Page images
PDF
EPUB

NOTAE PHILOLOGICAE

AD

EXCERPTA MISCELLANEA.

297.

I. NOTAE IN HYMNOS.

*HYMNI.] Erat apud Graecos hoc poëmatis genus à primâ usque eorum Poëseos origine usu receptum, et in religionibus celebrandis adhibitum. Exponebantur plerumque Deorum origines, natalia, res gestae, aliaque ad eorum historiam pertinentia: ita factum videmus in iis quae etiamnum supersunt in hoc genere Graecorum monumentis, in elegantissimis Hymnis Callimachi, iisque qui Homero tribuuntur.-Veram hanc Hymni formam et germanum charactera apud Virgiliuni, accuratissimum vetustatis imitatorem, egregiè expressit geminus ille chorus Saliorum, [Aen. viii. 285.]

qui carmine laudes Herculeas et facta ferunt.

LoWTH, de Sacrâ Poësi Heb. Prael. xxix.

↑ KEANGOTE-] Cleanthis Hymnus in Jovem. Graecorum Hymnos maximam partem conficiebant Fabulae, eaeque de rebus nec valde admirandis, neque etiam laudandis: nec mihi occurrit quidquam, quod quidem extat, ex illo genere graviore, praeter Cleanthis Stoici Hymnum Jovi inscriptum, hoc est, Deo Creatori, sive, ut ipse loqui amat, Aeternae Rationi rerum Naturae Effectrici atque Moderatrici; pulcherrimum sanè antiquae sapientiae monumentum, sensibus magnificis, solidis, verisque refertum : quae enim habet Philosophus de summâ Dei potentiâ, de supremae Legis et, totius Naturae harmoniâ, de hominum impiorum caecisque animae perturbationibus obnoxiorum stultitiâ atque insaniâ; ante omnia Divini auxilii imploratio, quo Numen ipsum perpetuis laudibus dignè possimus celebrare; haec omnia tam sano miniméque fucato pietatis affectu animantur, ut ad Sacrorum etiam Vatum spiritum aliquatenùs videantur accedere. LowтH, de Sacr. Poës. Heb. Prael. xxix. Erat autem Cleanthes ex Asso urbe Lyciae; Zenonis Stoici, quem per novemdecim annos audiverat, in porticu Atheniensi successor, et Chrysippi magister. Vitam finivit inediâ, annos octoginta natus. Vita ejus

1

scripta fuit à Diogene Laertio. Multa scripsit, quae, excepto hoc 297. hymno sublimi, et paucis fragmentis, omnia deperdita sunt. Illum primus, è MSto Farnesiano Eclogar um Stobaei, edidit Graecè Fulvius Ursinus, adjectum Carminibus 1x illustrium Feminarum, &c. Antwerp. 1568. 8vo. Extat quoque in Henr. Stephani Poësi Philosophicâ, anno 1573, 8vo. in Cudworth's Intellectual System, in fol. ejusque doctissimi Operis Versione Lat. Moshemii: in Brunckii Analect. Lectt. p. 225. Vol. iii. in ejusdem Poëtis Gr. Gnom. p. 141. "p. 203. Ed. Lips. 1817." adjunctis Versionibus, Lat. Jac. Duporti, (quam antea ediderat Cudworthus ;) Gall. Bougainvillii; et Ital. Pompeii. Hunc quoque Hymnum interpretatus est elegantissimis numeris Angl. Gilb. West; ediditque unà cum Odes of Pindar, &c. in 4to et 8vo. Vide plura in Fab. Bib. Gr. Vol. iii. p. 550. sqq. edit. Harles. L. iii. c. 10. item in The Monthly Review, Jan. 1798. Vol. XX. ubi Censor doctissimus varias editiones, et varias lectiones distinctè enumeravit. "Assos Lyciae [Troadis] urbs. Fab.

Ver. 1. -лolvóvvuɛ-] Jovem Stoici adorabant sub variis nominibus, uti nos docet Diog. Laert. Lib. vii. § 147. Vide Menagium ad locum. Vol. ii.

2. púбεws αgxnyè,] Nihil est praestantius Deo. Ab eo igitur necesse est mundum regi. Nulli igitur est Naturae obediens, aut subjectus Deus. Omnem ergo regit ipse Naturam. CICERO, de Nat. D. lib. ii. c. 30. vóμov μéta-Ille ipse omnium conditor ac rector scripsit quidem Fata, sed sequitur. Semper paret, semel jussit. SENECA, de Provid. c. 5. cf. eundem de Benef. lib. iv. c. 23. et Quaest. Nat. praef. Vide etiam Lipsii Physiol. Stoicor. lib. i. diss. iz.

4. Ex ooù yag yévos éoμèv,] Conf. Act. Apost. xvii. 28.-iñs μiunua, &c. Angl. We, who alone of all mortal Beings, which live or move upon the earth, have obtained the faculty of vocal expression. Pro ins, quod dedit Br. in aliis est you, quod in versu hic stare nequit. Steph. ogov. "Aratus, Phaenom. v. 5. Luv yap xai yέvos ἐσμέν. μοῦνοι pro μοῦνον ex Cod. Heeren. Γ.

9-13. Totov eyes—] Angl. Such a minister in thy steady hands does the doubly-pointed, flaming, ever-living thunder-bolt prove: For by its shock all Nature stands aghast; thus thou guiaeet the common principle of reason which pervades all, mingling with the luminaries great and small. "άvizńtas, invictis manibus, Duport. apud Cudworth. C. iv. 8. 25. fin. p. 432. Steady hands redditur, quasi dzivývos legeretur; quod nusquam invenio. P.

14.-dia лavτos-] Desunt quaedam hîc; et sensus est imperfectus. "Reddi potest ad verbum. 'S¿s vóóóos-sine lacuna. H.-P. '18. Kai zodμɛis và άzooμα,] In Gnomicis Brunckii versus legi- £ŷr tur, qui omittitur in Analectis. Sic :

"

Αλλὰ σὺ καὶ τὰ περισσὰ ἐπίστασαι ἄρτια θεῖναι,
Καὶ κοσμεῖς τὰ ἄκοσμα, καὶ οὐ φίλα σοὶ φίλα ἐστίν.

At tu etiam imparia scis paria facere, atque ordinas confusa, et discor dia tibi concordia sunt. Quae confusa et discordia inter se videntur, recte ordinantur et conciliantur a sapientia ac potentia Divina. Versus omissus deest apud Cudworth. Adest in Stobaei Eclogis, Ed. Heeren. 1792. L. i. c. 3. 12. Ursin. non vidi. Dubitavi. P.

298.

19. 'nde yap els Ev-] Angl. For thou hast so connected every thing good and evil into one complete system, that one eternal common principle of Reason exists in all: from which however all wicked men are endeavouring to escape,-"sis èv åлavτa, Вr. Gnom. et Heeren. -v. 25. avv' pro av, Heeren. ex Codd. P.

28. —ówμatos ǹdéα Epya,] Angl. sensual pleasures. Inter hunc et versum sequentem interposita invenio in Fulvii Ursini edit. haec verba —ἐπ' ἄλλοτε δ ̓ ἄλλα φέροντες,— Dolendum est sensum hic quoque mutilum videri. "Locus est mutilus sine dubio; at sensus reddi posse videtur fere ad verbum, et satis commodus et bonus, etsi non sit integer et genuinus Scriptoris. EлevdovτES-Festinantes multùm, ut penitùs contraria his oriantur vel producantur. Petunt haec ut bona, at errant a lege, et mala inveniunt. P.

"

30. Alla Zev návoшpe,-] But O Jupiter, dispenser of every gift, &c. Quae sequuntur omninò sunt admiranda. ” zɛλaivers, atris nubibus circumdatus. Vide Psalm. xviii. 11. xcvii. 2.—V. 29. tiunOÉVTES-ul aucti honore intelligentiae, sapientiae, virtutis, honorem tibi reddamus eò justiorem ac digniorem. P.

37. xavor] Angl. than properly to celebrate the universal Law for ever.

* KAAAIMAXOY-] Callimachi Cyrenaei Hymnus IN JOVEM. Callimachus, Grammaticus et Poëta egregius, fuit ex urbe Libyae notissimâ Cyrene. Battiades interdum vocabatur, non à nomine patris, ut quidam putant, sed à Batto Cyrenes vel Cyrenarum conditore. Claruit circiter Olymp. cxxxi. ante Chr. N. 247. Hermocratis grammatici Jasii discipulus fuit; et literas publicè docuit in Eleusine Alexandriae vico. Postea accitus est in Museum Alexandrinum, ubi plures eruditi homines regiis sumtibus alebantur; ibique diu vixit Ptolemaeo Philadelpho ejusque successori Euergetae carus. Inter discipulos suos habuit Apollonium Rhodium, [de quo suprà ad p. 81.] è discipulo tandem inimicum factum, quemque famoso carmine, cui titulus Ibis, diris devovit. Multa scripsit Callimachus sermone tum soluto tum astricto: sed pleraque breviora opuscula; quia dicere solebat, [ut narrat Athenaeus, init. lib. iii.] μéya Bibliov loov elvai vợ μeɣáλo zaz. Ad nos tantùm pervenerunt 6 Hymni, 72 Epigrammata, et multa Fragmenta. Quod de eo judicium tulit Ovidius à quibusdam habetur nimis severum: [Amor. Lib. i. 15. v. 13, 14.]

à

Battiades semper toto cantabitur orbe ;
Quamvis ingenio non valet, arte valet.

Nam et fautores suos habet Callimachus; quos inter numeranda
est doctissima femina Dacieria, ejusque pater Tanaquillus Faber;
quo methodus ipsius scribendi suavis et polita judicatur, saepiús-
que Catullo et Propertio adumbrata. Hymnorum Callimachi extat
quoque felicissima imitatio, numeris Anglicis suavissimis expressa, à
poëta doctissimo, atque enthusiasmo verè Graecanico afflato. Vide
Akenside's Hymn to the Naiads. Plura de Callimacho desideranti
indicabit Fab. Bib. Gr. Edit. Harlesii Vol. iii. p. 814, sqq. L. iii. c.
17. olim 19.

CALLIMACHI EDITIONES PRAECIPUAE.

1. Florentina; Editio princeps sex hymnorum prodiit, studio 298 Lascaris, literis majusculis, Graecè, cum Schol. sine indicio loci et anni. Constat tamen Florentiae excusam, ante ann. 1500. in 4to.

2. Stephaniana prior; inter H. Stephani Poëtas principes heroici carminis, Gr. sine Schol. Paris. 1566. in fol.

"

3. Stephaniana posterior; cum Schol. Gr. et versione pros. et poët. Nicod. Frischlini." &c. Genevae," 1577. in 4to. Epigr. et Frag. quaedam accesserunt. P.

4. Parisina; cum notis Annae Tanaquilli Fabri filiae, Schol. &c. 1675. in 4to. "Accessere alia Ep. et Fr. P.

5. Ultrajectina; ex recensione Theodori Graevii, cum Schol. vers. pr. notis Rich. Bentleii, et variorum, et commentario Ezech. Spanhemii, &c. 1697. 2 Voll. in 8vo. "Ep. et Fr. aucta. P.

6. Glasguensis; apud Rob. et And. Foulis, 1755. in 4to.

"

7. Lugdunensis; cum variorum notis, Schol. et commentario Ezech. Spanhemii. Recensuit, vertit, et auxit" Jo. Aug. Ernesti. Lugd. Bat. 1761. 2 Voll. in 8vo.

8. Florentina; curavit Ang. Mar. Bandinius, J. U. D. 1763. in 8vo. 9. Lipsiensis; repetitio textûs Ernestiani, sine notis, cum indice, et var. lect. curâ Christ. Frid. Loësneri; 1774. in 8vo.

10. In Brunckii Analectis Veterum Poëtarum Graecorum, Argentor. 1772. in 8vo. Vol. I. p. 423—475.

11. Bodoniana; cum Vers. Pagnini Italica, literis majusculis in aliis exemplaribus, in aliis literis minusculis. Parmae, 1792. in fol. et in 4to. [Vide plura in Fab. Bib. Gr. ubi supr.]

Ver. 1. ΖΗΝΟΣ o-] Ordo est: τί ἄλλο κεν ἔοι [Poët. pro εἴη] λώϊον αείδειν παρὰ σπουδῆσιν Ζηνός, ἢ θεὸν αὐτὸν, &c. Πηλαγό vov [à nominat. IInλayor, óvos,] restituit Callimacho ex Etymol. magno, pro vulgato IInλoyóvov, vir summus R. Bentleius. Caeterùm Πηλαγόνες, παρὰ τὸ ἐκ πηλοῦ γενέσθαι, sunt gigantes. [Conf. Hor. lib. iii. Od. 1. 7.] -dizαблólov ovgaviðņai, jura dantem coelicolis. " Πηλογόνων ἐκ πηλοῦ, Schol. Ρ.

4. ΔΙΚΤΑΙΟΝ-] Κρῆτα· Δίκτη γὰρ ὄρος Κρήτης. ΛΥΚΑΙΟΝ -Αρκάδα· Λυκαῖον Αρκαδίας ὄρος. Schol. " Lycaeus mons. P. 5. ἐπεὶ γένος αμφήριστον.] quoniam de loco generis controversum Nam yévos est hic locus natalium vel patria.

est.

6. Ιδαίοισιν-] Ιδη ὄρος Κρήτης καὶ Τροίας· νῦν δὲ τὸ Κρήτης pnoi. Schol.

8. Kontes dεi wevora] Conf. Pauli Epist. ad Tit. i. 12. Citat 299. haec Paulus è Poëta Cretensi Epimenide. "Ita Patres Eccles. Dac.

10. Παρρασίῳ] Ορος Αρκαδίας τὸ Παῤῥάσιον, ἀπὸ Παῤῥάσου Tov Avzάovos. Schol. Ev dé de verte: In Parrhasio verò te Rhea peperit, qua parte mons iste maximè densus [densissimus] est virgultis. Caeterùm Arcadia ipsa interdum dicitur Parrhasia.

12—14. —οὐδέ τι μήν—] Ordo est: οὐδὲ μήν τι ἑρπετὸν κεχρημένον Ειλειθυίης, οὐδὲ γυνὴ ἐπιμίσγεται neque profecto aliqua fera indigens Luciná, [i. e. ullum pregnans animal,] neque mulier adit. Pro επιμίσγεται vulgaris lectio est ἐπινίσσεται, quod vocabulum magnus Bentleius nusquam alibi legisse meminerat; ideoque alteVOL. II.

33

299. rum illud praetulit ex editt. Aldi et Frobenii.

300.

Occurrit tamen apud Hom. non solum νίσσομαι, sed et μετανίσσομαι, [Vide Iliad. μ, 119. π, 779. et alibi:] item ποτινίσσομαι, quod est προσνίσσομαι, [Π. 4, 381.] Vide νίσσετο infra v. 25. De κεχρημένον vide supra ad Odyss. α, 13. De ἑρπετα apposite Didymus: έρπετά, κυρίως μὲν αἱ ὄφεις· καταχρηστικῶς δὲ νῦν πάντα τὰ θηρία. " Ad Od. δ, 418.” Atque Th. Graevius, ex patris observatione, "Callimachi est," inquit, "sententia, nullum aliud in illo loco, ubi natus est Jupiter, animal, “ nullam mulierem reperisse. έρπειν apud Dores, ut saepissime “ apud Theocritum, est ire, incedere, ut non mirum ἑρπετὰ dici ani66 malia' non modo quae serpunt, sed incedunt.” ἀλλὰ Απιδανῆες καλέουσί ἡ ὠγύγιον λεχώϊον Ρείης. Sed Apidanes [i. e. veteres Arcades, sic dicti à quodam Apide qui in Peloponneso olim regnaverat,] vocant eum antiquum Rheae parientis lectum. Ωγύγιος hic significat antiquus, ab Ogyge scil. rege antiquissimo. λεχω, puerpera ; unde λεχώνες, ad puerperium pertinens.

15. μεγάλων ἀπεθήκατο κόλπων,] i. e. ἐθήκατο από μεγάλων κόλπων, deposuit ex magno utero, περιφραστικῶς pro ἔτικτε.

17. Λύματα] Καθάρματα· τὸ δὲ χυτλώσαιτο, ἀντὶ τοῦ ἀπολούσαιτο. Schol. Conf. II. α, 313. Ordo est: ἐνὶ ᾧ κε χυτλώσαιτο λύματα τόκοιο, λοέσσαι δὲ τεὸν χρῶτα. λοέω, idem quod λούω,] f. λοέσω, in 3. sing. aor. 1. opt. λοέσαι, et redupl. 6, λοέσσαι.

21-24. τημόσδε,] Conjunctio poética, tunc ; ὅτε Ρέη ἐλύσατο μίτρην, quando Rhea solvit zonam, quod apud veteres bis feri solebat; "semel," ut observavit Meursius, "virgini in primo cum marito 4 concubitu ; iterum mulieri sub primi partus tempus.” [Vide Apoll. Rhod. Lib. i. 288.] ή ὑγρὸς Ιάων ἤειρεν πολλὰς σαρωνίδας ἐφύπερθε, sane aquosus Iaon efferebat multas quercus desuper, i. e. locus, ubi postea fuebat laon, multas produxit quercus, —πολλὰ δὲ κινώ πετα ἐβάλοντο ἐλυοὺς ἄνω Καρνίωνος, περ ἐόντος διεροῦ, et multae ferae construxerunt lustra supra Carnionem, quamvis nunc flumen : νίσσετο δ ̓ ἀνὴρ—ibatque vir aliquis, &c.

26. πολύστιόν τε Μετώπην] Scruposámque Metopen-Vitiosam putat πολύστειον vulgarem scripturam Brunckius, quae ex eo originem habet, quod librarii saepissimè longam per & scribebant.

33. Νέδη] Ονομα νύμφης Ωκεανίνης, θρεψαμένης τὸν Δία. Schol. "32. ἔχει vide infra ad p. 302. v. 20. Ρ.

34. Κευθμῶν ἐς Κρηταῖον,] Non dubitat Ernestius hanc veram esse lectionem, pro vulgari κευθμὸν ἔσω Κρ.

35. Πρεσβυτάτη Νυμφέων,-] Nedae maximè venerandae Nympharum, [Hesych. Πρεσβυτάτη, εντιμοτάτη,] quae ipsi [Rheae scil.] obstetricatae sunt. Quidam tamen contendunt v ad Jovem referri, et μαιώσαντο hic reddi debere nutriebant.

38. —τὸ μέν ποθι] Vocem ποθὲ non pro ποτὲ accipio, id est, olim, sed pro που, quam παραπληρωματικήν esse notum est. STEPHANUS. ποθι, si genuinum esset, nemo dubitat quin pro που positum est. Plus quam παραπληρωματικόν est. Suspicor legendum τὸ μὲν μάλα πουλύ— adjectivum πολύς, ubicunque intenditur significatio, comi tem fere habet μάλα. BRUNCK.

40. Νηρηϊ] Νηρεύς, έος, Ion. -ños, Deus maris, hic pro ipso mari. Uxor ejus erat Doris, filiae autem Nereïdes. Quae sequuntur sic construe cum H. Steph. Υίωνοὶ δὲ Λυκαονίης ἄρκτοιο πίνου σε μιν--παλαιότατον ὕδωρ. Nepotes autem Lycaoniae ursae potant

« PreviousContinue »