perplexa proponebat, quæ a Musis præbita et accepta putabantur. Ea si solvere et interpretari miseri captivi non possent, hæsitantes et confusos in illis1, magna sævitia dilaniabat. Hæс calamitas cum diu grassaretur, præmium propositum est a Thebanis (ipsum Thebarum imperium) viro qui Sphingis ænigmata explicare possit, (neque enim alia superandæ illius ratio erat.) Tanto pretio excitatus Edipus, vir acer et prudens, sed pedibus læsis et perforatis, conditionem accepit, et experiri statuit. Postquam autem fidens animi et alacer se coram Sphinge stitisset; illa ab eo quæsivit, quale tandem illud animal esset, quod primo quadrupes natum, postea bipes factum esset, deinde tripes, ad extremum rursus quadrupes. Ille præsenti animo respondit, illud in Hominem competere, qui sub ipsum partum et infantiam quadrupes provolvitur, et vix repere tentat; nec ita multo post erectus et bipes incedit; in senectute autem baculo innititur et se sustentat, ut tanquam tripes videatur; extrema autem ætate decrepitus senex, labantibus nervis, quadrupes decumbit, et lecto affigitur. Itaque vero responso victoriam adeptus, Sphingem interemit; cujus corpus asello impositum, veluti in triumpho ducebatur: ipse autem ex pactis rex Thebanorum creatus est. Fabula elegans, nec minus prudens est: atque videtur conficta de Scientia, præsertim conjuncta practice. Siquidem scientia non absurde monstrum dici possit, cum ignorantibus et imperitis prorsus admirationi sit. Figura autem et specie multiformis est, ob immensam varietatem subjecti in qua scientia versatur: vultus et vox affingitur muliebris ob gratiam et loquacitatem; adduntur alæ, quia scientiæ et earum inventa momento discurrunt et volant; cum communicatio scientiæ sit instar luminis de lumine, quod affatim incenditur. Elegantissime autem attribuuntur ungues acuti et adunci; quia scientiæ axiomata et argumenta penetrant mentem, eamque prehendunt et tenent, ut movere et elabi non possit: quod et sanctus philosophus notavit: Verba sapientum (inquit) sunt tanquam aculei, et veluti clavi in altum defixi. Omnis autem scientia collocata videtur in arduis et editis montium. Nam res sublimis merito putatur et excelsa, et ignorantiam tanquam ex superiore loco despiciens, atque etiam late et undequaque speculatur et prospicit, ut in verticibus montium fieri solet. Vias autem obsidere fingitur scientia, quia ubique in intinere isto sive peregrinatione vitæ humanæ, materia et occasio contemplationis se ingerit et occurrit. Proponit autem Sphinx quæstiones et ænigmata mortalibus varia et difficilia, quæ accepit a Musis. Ea tamen quamdiu apud Musas manent, sævitia fortasse carent. Donec enim nullus alius finis meditationis et disquisitionis sit, præter ipsum Scire, intellectus non premitur, nec in arcto ponitur, sed vagatur et expatiatur; atque in ipsa dubitatione et varietate nonnullam jucunditatem et delectationem sentit: sed postquam a Musis hujusmodi ænigmata ad Sphingem transmissa sunt, id est ad practicam, ut instet et urgeat actio et electio et decretum; tum demum ænigmata molesta et sæva esse incipiunt, et nisi solvantur et expediantur, animos hominum miris modis torquent et vexant, et in omnes partes distrahunt, et plane lacerant. Proinde in ænigmatibus Sphingis duplex semper proponitur conditio; non solventi mentis laceratio; solventi imperium. Qui enim rem callet, is fine suo potitur, atque omnis artifex operi suo imperat. Enigmatum autem Sphingis duo in universum sunt genera ; ænigmata de natura rerum, atque ænigmata de natura hominis: atque similiter in præmium solutionis sequuntur duo imperia; imperium in naturam, et imperium in homines: veræ enim philosophiæ naturalis finis proprius et ultimus est, imperium in res naturales, corpora, medicinas, mechanica, alia infinita; licet Schola, oblatis contenta et sermonibus tumefacta, res et opera negligat et fere projiciat. Verum ænigma illud Edipodi propositum, ex quo ille imperium Thebanum adeptus est, pertinebat ad naturam hominis: quisquis enim naturam hominis prorsus introspexit, ille faber fere fortunæ suæ esse potest, et ad imperandum natus est. Id quod de Romanis artibus bene pronuntiatum est: in illis is omitted in Ed. 1609. Tu regere imperio populos, Romane, memento; Itaque apposite illud, quod Augustus Cæsar signo Sphingis sive de industria sive fortuito usus est. Ille enim (si quis unquam) in politica excelluit, et in vitæ suæ curriculo plurima nova ænigmata de natura hominis felicissime solvit, quæ nisi dexter et paratus solvisset, multoties non procul ab imminente pernicie et exitio abfuisset. Atque additur in fabula, Sphingis devictæ corpus in asellum impositum fuisse. Elegantissime certe, cum nihil sit tam acutum et abstrusum, quin postquam plane intellectum et deinceps pervulgatum sit, etiam tardo imponi possit. Neque illud prætermittendum, debellatam esse Sphingem a viro pedibus clavato: etenim nimis cito pede et celeri gradu ad ænigmata Sphingis homines properare solent; unde fit ut (prævalente Sphinge) potius per disputationes ingenia et animos lacerent, quam per opera et effectus imperent. NARRANT Plutonem, postquam regnum inferorum ex partitione illa memorabili accepisset, de nuptiis alicujus e superis desperasse, si eas per colloquia aut modos suaves tentaret; ut ad raptum consilia sua dirigere ei fuerit necesse. Itaque captata opportunitate, Proserpinam Cereris filiam, virginem pulcherrimam, dum flores Narcissi in Siciliæ pratis colligeret, subito incursu rapuit, atque quadrigis secum ad subterranea asportavit. Ei magna reverentia præbita est, ut et Domina Ditis vocata sit. Ceres autem ejus mater, cum filia sibi unice dilecta nusquam comparuisset, supra modum mæsta et anxia, tædam accensam ipsa manu præ se ferens, universum orbis terrarum ambitum peragravit, ut filiam investigaret et recuperaret. Id cum frustra fuisset, accepto forte indicio quod ad inferos devecta esset, multis lachrymis et lamentationibus Jovem fatigavit, ut illa ei restitueretur. Atque tandem pervicit, ut si illa nihil ex iis quæ apud inferos essent degustasset, tum eam abducere liceret. Ea conditio matris desiderio adversa fuit; Proserpina enim grana tria ex malo granato gustasse comperta est. Neque idcirco Ceres destitit, quin preces et ploratus de integro resumeret. Postremo itaque ei indultum est, ut Proserpina, dispertitis temporibus et alternis vicibus, sex menses cum marito, alteris sex cum matre esset. Hanc Proserpinam postea Theseus et Perithous eximia audacia thalamo Ditis deducere tentarunt. Cum autem in itinere super saxo apud inferos defessi consedissent, eis resurgere minime licuit, sed æternum sedebant. Proserpina itaque Inferorum Regina mansit; in cujus honorem etiam additum est privilegium magnum; cum enim ab inferis revocare gradum illis qui eo descendissent fas non esset, ascripta est huic legi exceptio singularis; ut si quis ramum aureum in donum Proserpinæ attulisset, ei ob hoc ire et redire liceret. Is ramus unicus erat in ingenti et opaco luco, neque stirps erat, sed visci instar in aliena arbore frondebat, atque avulso illo alter non deficiebat. Fabula ad naturam pertinere videtur, atque vim et copiam illam in subterraneis divitem et frugiferam, ex qua hæc nostra pullulant, et in quam rursus solvuntur et redeunt, perscrutari. Per Proserpinam antiqui significarunt spiritum illum æthereum, qui sub terra (per Plutonem repræsentata) clauditur et detinetur, a superiore globo divulsus; quod non male expressit ille: Sive recens tellus, seductaque nuper ab alto Ille spiritus raptus a terra fingitur, quia minime cohibetur, ubi tempus et moram habet ad evolandum, sed subita confractione et comminutione tantum compingitur et figitur, perinde ac si quis aërem aquæ commiscere tentet; quod nullo modo efficere possit nisi per agitationem celerem et rapidam: hac enim ratione videmus illa corpora conjungi in spuma, aëre tanquam rapto ab aqua. Neque ineleganter additur, Proserpinam flores Narcissi in vallibus colligentem raptam fuisse; quia Narcissus a torpore sive stupore nomen sumit; atque tum demum spiritus ad raptum materiæ terrestris magis præparatus est et opportunus, cum coagulari incipit, ac veluti torporem colligere. Recte autem tribuitur honor ille Proserpinæ, qualis nulli uxori deorum, ut Ditis domina sit; quia ille spiritus plane omnia in illis regionibus administrat, stupido et quasi ignaro Plutone. Hunc autem spiritum æther ac vis cœlestium (per Cererem adumbrata) infinita sedulitate elicere, atque sibi restituere contendit. Fax autem illa ætheris, sive tæda ardens in manu Cereris, proculdubio solem denotat; qui circa terræ ambitum luminis officio fungitur, atque maximi omnium esset ad Proserpinam recuperandam momenti, si omnino hoc fieri posset. Illa tamen hæret, et manet: cujus ratio sequitur accurate et excellenter proposita in pactis illis Jovis et Cereris. Primum enim certissimum est, duos esse modos spiritus in materia solida et terrestri cohibendi: alterum per constipationem sive obstructionem, qui est mera incarceratio et violentia: alterum per ministrationem proportionati alimenti, atque id fit sponte et libenter. Postquam enim spiritus inclusus depascere incepit atque se alere, evolare protinus non festinat: sed veluti in terra sua figitur: atque hæc est degustatio Proserpinæ ex malo granato; quæ si non fuisset, jampridem a Cerere cum face illa sua orbem terrarum peragrante abducta fuisset. Spiritus énim qui subest metallis et mineralibus compingitur fortasse præcipue per massæ soliditatem; qui autem in plantis est et animantibus, in corpore poroso habitat, et aperta effugia habet, nisi per illum modum degustationis libenter detineretur. Secundum autem pactum de semestri consuetudine non aliud est, quam elegans descriptio dispertitionis anni; cum spiritus ille per terram perfusus, quoad res vegetabiles mensibus æstatis apud superiora degat, atque mensibus hiemis ad subterranea redeat. Quod vero attinet ad conatum illum Thesei et Perithoi abducendæ Proserpinæ, id eo spectat, quod sæpius fiat, ut spiritus subtiliores qui ad terram in multis corporibus descendunt, neutiquam illud efficiant ut spiritum subterraneum exsugant, et secum uniant, et evehant; sed contra ipsi coagulentur, neque amplius resurgant; ut Proserpina per eos aucta incolis et imperio sit. De virga autem illa aurea, vix videmur sustinere posse impetum Chymistarum, si in nos hac ex parte irruant; cum illi ab eodem lapide suo, et auri montes et restitutionem corporum naturalium veluti a portis inferorum promittant. Verum de chymica, atque lapidis illius procis perpetuis, certo scimus theoricam eorum esse sine fundamento; suspicamur etiam practicam esse sine certo pignore. Itaque missis illis, de ista postrema parabolæ parte hæc nostra sententia est. Nobis certe compertum est ex compluribus antiquorum figuris, eos conservationem atque instaurationem quadantenus corporum naturalium pro re desperata non habuisse, sed potius pro re abstrusa et quasi avia. Atque idem sentire hoc etiam loco videntur, cum virgulam istam inter infinita virgulta ingentis et densissimæ sylvæ collocarunt; auream autem finxere, quia aurum durationis tessera est; insitivam, quia ab arte hujusmodi effectus sperandus est, non ab aliqua medicina, aut modo simplici aut naturali. subita distractione. Ed. 1609. 2 hoc. Ed. 1609. |