eminentissimus quisque in ea arte plane contentus esse possit; ut illi demum grave non sit, in eodem munere immori, neque practicam cogitet. Quocirca scientiæ ut floreant, militaris lex servanda Davidis; ut æqua esset pars descendentis ad prælium, et manentis ad sarcinas: sarcinis male aliter prospectum erit. Sic lectores in scientiis sunt tanquam conservatores et custodes totius literarii apparatus, unde praxis et militia deinceps scientiarum instruatur: proinde æquum est, ut merces ipsorum lucra practicorum exæquare possit. Aliter si patribus scientiarum præmia non constituantur satis ampla et luculenta, eve niet illud;

Et patrum invalidi referent jejunia nati.

Defectum nunc notabo alium, in quo alchemista quispiam in auxilium advocandus foret; cum id genus hominum studiosis auctores sint, ut libros vendant, fornaces extruant, Minervam ac Musas (tanquam virgines steriles) deserant, ac Vulcano se applicent. Fatendum est enimvero, tam ad penetralia contemplationis, quam ad operativæ fructum, in nonnullis scientiis (præsertim naturali philosophia et medicina) baud unica subsidia e libris petenda esse. Qua in

[blocks in formation]
« PreviousContinue »