Page images
PDF
EPUB

principes suos excusent, licet sæpenumero minus juste in consiliarios eorum et ministros culpam rejiciant, hoc ipsum Mortono Cardinali et Reginaldo Braio consiliario imputabat: qui tamen viri (ut postea luculenter patebat) utpote qui pro veteri ipsorum apud eum auctoritate et gratia plurimum pollebant, ita ingenio ejus obsecundabant, ut id tamen nonnihil moderarentur: ubi contra qui sequebantur Empsonus et Dudleius, viri nullius apud eum auctoritatis nisi quatenus cupiditatibus illius servilem in modum ministrabant, viam ei non tantum pæberent, verum etiam sternerent, ad eas oppressiones et concussiones pro pecuniis undique excutiendis, quarum et ipsum sub finem vitæ suæ pœnituit, quibusque successor ejus renunciavit; quin et easdem diluere et expiare connixus est. Iste autem excessus tunc temporis complures nactus est interpretationes et glossas. Nonnulli in ea opinione erant, perpetuas rebelliones quibus toties vexatus fuit eum ad hoc redegisse, ut odio populum suum haberet. Alii judicium faciebant, hoc eo tendisse, ut ferocitatem populi reprimeret, eumque propter inopiam humiliorem redderet. Alii eum filio suo vellus aureum relinquere cupiisse. Alii denique, eum cogitationes secretas de bello aliquo externo animo agitâsse. Verum illi forsitan ad veritatem propius accedent, qui causas hujus rei minus longe petunt, easque attribuunt naturæ suæ, ætati ingravescenti, paci quæ opes alit, animoque nulla alia ambitione aut opere occupato. Quibus illud addere placet, eum, quod quotidie per occasiones varias inopiæ mala et difficiles pecuniarum conquisitiones in aliis principibus observaret, ex comparatione quadam plenarum arcarum felicitatem melius agnovisse. Quatenus ad modum quem servabat in thesauris impendendis, hoc habuit, ut nunquam sumptui parceret quem negotia sua postulabant: in ædificando magnificus, in remunerando tenacior: ita ut liberalitas sua potius se applicaret ad ea quæ ad statum suum proprium aut memoriam nominis sui pertinerent, quam ad præmia benemeritorum.

Fuit ille alti et excelsi animi; propriæ sententiæ, proprii consilii, amator; utpote qui seipsum revereretur, et ex se revera regnare vellet. Si privatæ conditionis fuisset, superbus proculdubio habitus esset: sed in principe prudente nihil aliud hoc fuit, quam ut intervallum et spatium justum et debitum inter se et subditos suos tueretur; quod certe erga omnes constanter tenuit; nemini propinquum permittendo aditum, neque ad auctoritatem suam neque ad secreta. A nullo enim ex suis regebatur. Regina, consors ejus, licet eum compluribus pulcherrimis liberis, quinetiam corona ipsa (utcunque illud fateri non sustineret), beâsset, parum apud eum potuit. Matrem magna sane reverentia prosecutus est, sed ad participationem consiliorum suorum raro admovit. Qui vero grati ob conversationem ipsi forent (qualis fuit Hastingus apud regem Edwardum quartum, aut Carolus Brandonus postea apud Henricum octavum) nulli fuerant; nisi forte inter tales numeraremus

Foxum Episcopum, et Braium, et Empsonum; quod eos tam frequenter secum habuit. Sed non alio modo, quam sicut instrumentum plerunque secum habet artifex. Gloria inanis, si in aliquo alio principe, minimum in illo fuit; ita tamen ut de majestate, quam ad summum fastigium usque semper attollebat, nihil remitteret; haud ignarus, majestatis reverentiam populum in obsequio continere, inanem autem gloriam (si quis recte rem æstimet) reges populari auræ prostituere.

Erga fœderatos suos justum se et constantem præbuit, tectum tamen et cautum ; sed contra, tam diligenter in eos inquirebat, se interim ita velans et reservans, ut illi aspicerentur, tanquam in lumine positi; ipse, veluti in tenebris collocatus, lateret: absque specie tamen hominis se occultantis, sed potius libere et familiariter communicantis negotia sua, atque de illorum rebus vicissim percontantis. Quantum autem ad pusillas illas invidias et æmulationes (quæ inter principes, haud parvo rerum suarum detrimento, intercedere solent), nihil tale in eo cernere erat; sed suas res sedulo et solide agebat. Atque certissimum est, existimationem ejus domi magnam, in externis partibus adhuc majorem et illustriorem fuisse. Exteri enim, qui negotiorum ejus ductus et vias particulares cernere non poterant, sed summas tantum et exitus eorum intuebantur, eum perpetuo conflictari et perpetuo superiorem esse animadvertebant. Partim etiam in causa erant literæ et relationes legatorum exterorum, qui in comitatu aulæ suæ magno numero erant. Quibus non tantum comitate, muneribus, et colloquiis familiaribus satisfaciebat, verum in colloquiis illis suis haud parva admiratione illos perstrinxit, cum viderent universalem ejus rerum Europæarum notitiam. Quam licet ex ipsis legatis eorumque informationibus maxima ex parte hauserat, nihilominus quod ab universis collegerat admirationi erat singulis. Ita ut magna semper conscriberent ad superiores suos de prudentia ejus et artibus imperandi. Imo post reditum eorum in patrias suas, per literas de rebus omnimodis scitu dignis eum frequenter certiorem faciebant. Tantæ fuit dexteritatis in conciliandis sibi principum externorum ministris.

Omnibus profecto modis sollicitus erat de procuranda sibi et obtinenda rerum ubique occurrentium notitia. Quam ut assequeretur, non tantum exterorum ministrorum qui apud se residebant industria usus est, atque pensionariorum suorum quos tam in curia Romana quam alibi in aulis principum fovebat; verum etiam sui ipsius legatorum qui apud exteros perfungebantur. Quem in finem, mandata ejus usque ad curiositatem diligentissima erant, et per articulos ordine digestos; inter quos plures erant plerunque quæ ad inquisitionem quam quæ ad negotiationem pertinerent: exigendo responsa particularia et articulata, ad quæstiones suas respectiva. Quantum vero ad emissarios suos, quos tam domi quam foras ad

explorandas machinationes et conjurationes contra se initas subornabat; sane hoc, quo loco res suæ erant, apprime necessarium fuit. Tot in eum veluti talpæ subterraneæ perpetuo operam dabant, quo statum ejus labefactarent et subfoderent. Neque hoc illicitum habendum est. Etenim si in bello exploratores probantur adversus hostes legitimos, multo magis adversus conjuratos et proditores. Verum ut fides hujusmodi exploratoribus concilietur per juramenta, et per execrationes, atque anathemata contra illos tanquam hostes fulminata, defensionem justam non capit. Sacra enim ista vestimenta larvis non conveniunt. Veruntamen habebat illud in se boni industria ista emissarios adhibendi, ut quemadmodum opera eorum multæ conjurationes detectæ, ita etiam fama eorum et diffidentia inde nata plurimæ ne tentarentur proculdubio cohibitæ fuerint.

Maritus erat minime uxorius, ne indulgens quidem; sed comis, et consortio blandus, et sine zelotypia. Erga liberos suos itidem paterno plenus affectu, magnam suscipiens curam de iis optime educandis; ad hoc etiam animi quadam altitudine aspirans, ut conditiones eis dignas et sublimes procuraret; honores quoque, quales amplitudinem eorum condecerent, ab omnibus deferri curavit; sed non admodum cupidus ut in oculis populi sui extollerentur.

Ad Sanctius Consilium suum plurima negotia referebat, ubi frequenter et ipse præsidebat; satis gnarus hoc pacto se via recta et solida insistere tam ad auctoritatem suam roborandam quam ad judicium suum informandum. Ad quem etiam finem, patiens fuit libertatis eorum, tam in suadendo quam in suffragia ferendo, donec animi sui sensum, quem ad finem deliberationum reservare solebat, declarâsset. Nobilitati suæ aliquantum gravis fuit, et ad negotia sua potius ecclesiasticos et jurisconsultos evehebat; qui magis ad obsequium parati, et apud populum minus gratiosi erant; quod quidem ut imperiose regnaret profuit, ut tuto non item. Adeo ut mihi persuasissimum sit, hunc ejus morem fuisse causam non exiguam crebrarum perturbationum quæ sub regimine suo contigerunt; propterea quod proceres regni, licet fidi et obedientes, non tamen alacriter cum eo cooperabantur; sed vota ejus magis eventui permittebant quam ad effectum urgebant. Nunquam sibi metuit a servis et ministris elatioribus ingeniis et virtutibus præditis; id quod in moribus erat Ludovico undecimo Galliæ regi: sed e contra ad sua negotia admovit viros qui suis temporibus maxime eminebant; quod ni fecisset, fieri non potuit ut res suæ tam prospere cedere potuissent. Hi erant, nimirum in rebus bellicis, Dux Bedfordiæ, Comites Oxoniæ, et Surriæ; Barones Daubeney, et Brookus; et Poyningus, eques auratus. In rebus autem civilibus, Mortonus, Foxus, Braius, Prior de Lanthony, Warhamus, Urswicus, Frowicus, et alii. Neque ei curæ erat, quam vafri et callidi essent quibus negotia committebat. Putabat enim sui ipsius artes eorum artibus

posse prædominari. Sicut autem in ministris deligendis summo judicio agebat; ita et in iis quos delegerat protegendis haud minore utebatur constantia. Mirabile enim quiddam est, quod licet princeps esset occulti et reconditi sensus, et majorem in modum suspicax, tempora quoque sua turbulenta et conjurationem plena, spatio tamen viginti quatuor annorum quibus regnavit nunquam consiliarium aliquem suum aut interiorem ministrum dejecit aut discomposuit, excepto solo Stanleio, Aulæ suæ Camerario. Quatenus vero ad subditorum suorum erga eum affectus, ita res erat; ut ex tribus illis affectibus qui corda subditorum erga principes suos devinciunt, amore scilicet, metu, et reverentia; ultimo horum eximie gauderet, secundo mediocriter, tertio autem tam parce, ut reliquis duobus securitatem suam deberet. Princeps erat subtristis, serius, et cogitabundus; quique secretas in animo suo observationes et curas foveret; cui etiam commentarioli et memoriæ manu propria scriptæ præsto semper erant, præcipue circa personas: quos nimirum ex subditis suis ad munia destinaret; quibus præmiorum debitor esset; de quibus inquirendum; a quibus cavendum; qui itidem essent inter se maxime aut factione aut meritis colligati, et veluti in partes descendissent; et similia; veluti diaria quædam cogitationum suarum componens et servans. Traditur etiam hodie narratio quædam faceta, cercopithecum suum (ab aliquo ex suis cubiculariis, ut creditum est, impulsum) die quodam præcipuum ex diariis suis, tunc forte incuriose positum, in frusta innumera discerpsisse. Ad quod aulici, quibus anxia illa diligentia minime complacebat, risu prope disrumpebantur.

Quamvis autem esset apprehensionum et suspicionum plenus, attamen sicut facile eas admittebat, ita rursus dimittebat, easque judicio suo subjiciebat. Unde potius sibi ipsi molestæ, quam in alios periculosæ, existebant. Fatendum est tamen, cogitationes suas tam fuisse numerosas et complicatas ut simul stare sæpius non possent, sed quod in aliquibus prodesset ad alia obesset; neque fieri potuit ut adeo ultra mortale prudens esset aut felix, ut rerum pondera justa perpetuo exciperet. Certe rumor ille qui tot et tantas ei turbas concitavit, nempe quod dux Eboraci dimissus et adhuc superstes fuit, sub principiis vires et fidem ab ipso nactus est; quia scilicet hoc credi volebat, ut mollius ei imputaretur, quod in jure proprio et non in uxoris jure regnaret.

Affabilis fuit, et blanda quadam eloquentia pollens, magnaque prorsus uti consueverat verborum dulcedine et illecebris, cum aliquid suadere aut perficere vellet quod enixe cupiebat. Studiosus magis erat, quam eruditus; libros plerunque qui Gallica lingua conscripti erant legens. Licet Latinæ linguæ rudis non esset; quod ex eo patet, quod Hadrianus Cardinalis, et alii, quibus lingua Gallica satis familiaris erat, nihilominus Latine ad eum semper scriberent. Quatenus ad delicias et voluptates hujus regis, muta prorsus est

earum memoria. Nihilominus apparet ex mandatis illis quæ Marsino et Stilo circa reginam Neapolitanam dedit, eum de forma et pulchritudine ejusque partibus perite admodum interrogare potuisse. Cum voluptatibus sic agere solebat, ut reges magni cum mensis bellariorum; paulisper eas inspicientes, et statim terga vertentes. Neque enim unquam regnavit princeps qui magis négotiis suis deditus esset; totus in illis, et totus ex sese. Ita ut in hastiludiis et turneamentis et aliis pugnarum simulacris, nec-non saltationibus personatis et hujusmodi celebritatibus, potius cum dignitate quadam et comitate spectator esse videretur, quam iis magnopere capi aut delectari.

In eo proculdubio, ut in cæteris mortalibus universis (ac præcipue in regibus), fortuna influxum quendam habebat in mores, et mores vicissim in fortunam. Ad culmen regnum ascendit, non tantum a fortuna privata, quæ moderatione eum imbuere posset, verumetiam a fortuna exulis, quæ stimulos ei industriæ et sagacitatis addiderat. Tempora autem regiminis sui, cum essent potius prospera quam tranquilla, confidentiam ex successibus addiderant; naturam interim suam assiduis vexationibus fere perverterant. Prudentia autem ejus, per frequentes e periculis emersiones (quæ subitis eum remediis fidere docuerant), versa est potius in dexteritatem quandam seipsum e malis quando ingruerent extricandi, quam in providentiam illa ex longinquo arcendi et summovendi ; sed et indole propria oculi mentis ejus non absimiles erant oculis quorundam corporalibus, qui ad objecta prope sita validi sunt, ad remotiora infirmi. Prudentia enim cjus occasione ipsa subito suscitabatur: atque eo magis, si occasioni accesserit periculum. Atque hæc fortuna in naturam suam potuit. Nec deerant rursus quæ natura sua fortunæ suæ imposuit. Nam sive hoc tribuendum sit providentiæ ejus defectui; aut in rebus quas decreverat pertinacia; aut suspicionibus, quæ aciem mentis ejus perstringebant; vel quicquid aliud in causa fuit; certum est, fortunæ suæ perturbationes continuas (præsertim nulla violenta occasione subnixas) exoriri non potuisse absque magnis aliquibus in natura sua impedimentis, et erroribus in constitutione animi sui radicali; quæ necesse habuit salvare et emendare per mille pusillas industrias et artes. Verum illa omnia apertius se produnt in historia ipsa. Veruntamen, intueamur licet eum cum defectibus suis omnibus, si quis eum cum regibus in Gallia et Hispania, contemporaneis suis, conferat; reperiet eum Ludovico duodecimo Galliarum regi, prudentia civili, et Ferdinando Hispaniarum, fide et candore, anteponi debere. At si Ludovicum duodecimum demas, et Ludovicum undecimum, qui paulo ante regnavit, substituas; magis convenient exempla, fierentque verius parallela. Illi enim tres, Ludovicus, Henricus, et Ferdinandus, pro Tribus Magis censeri possunt inter illius ætatis

« PreviousContinue »