Page images
PDF
EPUB

occupavit, quod rerum moderamini et habenis regni flectendis et moliendis aptissimum esset. Annos enim viginti quinque (qua ætate curatura finitur) nata cum regnare inciperet, ad septuagesimum ætatis annum imperium produxit. Itaque nec pupillæ detrimenta et aliena arbitria, nec rursus exactæ et ægræ senectutis incommoda experta est. Senectus autem, etiam privatis, miseriarum satis; sed regibus, præter communia ætatis mala, adhuc status sui declinationes et inglorios exitus afferre solet. Nemo enim fere in regno ad multam et invalidam senectutem pertingit, quin aliquam imperii et existimationis diminutionem patiatur. Cujus rei exemplum maxime eminet in Philippo secundo rege Hispaniarum, principe potentissimo et imperandi peritissimo; qui extremis suis temporibus et fessa ætate hoc quod diximus penitus sensit, ideoque prudentissimo consilio se rerum conditioni submisit; territoriis in Galliis acquisitis se ipse mulctavit, pacem ibidem firmavit, alibi tentavit, ut res compositas atque integra omnia posteris relinqueret. Contra, Elizabethæ fortuna tam constans et valida fuit, ut nec ulla rerum declinatio vergentem certe, sed tamen adhuc vigentem, ætatem sequeretur: atque insuper, in signum felicitatis suæ certissimum, non prius diem obiret quam de defectione in Hibernia prospero prælii eventu decretum esset; ne gloria ejus aliqua ex parte deformata et imperfecta videretur.

2

Etiam illud cogitandum censeo, in quali populo imperium tenuerit. Si enim in Palmyrenis, aut Asia imbelli et molli, regnum sortita esset, minus mirandum fuisset; cum effeminato populo fœmina princeps competeret: verum in Anglia, natione ferocissima et bellicosissima, omnia ex nutu fœminæ moveri et cohiberi potuisse, summam merito admirationem habet.

Neque hæc inclinatio populi sui, belli cupida et pacem ægre tolerans, obfuit, quo minus perpetuis suis temporibus pacem. coleret et teneret. Atque hanc ejus voluntatem cum successu conjunctam inter maximas ejus laudes pono. Hoc enim ætati suæ felix, hoc sexui decorum, hoc conscientiæ salutare fuit. Tentata paulisper, circa decimum regni sui annum, in partibus borealibus rerum commotio, sed statim sopita et extincta est. Reliqui anni interna pace, eaque secura atque alta, floruere.

Pacem autem florentissimam judico duabus de causis, quæ ad meritum pacis nihil faciunt, ad gloriam maxime: una, quod

1 detrimentum. MS.

2 obierit. R.

3 Et etiam. R.

vicinorum calamitatibus, veluti flammis lucentibus, magis fiebat conspicua et illustrata; altera, quod commodis pacis armorum honor non defuit; cum celebritatem nominis Anglici in armis et re militari per multa decora non solum retineret, sed etiam augeret. Nam et auxilia in Belgium, Galliam, et Scotiam præbita', et navales expeditiones susceptæ in Indias, atque ex illis nonnullæ per universi globi terrarum ambitum factæ, et classes in Lusitaniam et ad oras Hispaniæ infestandas missæ2, et rebelles in Hibernia sæpius concisi et domiti, nihil aut de virtute bellica gentis nostræ remitti, aut de ejusdem fama et honore deperire, sinebant.

Aderat etiam gloriæ meritum, quod et regibus vicinis tempestivis ab ipsa3 auxiliis regnum conservatum est1; et populis supplicibus (pessimo principum consilio) ministrorum suorum crudelitati et plebis furori et omni lanienæ et vastitati relictis et fere devotis, levamentum malorum datum est; per quod res eorum adhuc stetere.

Nec minus consiliis quam auxiliis benefica et salutaris hæc princeps fuit: ut quæ regem Hispaniarum toties de lenienda in subditos suos in Belgio ira, et illis suo imperio sub tolerabili aliqua conditione restituendis, interpellavit: et reges Galliæ perpetuis et repetitis monitis de edictis suis pacem spondentibus observandis maxima fide solicitavit. Neque negaverim consilio ejus successum defuisse. Neque enim prius illud sivit fatum Europæ commune; ne forte ambitio Hispaniæ, veluti carceribus liberata, in majus regnorum et rerumpublicarum orbis Christiani detrimentum (ut tunc res erant) se effunderet. Hoc etiam posterius non sivit sanguis tot innocentium cum uxoribus et liberis ad focos et cubilia sua per infimam plebis fæcem, ut belluas quasdam publica auctoritate et animatas et armatas et missas, effusus; qui ut regnum tam nefario scelere obligatum mutuis cædibus et contrucidationibus expiaretur, in ultionem poscebat. Illa tamen utcunque officium fœderatæ et prudentis et benevolæ præstitit.

Alia etiam subest causa, cur pacem ab Elizabetha cultam et conservatam admiremur: ea nimirum, quod non a temporum inclinatione sed ab ejus prudentia et rebus bene ordinatis pax ista profecta est. Nam cum et interna factione ob causam

[blocks in formation]

religionis laboraret, et hujus regni robur et præsidium universæ Europæ instar propugnaculi esset adversus regis Hispaniæ illis temporibus formidabilem et exundantem ambitionem et potentiam, belli materia non defuit, verum ipsa et copiis et consiliis superfuit. Id1 eventus docuit maxime memorabilis inter res gestas nostri seculi universas, si felicitatem spectes. Nam cum classis Hispana 2, tanto rerum tumore et totius Europæ terrore et expectatione, et tanta victoriæ fiducia, freta nostra secaret3, nec naviculam aliquam in mari excepit, nec villulam aliquam incendio vastavit, nec littus omnino attigit: sed prælio fusa, misera fuga et crebris naufragiis dissipata est; atque pax Anglico solo et finibus immota et inconcussa mansit.

Nec minus felix in conjuratorum insidiis devitandis quam in copiis hostilibus devincendis et propulsandis fuit. Non pauca enim contra vitam ejus conspirationes factæ, felicissime et patefactæ et disturbatæ sunt. Neque ex eo vita ejus magis trepida aut anxia; non stipatorum numerus auctus, non tempus intra palatium actum, et rarus in publicum processus; sed secura et fidens, et potius liberationis a periculo quam periculi ipsius memor, nihil de consuetudine sua pristina vivendi mutavit.

Etiam illud notatu dignum videtur, qualia tempora fuerint in quibus floruit. Sunt enim quædam secula tam barbara et rerum nescia, ut homines, tanquam animalium greges, imperio coërcere nil magnum fuerit. Hæc autem princeps in tempora eruditissima et excultissima incidit; in quibus eminere et excellere, non absque maximis ingenii dotibus et singulari virtutis temperamento datur.5

Etiam imperia fœminarum nuptiis fere obscurantur, laudesque et acta in maritos transeunt: illis autem quæ innuptæ degunt, propria et integra gloria manet. In illam vero hoc magis cadit, quod nullis imperii adminiculis, nisi quæ ipsa sibi comparaverat, fulciebatur. Non frater uterinus aderat, non patruus, non alius quispiam e familia et stirpe regia, qui particeps ei curarum et dominationis subsidium esset. Sed et eos quos ipsa ad honores evexerat ita et cohibuit et commiscuit, ut singulis maximam complacendi solicitudinem injiceret, atque ipsa semper sui juris esset.

1 Istud. R.

4

8

accepit. R.

7 ei om. MS.

[blocks in formation]

Orba sane fuit, nec stirpem ex se reliquit; quod etiam felicissimis contigit, Alexandro Magno, Julio Cæsari, Trajano, aliis; et semper varie jactatum, et in contrarias partes trahi et disputari solet; cum alii hoc in diminutionem felicitatis accipiant, ne forte homines supra mortalem conditionem bearentur, si et in individuo et in speciei propagatione felices essent; alii autem in cumulum felicitatis rem vertant, quod ea demum felicitas completa videatur, in quam fortunæ nil amplius liceat ; quod, si posteri sint, fieri non potest.

Aderant ei et externa; statura procera, corpus decoræ compagis', summa dignitas oris cum suavitate, valetudo maxime prospera. Superest et illud, quod ad extremum valens et vigens, nec fortunæ commutationes nec senectutis mala experta, eam quam tantopere sibi votis precari solebat Augustus Cæsar euthanasian facili et leni obitu sortita sit: quod etiam de Antonino Pio imperatore optimo celebratur, cujus mors somni alicujus suavis et placidi imaginem habebat. Similiter et in Elizabethæ morbo nil miserabile 2, nil omninosum, nil ab humana natura alienum erat. Non desiderio vitæ, non morbi impatientia, non doloris cruciatibus torquebatur: nullum aderat symptoma dirum aut fœdum; sed omnia ejus generis erant, ut naturæ fragilitatem potius quam corruptionem aut dedecus ostenderent. Paucos enim ante obitum dies, ex corporis nimia siccitate, et curis quæ regni culmen sequuntur attenuati, nec unquam mero aut uberiore diæta irrigati 3, nervorum rigore perculsa, vocem tamen (quod fieri non solet in ejusmodi morbo) et mentem et motum, licet tardiorem et hebetiorem, retinuit. Atque is personæ suæ status paucis diebus tantum duravit; ut non tanquam actus vitæ novissimus, sed tamquam primus gradus ad mortem fuerit. Nam imminutis facultatibus in vita diu manere miserum; sed a sensu paulatim sopito ad mortem properare, placida et clemens vitæ clausula est.

6

Addo et illud in felicitatis ejus cumulum insignem: quod non tantum nomine proprio, sed et ministrorum virtute, felicissima fuit. Tales enim viros nacta est, quales fortasse hæc insula antehac7 non peperit. Deus autem, regibus favens, etiam spiritus ministrorum excitat et ornat.

[blocks in formation]

Restant felicitates posthumæ duæ, iis quæ vivam comitabantur fere celsiores et augustiores; una successoris, altera memoriæ. Nam successorem sortita est eum, qui licet et mascula virtute et prole et nova imperii accessione fastigium ejus excedat et obumbret, tamen et nomini et honoribus ejus faveat, et actis ejus quandam perpetuitatem donet: cum nec ex personarum delectu nec ex institutorum ordine quicquam magnopere mutaverit: adeo ut raro filius parenti tanto silentio atque tam exigua mutatione et perturbatione successerit. Memoria autem ejus ita et in ore hominum et in animis viget, ut, per mortem extincta invidia atque accensa fama, felicitas memoriæ cum felicitate vitæ quodammodo certet. Nam si qua ex studio partium et dissensione religionis vagatur fama factiosa (quæ tamen ipsa jam timida videtur, et consensu victa), ea et sincera non est, et perennis esse non potest. Atque ob eam causam præcipue hæc2 de felicitate ejus et divini favoris notis collegi; ut malevolus aliquis tantis Dei benedictionibus suas maledictiones inserere vereatur.

2

3

[ocr errors]

Si quis autem ad hæc, ut ille ad Cæsarem, "Quæ miremur habemus: sed et quæ laudemus expectamus; sane existimo veram admirationem quendam laudis excessum esse. Neque ea quam descripsimus felicitas ulli evenire potest, nisi qui et a divina charitate eximie sustineatur atque foveatur, ac etiam moribus et virtute hanc fortunam sibi aliqua ex parte finxerit. Sed tamen visum est pauca admodum quæ ad mores pertinent subjungere, in iis solummodo quæ iniquorum sermonibus maxime aditum et fomitem præbere videntur.

Fuit Elizabetha in religione pia et moderata, et constans ac novitatis inimica. Atque pietatis indicia, licet in factis et rebus quas gessit maxime elucescant, tamen et in vitæ ratione et consuetudine familiari non leviter adumbrata sunt. Liturgiis et divinis officiis, aut sacello solenniore aut interiore, raro abfuit. In Scripturis et patrum scriptis (præcipue beati Augustini) legendis, multum versata est. Preces quasdam ipsa ex occasione et re nata composuit. In Dei mentionem vel communi sermone incidens, fere semper et Creatoris nomen addidit, et oculos et vultum ad humilitatem et reverentiam quandam composuit; quod et ipse sæpe notavi.

[blocks in formation]

Quod autem quidam

3 sed quæ. R.

R.

6

non leviter om. R.

« PreviousContinue »