Page images
PDF
EPUB

tur: quas quidem dotes, non a natura infusas fuisse, sed a præceptis institutisque doctrinæ acquisitas, testatur liber ejus De analogia: qui nihil aliud erat, quam Grammaticalis quædam philosophia; in quo sedulo dedit operam, ut vox ad placitum, redderetur vox ad licitum ; et consuetudo qnoquomodo loquendi, ad congruitatem revocaretur emendate loquendi; et verba, quæ sunt rerum imagines, rebus ipsis convenirent, non vulgi prorsus arbitrium sequerentur.

Ita etiam, veluti monumentum doctrinæ, non minus quam potentiæ, emendatam ejus edicto habemus computationem anni; quæ diserte testatur, æque eum gloriæ sibi duxisse, siderum in cœlis leges pernosse, ac hominibus in terris leges dedisse.

Ex libro quoque, cui titulum præposuit Anti-Cato, facile constat, eum tanto studio accensum ad victoriam ingenii, quanto belli et armorum, obtinendam; certamen calami tum suscipientem contra maximum eo tempore pugilem, Ciceronem oratorem.

Rursus in libro Apophthegmatum, quæ collegit, videmus, honorificentius sibi putasse, si seipsum tanquam in tabellas aut codicillos mutaret, in quos prudentia aliorum dicta graviaque referrentur; quam si dicta sua propria, velut oracula, sacrarentur, sicut inepti principes nonnulli, adulatione corrupti, sibi fieri gestiunt. Attamen si recensere vellem pleraque ejus dicta (ut feci in Alexandro) sunt ea certe hujusmodi, qualia notat Salomon, Verba sapientum sunt tanquam aculei, et tanquam clavi in altum defixi. Itaque tria hic tantum proponam, non tam elegantia, quam vi et efficacia, mirabilia.

Primo igitur, magister sit, oportet, loquendi, qui unico verbo seditionem in exercitu comprimere, potuit. Sic autem se res habuit. Romanis mos fuit, cum exercitum duces alloquerentur, Milites uti eos appellarent: cum magistratus populum, Quirites. Tumultuabantur milites Cæsaris, ac missionem seditiose flagitabant: non quod hoc ipsi cuperent, sed ut hoc postulato Cæsarem ad alias conditiones adigerent: ille immotus atque inconcussus, silentio facto, sic ex

3195674

orsus est: Ego, Quirites: quo verbo, eos jam dimissos significabat. Eo perculsi milites et plane obstupefacti, concionantem deinceps perpetuo obturbabant; et postulato illo missionis posthabito, contra obnixe petebant, ut militum appellatio eis restitueretur.

tarent.

Secundum fuit hujusmodi. Regis nomen Cæsar summe affectabat: itaque subornati sunt nonnulli, qui prætereuntem populari acclamatione regem saluIlle sentiens acclamationem tenuem fuisse, ac raram; negotium joco transmisit, ac si erratum esset in cognomine, Non rex sum, inquit, sed Cæsar. Dictum sane hujusmodi, ut si diligenter excutiatur, vigor ejus et pondus vix exprimi possit. Primum enim recusationem nominis præ se ferebat, sed neutiquam seriam: deinde ingentem quandam confidentiam et magnanimitatem monstrabat; ac si Cæsaris appellatio illustrior titulus esset, quam regis; quod haud secus evenit, et usque in hodiernum diem obtinuit. Sed quod illius maxime intererat, hoc dictum, summo artificio, finem suum urgebat. Hoc enim innuebat S. P. Q. R. de re levi, hoc est, nomine tantum (nam potestatem regiam jampridem habebat) secum contendere; ac tali nomine, quale complures etiam ex familiis obscuris gerebant: nam cognomen Regis multis Romanorum gentilitium erat, quemadmodum et nos simile quiddam nostro idiomate habemus

Ultimum, quod hoc loco repetere placet, tale fuit. Cum Cæsar, post bellum initum, Romam occupasset, atque sanctius ærarium reclusisset, ut pecunias ibi congestas in usus belli tolleret, restitit Metellus, utpote tunc temporis tribunus; cui Cæsar, Si perstes, inquit, mortuus es. Dein reprimens se paulum, subjecit, Adolescens, durius est mihi hoc dicere, quam facere. Dictum tam mirifice ex terrore et clementia conflatum, ut nihil supra.

Verum ut Cæsarem mittamus; perspicuum est, eum probe sibi conscium suæ eximiæ eruditionis fuisse; ut liquet ex eo, quod demirantibus nonnullis Lucii Syllæ consilium, in deponenda dictatura, cavillans dixit, Sylla nescivit literas, dictare non potuit.

Nunc autem tempus videtur imponendi finem huic dissertationi de arcta conjunctione militaris virtutis et literariæ (quid enim in hoc genere post Alexandrum et Cæsarem afferri potest?) nisi quod moveor unius et alterius exempli dignitate et insolentia, eo quod tam subito transierit a ludibrio ad miraculum. Est autem Xenophontis philosophi, qui e Socratis ludo profectus est in Asiam, cum Cyro juniore, in expeditione contra regem Artaxerxem. Hic Xenophon eo tempore peradolescens fuit, et nunquam aciem aut castra viderat, neque tunc præfecturam aliquam in exercitu gerebat, sed tantum sponte, ob amicitiam Proxeni, proficiscebatur. Aderat forte fortuna, cum Falinus a magno rege legatus ad Græcos veniret, postquam Cyrus in acie occubuisset, Græci autem (manipulus tantummodo hominum) duce orbati, in medio provinciarum Persiæ, a patria sua, plurimorum milliarium intervallis, et fluminibus maximis atque altissimis, interclusi essent. Legatio huc spectabat, ut, positis armis atque deditis, se regiæ clementiæ submitterent. Cui legationi antequam publice responsum esset, complures ex exercitu familiariter cum Falino colloquebantur: inter_quos Xenophon ita forte locutus est. Imo, inquit, Faline, hæc duo tantum nobis jam supersunt, arma et virtus; si igitur arma dedamus, cui usui, obsecro, nobis erit virtus? At Falinus subridens: Ni fallor, inquit, Atheniensis es, adolescens, et philosophiæ incumbis, atque bellula sunt, quæ dicis; sed valde erras, si virtutem vestram regiis copiis parem esse arbitreris. Ecce ludibrium. Sequitur miraculum. Novitius iste ex schola et philosophus, postquam omnes duces et præfecti proditione interempti essent, decem millia peditum Babylone in Græciam reduxit, per medias regis provincias, omnibus ejus copiis frustra_obnitentibus: quo facto stuporem injecit omnibus. Græcis autem ab eo tempore ingentes addidit animos et spiritus, ad Persarum regnum invadendum et subvertendum. Quod et mox cogitavit sane, et designavit Jason Thessalus; tentavit et inchoavit Agesilaus Spartanus; perfecit demum Alexander Macedo, omnes literati istius prævii egregio facinore incitati.

Pergamus ab imperatoria militarique virtute ad moralem, et eam, quæ est hominum privatorum. Primo, certissimum est illud poëtæ:

Scilicet ingenuas didicisse fideliter artes
Emollit mores, nec sinit esse feros.

Eruditio siquidem humanas mentes feritate atque barbarie exuit. Veruntamen opus est, ut accentus sit in voce illa fideliter. Nam tumultuaria cognitio flectit potius in contrarium. Eruditio, inquam, levitatem, temeritatem, atque insolentiam tollit, dum omnia pericula et ambigua simul cum re ipsa suggerit; rationum et argumentorum pondera in utramque partem librat; prima quæque, quæ se offerunt animo, eique arrident, pro suspectis habet; iterque omne tanquam exploratum inire docet. Eadem admirationem rerum vanam et nimiam evellit, radicem ipsam omnis infirmi consilii: quippe admiramur res, vel quia novæ sunt, vel quia magnæ. Quantum ad novitatem, nemo est, qui literas, et rerum contemplationem penitus imbiberit, quin illud cordi impressum habeat, Nil novi super terram. Neque enim puparum ludum quisquam magnopere mirabitur, qui pone aulæa caput inserens, organa, quibus moventur, et filamenta cernit. Quantum ad magnitudinem, quemadmodum Alexander Magnus, ingentibus præliis et victoriis in Asia assuetus, cum interdum acciperet e Græcia literas, de expeditionibus et dimicationibus quibusdam illic factis, quæ plerunque propter pontem aliquem, aut castellum, aut ad summum pro expugnatione oppidi alicujus suscipiebantur, dicere solebat; videri sibi nuncium allatum de ranarum et murium pugna, de qua Homerus: sic certe, qui universitatem rerum, ejusque fabricam intueatur, illi terræ globus, cum hominibus superstantibus (si divinitatem animarum seponas) haud majus quidpiam videbitur, quam colliculus formicarum; quarum aliæ cum granis, aliæ cum ovis suis, aliæ vacuæ, omnes hinc inde circa exiguum pulvisculi acervum reptant, et cursitant. Porro eruditio aufert, aut saltem minuit timorem mortis, atque adversæ fortunæ, quo nihil magis virtutibus moribus

que officere solet. Si enim animus cujuspiam, contemplatione mortalitatis, et rerum naturæ corruptibilis, imbutus fuerit et intinctus, juxta cum Epicteto sentiet; qui, cum pridie exiens, mulierculam ob fractam ollam plorantem cerneret, postridie etiam exiens aliam mortuum filium deflentem conspiceret, dixit; Heri vidi fragilem frangi, horie vidi mortalem mori. Quare optime et valde sapienter Virgilius, cognitionem causarum cum metus omnis profligatione copulavit, tanquam concomitantia:

Felix qui potuit rerum cognoscere causas,
Quique metus omnes et inexorabile fatum

Subjecit pedibus, strepitumque Acherontis avari. Nimis longum esset singula percurrere remedia, quæ singulis animi morbis doctrina suppeditat; aliquando vitiosos humores expurgans, nonnunquam obstructiones aperiens, alias concoctionem juvans, alias appetitum excitans, uon raro vulnera ejus et ulcera sanans, et similia. Quare concludam cum hoc, quod videtur rationem habere totius, ita nimirum animum doctrinam disponere, et flectere, ut nunquam protinus acquiescat, et tanquam congeletur in defectibus suis, quin incitet se semper, progressumque spiret. Nescit illiteratus, quid sit in se descendere, aut secum inire rationes, aut quam suavis vita sit, quæ indies sentit se fieri meliorem; si qua forte virtute præditus sit, eam venditabit scilicet, et ubique spectandam exponet, eaque utetur forsitan commode, quam tamen excolere et augere negligit. Rursus, si quo vitio laborat, artem atque industriam illud celandi atque occultandi, minime au tem corrigendi, adhibebit; tanquam malus messor, qui perpetuo demetit, falcem autem nunquam exacuit; literatus contra, non tantum utitur animo virtutesque exercet, sed continue emendat se, et in virtute proficit. Imo ut in summa dicam, pro certo est veritatem et bonitatem distingui tantum, sicut sigillum et impressionem; nam veritas bonitatem signat: et contra, vitiorum ac perturbationum procellæ, ex erroris et falsitatis nubibus erumpunt.

A virtute transeamus ad potentiam et imperium, et

« PreviousContinue »