Page images
PDF
EPUB

tamen deposcunt, et impari congressu succumbentes extinguuntur. Horum autem mortem infinita commiseratio sequi solet; nil enim inter fata mortalium tam flebile est, tamque potens ad misericordiam commovendam, quam virtutis flos immaturo exitu præcisus. Neque enim prima ætas ad satietatem scilicet, aut ad individiam usque duravit, quæ mostitiam in obitu lenire, aut misericordiam temperare possit; quinetiam lamentationes et planctus non solum tanquam aves illæ funebres circa rogos eorum volitant, sed et durat hujusmodi miseratio et producitur: maxime autem per occasiones et novos motus et initia magnarum rerum, veluti per solis radios matutinos, desideria eorum renovantur.

XV.

TITHONUS,

SIVE SATIAS.

ELEGANS fabula naratur de Tithono, eum ab Aurora adamatum fuisse, quæ perpetuam ejus consuetudinem exoptans, a Jove petiit ut Tithonus nunquam mori posset: verum incuria muliebri oblita est petitioni suæ et illud inserere, ut nec senectute gravaretur. Itaque moriendi conditio ei erepta est, senium autem secutum est mirum et miserandum, quale consentaneum est evenire ei, cui mors negatur, ætas perpetuo ingravescit. Adeo ut Jupiter, hujusmodi sortem miseratus, tandem eum in cicadam converterit.

Hæc fabula ingeniosa adumbratio et descriptio voluptatis esse videtur; quæ a principio, velut sub tempus aurora, adeo grata est, ut homines vota faciant ut gaudia hujusmodi sibi perpetua et propria sint; obliti satietatem et tædium eorum, instar senii, ipsis non cogitantibus obventura. Adeo ut ad extremum, cum actiones voluptariæ homines deserant, cupido vero et affectus non moriantur', fieri soleat ut homines sermonibus tantum et commemorationibus earum rerum quæ eis integra ætate voluptati fuerunt se oblectent. Quod in libidinosis et viris militaribus fieri videmus, cum illi impudicos sermones, hi facinora sua retractent, cicadarum more, quarum vigor tantum in voce est.

1 moriatur. Ed. 1609.

XVI.

PROCUS JUNONIS,

SIVE DEDECUS.

NARRANT poëtæ Jovem, ut amoribus suis potiretur, multas et varias formas sumpsisse, tauri, aquilæ, cycni, imbris aurei; cum autem Junonem sollicitaret, vertisse se in formam maxime ignobilem, atque contemptui et ludibrio expositam. Ea fuit miseri cuculi, imbre et tempestate madefacti et attoniti, tremebundi, et semimortui.

Prudens fabula est, et ex intimis moribus desumpta. Sensus vero talis: Ne homines nimium sibi placeant, existimantes virtutis suæ specimen eos apud omnes in pretio et gratia ponere posse. Id enim succedere pro natura et moribus eorum quos ambiunt et colunt; qui si homines sunt nullis ipsi dotibus et ornamentis insigniti, sed tantum ingenio sunt superbo et maligno (id quod sub figura Junonis repræsentatur), tum vero norint sibi exuendam prorsus esse omnem personam quæ vel minimum præ se ferat decoris et dignitatis: atque desipere se plane, si alia via insistant; neque satis esse si obsequii deformitatem præstant, nisi omnino se in personam abjectam et degenerem mutent.

XVII.
CUPIDO,

SIVE ATOMUS.1

QUE de Cupidine sive Amore dicta sunt a poëtis in eandem personam proprie convenire non possunt; ita tamen discrepant, ut confusio personarum rejiciatur, similitudo recipiatur. Narrant itaque Amorem omnium deorum fuisse antiquissimum, atque adeo omnium rerum; excepto Chao, quod ei coævum perhibetur; Chaos autem a priscis viris nunquam divino honore aut nomine Dei insignitur. Atque Amor ille prorsus sine parente introducitur; nisi quod a nonnullis ovum Noctis fuisse

For the commencement of a larger exposition of this fable, with Mr. Ellis's preface and notes, see Vol. III. p. 65.

traditur. Ipse autem ex Chao et deos et res universas progenuit. Ejus autem attributa ponuntur numero quatuor, ut sit infans perpetuus, cæcus, nudus, sagittarius. Fuit et Amor quidam alter, deorum natu minimus, Veneris filius; in quem etiam antiquioris attributa transferuntur, et quodam modo competunt.

Fabula ad cunabula naturæ pertinet et penetrat. Amor iste videtur esse appetitus sive stimulus materiæ primæ, sive (ut explicatius loquamur) motus naturalis Atomi. Hæc enim est illa vis antiquissima et unica, quæ ex materia omnia constituit et effingit. Ea omnino sine parente est; id est, sine causa. Causa enim effectus veluti parens est: hujus autem virtutis causa nulla potest esse in natura (Deum enim semper excipimus). Nihil enim hac ipsa prius; itaque efficiens nulla: neque aliquid naturæ notius; ergo nec genus nec forma; quamobrem quæcunque ea tandem sit, positiva est et surda. Atque etiam si modus ejus et processus sciri daretur; tamen per causam sciri non potest; cum sit post Deum causa causarum, ipsa incausabilis. Neque fortasse modum ejus intra inquisitionem humanam sisti aut comprehendi posse sperandum est; itaque merito fingitur ovum a Nocte exclusum ; certe sanctus philosophus ita pronuntiat: Cuncta fecit pulchra tempestatibus suis, et mundum tradidit disputationibus eorum, ita tamen ut non inveniat homo opus quod operatus est Deus a principio usque ad finem. Lex enim summaria Naturæ, sive virtus istius Cupidinis indita primis rerum particulis a Deo ad coitionem, ex cujus repetitione et multiplicatione omnis rerum varietas emergit et conflatur, cogitationem mortalium perstringere potest, subire vix potest. Philosophia autem Græcorum invenitur in rerum materiatis principiis investigandis magis acuta et solicita; in principiis autem motus (in quibus omnis operationis vigor consistit) negligens et languida. In hoc autem de quo agimus, prorsus cæcutire et balbutire videtur. Etenim Peripateticorum opinio, de stimulo materiæ per privationem, fere non ultra verba tendit, et rem potius sonat quam signat. Qui autem hoc ad Deum referunt, optime illi quidem, sed saltu, non gradu ascendunt. Est enim proculdubio unica et summaria lex in quam natura coit Deo substituta ea ipsa, quæ in superiore textu illo verborum complexu demonstratur, Opus, quod operatus est Deus a principio usque ad finem. Democritus autem, qui altius rem perpendit, postquam Atomum dimensione nonnulla et figura instruxerat,

unicum Cupidinem sive motum primum ei attribuit simpliciter, et ex comparatione alterum. Omnia enim ad centrum mundi ferri putavit proprie: quod autem plus materiæ habet, cum celerius ad centrum feratur, illud quod minus habet percussione summovere et in contrarium pellere. Verum ista meditatio angusta fuit, et ad pauciora quam par erat respiciens. Neque enim aut corporum cælestium in orbem conversio, aut rerum contractiones et expansiones, ad hoc principium reduci aut accommodari posse videntur. Epicuri autem opinio de declinatione atomi et agitatione fortuita, ad nugas rursus et ignorationem rei lapsa est. Itaque nimio plus quam optaremus illud apparet, istum Cupidinem nocte involvi. Itaque de attributis videamus. Elegantissime describitur Cupido infans, pusillus et perpetuus; composita enim grandiora sunt et ætatem patiuntur; prima autem rerum semina, sive atomi, minuta sunt, et in perpetua infantia permanent. Etiam illud verissime, quod nudus; cum composita universa recte cogitanti personata et induta sint; nihilque proprie nudum sit præter primas rerum particulas. Illa autem de cæcitate Cupidinis sapientissima allegoria est. Iste enim Cupido (qualiscunque is sit) minimum videtur habere providentiæ; sed secundum illud quod proximum sentit, gressum et motum suum dirigere, ut cæci palpando solent; quo magis admirabilis est providentia illa summa divina, quia ex rebus providentia maxime vacuis et expertibus, et quasi cæcis, certa tamen et fatali lege istum ordinem et pulchritudinem rerum educit. Ultimum attributum ponitur, quod sagittarius sit, hoc est, quod ista virtus talis sit ut operetur ad distans. Quod enim ad distans operatur, tanquam sagittam emittere videtur: quisquis autem atomum asserit atque vacuum (licet istud vacuum intermistum ponat, non segregatum)', necessario virtutem atomi ad distans introducit; neque enim hac dempta, aliquis motus (propter vacuum interpositum) excitari posset, sed omnia torperent et immobilia manerent. Quod autem ad juniorem illum Cupidinem attinet, merito ut minimus deorum natu traditur, cum non ante species constitutas vigere potuisset. In illius autem descriptione allegoria ad mores deflectit et traducitur. Subest tamen quædam ejus cum illo antiquo conformitas. Venus enim generaliter affectum conjunctionis et procreationis excitat; Cupido ejus filius affectum ad individuum applicat. Itaque a Venere est generalis dispositio, a Cupidine

The words within the parentheses are not in Ed. 1609.

magis exacta sympathia: atque illa a causis magis propinquis pendet; hæc autem a principiis magis altis et fatalibus, et tanquam ab antiquo illo Cupidine, a quo omnis exquisita sympathia pendet.

XVIII.

DIOMEDES,

SIVE ZELUS.

DIOMEDES cum magna et eximia gloria floreret, et Palladi percharus esset, exstimulatus ab ea est (et ipse promptior quam oportebat) ut si forte Veneri in pugna occurreret, illi neutiquam parceret; quod et ille audacter executus est, et Veneris dextram vulneravit. Hoc facinus ille ad tempus impune tulit, et rebus gestis clarus et inclytus in patriam rediit; ubi domestica mala expertus, ad exteros in Italiam profugit. Ibi quoque initia satis prospera habuit, et regis Dauni hospitio et donis cultus et ornatus est, et multæ illi statuæ per eam regionem exstructæ. Sed sub primam calamitatem, quæ populum ad quem diverterat afflixit, statim subiit Daunum cogitatio, se intra penates suos duxisse hominem impium et diis invisum et theomachum, qui deam, quam vel tangere religio erat, ferro invaserat et violaverat. Itaque ut patriam suam piaculo obstrictam liberaret, nihil hospitii jura reveritus, cum ei jus religionis videretur antiquius, Diomedem subito obtruncat; statuas et honores ejus prosterni et aboleri jubet. Neque hujusmodi gravem casum vel miserari tutum erat; sed et ipsi comites ejus, cum mortem ducis sui lugerent et questibus omnia implerent, in aves quasdam ex genere olorum mutati sunt, qui et ipsi sub mortem suam quiddam dulce et lugubre

sonant.

Habet hæc fabula subjectum rarum, et fere singulare. Neque enim memoriæ proditum est in aliqua alia fabula, heroëm ullum, præter unum Diomedem, ferro violasse aliquem ex diis. Atque certe videtur fabula imaginem in illo depinxisse hominis et fortunæ ejus, qui ex professo hunc finem actionum suarum sibi proponit et destinat, ut cultum aliquem divinum, sive sectam religionis, licet vanam et levem, vi et ferro insectetur et debellet. Quamquam enim cruenta religionis dissidia veteribus

[blocks in formation]
« PreviousContinue »