Page images
PDF
EPUB

hujusmodi spectro et simulacro distrahi poterat; sed perpetuo defixus obtorpuit; ac tandem in florem nominis sui conversus est; qui flos ineunte vere se ostendit, et diis inferis, Plutoni, Proserpinæ, et Eumenidibus sacer est.

Fabula illorum et ingenia et fortunas repræsentare videtur, qui sive ob formam sive ob aliqua salias dotes quibus ab ipsa natura, nulla accedente industria propria, ornati et insigniti sunt, effuse seipsos amant, et quasi depereunt. Cum hoc enim animi statu conjunctum fere est, ut non multum in publico, aut in rebus civilibus versentur; cum in eo vitæ genere necesse sit occurrere multos neglectus et vilipendia, quæ animos eorum dejicere et turbare possint. Itaque vitam plerunque degunt solitariam et privatam et umbratilem, cum perpauco comitum delectu, eoque ex iis qui illos magnopere colere et admirari videntur, quique illis veluti echo in omnibus dictis suis assentantur, et verborum obsequia præstant. Ex hac consuetudine depravatos et inflatos, et tandem admiratione sui ipsius attonitos, mira occupat desidia et inertia, ut prorsus torpeant, et omni vigore et alacritate destituantur. Eleganter autem sumitur flos vernus ad hujusmodi ingeniorum similitudinem, cum illa ingenia sub initia sua floreant et celebrentur, sed ætate confirmata expectationem de iis conceptam destituant et frustrentur. Eodem. pertinet, quod flos ille diis inferis sacer sit; quia homines talis indolis ad omnia inutiles prorsus evadunt. Quicquid autem nullum ex se fructum edit, sed (veluti via navis in mari) transit et labitur, id apud antiquos umbris et diis inferis consecrari solebat.

V.
STYX,

SIVE FEDERA.

PERVULGATA est narratio, et in compluribus fabulis interponitur, de unico illo juramento, quo dii superi se obstringere solebant, cum pœnitentiæ locum sibi nullo modo relinqui volebant. Illud juramentum nullam majestatem cœlestem, nullum attributum divinum advocabat et testabatur; sed Stygem, fluvium quendam apud inferos, qui atria Ditis, multis spiris interfusus, cingebat. Hæc enim formula sacramenti sola, neque præter

eam alia quæpiam, firma habita est et inviolabilis: scilicet incumbebat pœna perjurii, diis imprimis metuenda, ut qui fefellisset ad deorum convivia per certa annorum spatia non accederet.

Fabula de fœderibus et pactis principum conficta videtur: in quibus illud nimio plus quam oporteret verum est, fœdera quacunque solennitate et religione juramenti munita parum firma esse; adeo ut fere ad existimationem quandam et famam et ceremoniam, magis quam ad fidem et securitatem et effectum adhibeantur. Quin si accesserint etiam affinitatis vincla, veluti Sacramenta Naturæ, si merita mutua, tamen omnia infra ambitionem et utilitatem et dominationis licentiam esse apud plerosque reperiuntur. Tanto magis, quod principibus facile sit per prætextus varios et speciosos cupiditates suas et fidem minus sinceram (nemine rerum arbitro, cui ratio sit reddenda) tueri et velare. Itaque unum assumitur verum et proprium fidei firmamentum, neque illud divinitas aliqua cœlestis: ea est Necessitas (magnum potentibus numen), et periculum status, et communicatio utilitatis. Necessitas autem per Stygem eleganter repræsentatur, flumen fatale et irremeabile. Atque hoc numen advocavit ad foedera Iphicrates Atheniensis, qui quoniam inventus est qui ea aperte loqueretur quæ plerique tacite animo volvunt, non abs re sit ipsius verba referre. Is cum Lacedæmonios varias cautiones et sanctiones et foederum firmamenta et vincula excogitare et proponere animadverteret, interfatus: Unum (inquit) Lacedæmonii, nobis vobiscum vinculum et securitatis ratio esse possit, si plane demonstretis, vos ea nobis concessisse et inter manus posuisse, ut vobis facultas lædendi nos, si maxime velletis, minime suppetere possit. Itaque si facultas lædendi sublata sit, aut si ex fœdere rupto periculum ingruat perditionis aut diminutionis status aut vectigalium, tum demum fœdera rata et sancta et tanquam juramento Stygis confirmata censeri possint: cum metus subsit interdicti illius et suspensionis a conviviis deorum; sub quo nomine imperii jura et prærogativæ et affluentia et felicitas antiquis significantur.

VI.

PAN,

Fabula hæc

libro secundo

Scientiarum,

SIVE NATURA.

ANTIQUI universam naturam sub persona Panis diligentissime descripserunt. Hujus generationem in dubio relininvenitur, in quunt. Alii enim asserunt eum a Mercurio genitum ; De Augmentis alii longe aliam generationis formam ei tribuunt; aucta et locu- aiunt enim procos universos cum Penelope rem hapletata. buisse, ex quo promiscuo concubitu Pana communem filium ortum esse. Atque in hac posteriore narratione, proculdubio, aliqui ex recentioribus veteri fabulæ nomen Penelopes imposuere, quod et frequenter faciunt, cum narrationes antiquiores ad personas et nomina juniora traducunt, idque quandoque absurde et insulse; ut hic cernere est; cum Pan ex antiquissimis diis, et longe ante tempora Ulyssis fuerit, atque insuper Penelope ob matronalem castitatem antiquitati venerabilis haberetur. Neque prætermittenda est tertia illa generationis explicatio: quidam enim prodiderunt eum Jovis et Hybreos, id est, Contumeliæ, filium fuisse. Utcunque orto, Parcæ illi sorores fuisse perhibentur. Effigies autem Panis talis ab antiquitate describitur: cornutus, cornibus usque ad cœlum fastigiatis, corpore todo hispidus et villosus, barba imprimis promissa. Figura biformis, humana quoad superiora, sed semifera, et in capra pedes desinens. Gestabat autem insignia potestatis, sinistra fistulam, ex septem calamis compactam ; dextra pedum, sive lignum superius curvum et inflexum; induebatur autem chlamyde ex pelle pardalis. Potestates ei et munera hujusmodi attribuuntur, ut sit deus venatorum, etiam pastorum, et in universum ruricolarum; præses item montium: erat etiam proximus Mercurio nuncius deorum. Habebatur insuper dux et imperator nympharum, quæ circa eum perpetuo choreas ducere et tripudiare solebant; comitabantur et Satyri, et his seniores Sileni. Habebat etiam potestatem terrores immittendi, præsertim inanes et superstitiosos, qui et Panici vocati sunt. Res gestæ autem ejus non multæ memorantur: illud præcipuum, quod Cupidinem provocavit ad luctam, a quo etiam in certamine victus est. Etiam Typhonem gigantem retibus implicavit et cohibuit; atque narrant insuper,

cum Ceres mœsta et ob raptam Proserpinam indignata se abscondisset, atque dii omnes ad eam investigandam magnopere incubuissent, et se per varias vias dispertiti essent; Pani solummodo ex felicitate quadam contigisse, ut inter venandum eam inveniret et indicaret. Ausus est quoque cum Apolline de victoria musices decertare, atque etiam Mida judice prælatus est: ob quod judicium Midas asininas aures tulit, sed clam et secreto. Amores Panis nulli referuntur, aut saltem admodum rari, quod mirum inter turbam deorum prorsus tam profuse amatoriam videri possit. Illud solummodo ei datur, quod Echo adamaret, quæ etiam uxor ejus habita est, atque unam etiam nympham, Syringam nomine, in quam propter iram et vindictam Cupidinis (quem ad luctam provocare non reveritus esset) incensus est. Neque etiam prolem ullam suscepit (quod similiter mirum est, cum dii præsertim masculi prolifici admodum essent) nisi quod ei tribuatur tanquam filia, muliercula quædam ancilla Iambe nomine, quæ ridiculis narratiunculis oblectare hospites solebat, ejusque proles ex conjuge Echo esse a nonnullis existimabatur:

Fabula nobilis, si quæ alia, atque naturæ arcanis et mysteriis gravida, et quasi distenta.

Pan (ut et nomen ipsum etiam sonat) Universitatem Rerum, sive Naturam, repræsentat et proponit. De hujus origine duplex omnino sententia est; atque adeo esse potest: aut enim a Mercurio est, verbo scilicet divino (quod et sacræ literæ extra controversiam ponunt, et philosophis iis qui magis divini habiti sunt visum est), aut ex confusis rerum seminibus. Qui enim unum rerum principium posuerunt, aut ad Deum illud retulerunt; aut si materiatum principium volunt, illud tamen potentia varium asseruerunt: adeo ut omnis hujusmodi controversia ad illam distributionem reducatur, ut mundus sit vel a Mercurio vel a procis omnibus.

Namque canebat uti magnum per inane coacta
Semina terrarumque animæque marisque fuissent
Et liquidi simul ignis, et his exordia primis
Omnia, et ipse tener mundi concreverit orbis.

Tertia autem generatio Panis ejusmodi est, ut videantur Græci aliquid de Hebræorum mysteriis, vel per Ægyptios internuncios vel utcunque inaudivisse; pertinet enim ad statum mundi non in meris natalibus suis, sed post lapsum Adami, morti et corruptioni expositum et obnoxium factum.

Ille enim status Dei et peccati proles fuit, ac manet. Itaque triplex ista narratio de generatione Panis etiam vera videri possit, si rite et rebus et temporibus distinguatur: nam iste Pan, quem intuemur et contemplamur, ac nimio plus quam oportet colimus, ex verbo divino, mediante confusa materia (quæ et ipsa a Deo creata erat)', et subintrante prævaricatione et corruptione, ortum habet. Naturæ rerum, Fata rerum sorores vere perhibentur et ponuntur; naturalium siquidem causarum catenæ ortus rerum, et durationes, et interitus, et depressiones, et eminentias, et labores, et felicitates, et fata denique omnia quæ rebus accidere possunt, trahunt. Cornua autem mundo attribuuntur. Quod vero cornua hujusmodi ab imo latiora, ad verticem acuta sint; id eo spectat, quod omnis rerum natura instar pyramidis acuta sit2: individua enim infinita sunt; ea colliguntur in species et ipsas multiplices; species rursus insurgunt in genera; atque hæc quoque ascendendo in magis generalia contrahuntur, ut tandem natura tanquam in unum coire videatur. Neque mirum est Panis cornua etiam cœlum ferire; cum summitates naturæ sive ideæ universales etiam ad divina quodammodo pertingant. Paratus enim et propinquus est transitus a metaphysica ad theologiam naturalem. Corpus autem naturæ elegantissime et verissime depingitur hirsutum, propter rerum radios; radii enim sunt tanquam naturæ crines, sive villi, atque omnia fere vel magis vel minus radiosa sunt; quod in facultate visus manifestissimum est, nec minus in omni virtute et operatione ad distans; quicquid enim operatur ad distans, id etiam radios emittere recte dici potest; sed maxime omnium prominet barba Panis, quia radii corporum cœlestium maxime ex longinquo operantur et penetrant. Quin et sol, quando parte superiore ejus nube obvoluta radii inferius erumpunt, ad aspectum barbatus cernitur. Etiam corpus naturæ rectissime describitur biforme, ob differentiam corporum superiorum et inferiorum. Illa enim ob pulchritudinem et motus æquabilitatem et constantiam, necnon imperium in terram et terrestria, merito sub humana figura repræsentantur: hæc autem ob perturbationem et motus incompositos, et quod a cœlestibus regantur, bruti animalis figura

The words within the parenthesis are not in Ed. 1609.

2 In Ed. 1609 this sentence stood thus: Cornua autem Mundo attribuuntur; quod Cornua hujusmodi ab imo latiora, ad verticem acuta sint : Omnis enim rerum natura instar Pyramidis acuta est.

« PreviousContinue »