Edificium hujus universi, structurâ suâ, intellectui humano contemplanti, instar labyrinthi est; ubi tot ambigua viarum, tam fallaces rerum et signorum similitudines, tam oblique et implexæ naturarum spiræ et nodi, undequaque se ostendunt: iter autem, sub incerti sensus lumine, interdum affulgente, interdum se condente, per experientiæ et rerum particularium sylvas perpetuò faciendum est. Quinetiam duces itineris, qui se offerunt, et ipsi implicantur; atque errorum et errantium numerum augent. In rebus tam duris de judicio hominum ex vi propriâ, aut etiam de felicitate fortuitâ, desperandum est; neque enim ingeniorum quantacunque excellentia, neque experiendi alea sæpius repetita, ista vincere queat. VESTIGIA FILO REGENDA SUNT: omnisque via, usque a primis ipsis sensuum perceptionibus, certâ ratione munienda. LORD BACON, Nov. Org. Præf. vol. ix. p. 157. |