Page images
PDF
EPUB

scribendo, ægrotis præstant, putaret quispiam, haud segniter ipsos curationem persequi, atque in eadem, certa quadam via, insistere: tamen si quis ea, quæ præscribere et ministrare soleant medici, acutius introspiciat, inveniet pleraque vacillationis et inconstantiæ plena, et quæ ex tempore excogitentur, et in mentem illis veriant, absque certo aliquo aut præviso curationis tramite. Debuerant autem etiam ab initio, post morbum bene perspectum et cognitum, seriem curandi ordinatam meditari, neque ab ea, absque gravi causa, discedere. Atque sciant pro certo medici, posse (exempli gratia) tria fortasse aut quatuor medicamenta ad morbum aliquem gravem curandum recte præscribi, quæ debito ordine et debito intervallo sumpta curationem præstent: quorum singula, si per se tantum sumerentur, aut si ordo inverteretur, aut intervallum non servaretur, fuerint prorsus nocitura. Neque tamen id volumus, ut omnis scrupulosa et superstitiosa curandi ratio in pretio sit tanquam optima (non magis, quam omnis via arcta, via sit ad cœlum) verum ut æque recta sit via, ac arcta et difficilis, Hanc autem partem, quam filum medicinale vocabimus, desiderari ponimus. Atque hæc illa sunt, quæ in doctrina medicinæ de curatione morborum desideramus nisi quod restet unicum, quod pluris est, quam illa omnia. Desideratur nimirum philosophia naturalis vera et activa, cui medicinæ scientia inædificetur. Cæterum illa non est hujusce tractatus.

Tertiam partem medicinæ, posuimus illam de prolongatione vitæ, quæ nova est, et desideratur; estque omnium nobilissima. Si enim tale aliquid inveniri possit, non versabitur tantum medicina in curationum sordibus; nec medici ipsi propter necessitatem solummodo honorabuntur, sed utique propter donum mortalibus, ex terrenis, quasi maximum, cujus poterint esse, secundum Deum, dispensatores et administri. Licet enim mundus homini Christiano, ad terram promissionis contendenti, tanquam eremus sit; tamen in eremo ipsa proficiscentibus, calceos et vestes (corpus scilicet nostrum, quod animæ loco tegminis est) minus

atteri, gratiæ divinæ munus quoddam æstimandum. Hac de re, quia est ex optimis, eamque inter desiderata posuimus, ex more nostro, et monita dabimus, et indicia, et præcepta.

[ocr errors]

Primo monemus, ex scriptoribus, circa hóc argumentum, neminem esse, qui aliquid magni, ne dicamus aliquid sani, repererit. Aristoteles certe commentarium de hoc edidit perpusillum, in quo nonnihil inest acuti: quod ipse omnia esse vult, ut solet. At recentiores tam oscitanter, et superstitiose de hoc scripserunt, ut argumentum ipsum, ob eorum vanitatem, tanquam vanum et vecors haberi cœperit.

Secundo monemus, ipsas intentiones, quæ huc spec tant, medicorum, res nihili esse, et cogitationes hominum a re potius abducere, quam versus eam dirigere. Sermocinantur enim, mortem in destitutione calidi et humidi consistere: deberi itaque calorem naturalem confortari, humorem autem radicalem foveri: perinde ac si hæc res jusculis, aut lactucis et malvis, aut amydo, aut jujubis, aut rursus aromatibus, aut vino generoso, aut etiam spiritu vini, et oleis chemicis, confici possit. Quæ omnia obsunt potius, quam prosunt.

Tertio monemus, ut homines nugari desinant, nec tam faciles sint, ut credant, grande illud opus, quale est naturæ cursum remorari et retrovertere, posse haustu aliquo matutino, aut usu alicujus pretiosæ inedicinæ, ad exitum perduci: non auro potabili, non margaritarum essentiis, et similibus nugis: sed ut pro certo habeant, prolongationem vitæ esse rem operosam, et quæ ex compluribus remediis, atque eorum inter se connexione idonea, constet. Neque enim quisquam ita stupidus esse debet, ut credat, quod nunquam factum est adhuc, id fieri jam posse, nisi per modos etiam nunquam tentatos.

Quarto monemus, ut homines rite animadvertant et distinguant, circa ea, quæ ad vitam sanam, et ea, quæ ad vitam longam, conferre possunt. Sunt enim nonnulla, quæ ad spirituum alacritatem, et functionum robur, et morbos arcendos, prosunt; quæ tamen

de summa vitæ detrahunt, et atrophiam senilem absque morbis accelerant : sunt et alia, quæ ad prolongationem vitæ, et atrophiam senilem longius summovendam juvant: sed tamen non usurpantur absque periculo valetudinis; adeo ut qui iis utentur ad prolongationem vitæ, debeant simul incommodis occurrere, quæ alioquin ex eorum usu supervenire possint. Atque monita hactenus dedimus.

Quod ad indicia attinet; tale hujus rei (quam animo metimur) plasma est. Conservantur res et durant duobus modis: aut in identitate sua; aut per reparationem. In identitate sua, ut musca aut formica in succino; flos, aut pomum, aut lignum, in conservatoriis nivalibus; cadaver inter balsama. Per reparationem, ut in flamma, et in mechanicis. Operanti ad prolongationem vitæ, utroque genere utendum est (disjuncta minus possunt) corpusque humanum conservandum, quemadmodum inanimata conservantur : ac rursus quemadmodum flamma conservatur ; ac denique quadamtenus ut mechanica conservantur. Tres igitur sunt ad prolongandam vitam intentiones: retardatio consumptionis; probitas reparationis; et renovatio ejus, quod cœpit veterascere. Consumptio fit a duabus deprædationibus: deprædatione spiritus innati; et deprædatione aëris ambientis. Prohibitio utriusque duplex: aut si agentia illa fiant minus prædatoria, aut si patientia (succi scilicet corporis) reddantur minus deprædabilia. Spiritus fit minus prædatorius, si aut substantia densetur, ut in usu opiatorum et nitratorum, et in contristationibus: aut quantitate minuatur, ut in diætis Pythagoricis et monasticis: aut motu leniatur, ut in otio et tranquillitate. Aër ambiens fit minus prædatorius, si aut minus incalescat a radiis solis, ut in regionibus frigidioribus, in speluncis, in montibus, et in columnis anachoretarum : aut summoveatur a corpore; ut in cute densa, et in plumis avium, et in usu olei et unguentorum absque aromatibus. Succi corporis redduntur minus deprædabiles, si aut duri facti sint, aut roscidi sive oleosi. Duri, ut in victu aspero; vita in frigido; exercitatio

nibus robustis; balneis quibusdam mineralibus. Ros cidi, ut in usu dulcium, et abstinentia a salsis et acidis, et maxime omnium in tali mistione potus, quæ sit partium valde tenuium et subtilium, absque tamen omni acrimonia aut acedine. Reparatio fit per alimenta: alimentatio autem promovetur quatuor modis: per concoctionem viscerum ad extrusionem alimenti, ut in confortantibus viscera principalia: per excitationem partium exteriorum ad attractionem alimenti, ut in exercitationibus et fricationibus debitis, atque unctionibus quibusdam et balneis appropriatis: per præparationem alimenti ipsius, ut facilius se insinuet, et digestiones ipsas quadamtenus anticipet, ut in variis et artificiosis modis cibi condiendi, potus miscendi, panis fermentandi, et horum trium virtutes in unum redigendi: per confortationem ipsius ultimi actus assimilationis, ut in somno tempestivo, et applicationibus quibusdam exterioribus. Renovatio ejus, quod cœpit veterascere, fit duobus modis: vel per intenerationem habitus corporis ipsius, ut in usu malacissationum ex balneis, emplastris, et unctionibus: quæ talia sint ut imprimant, non extrahant: vel per expurgationem succi veteris, et substitutionem succi novi, ut in tempestivis et repetitis purgationibus, sanguinis missionibus, et diætis attenuantibus, quæ florem corporis restituunt. Atque de indiciis hactenus.

Præcepta, quanquam ex ipsis indiciis plurima possint deduci; tria tamen veluti præcipua subjungere visum est. Præcipimus primo, ut prolongatio vitæ expectetur potius a diætis statis, quàm a regimine aliquo victus familiari; aut etiam a medicamentorum particularium excellentia. Etenim, quæ tanta virtute pollent, ut naturam retrovertere valeant; fortiora plerunque sunt, et potentiora ad alterandum, quam ut simul in aliqua medicina componi, multo minus in victu familiari interspergi possint. Superest itaque ut seriatim et regulariter, et ad tempora certa, et vicibus certis recurrentia, adhibeantur.

Secundo præcipimus, ut prolongatio vitæ expectetur potius ab operatione in spiritus, et a malacissatione partium, quam a modis alimentandi. Etenim,

cum corpus humanum, ejusque fabrica (missis extérnis) a tribus patiatur; spiritibus scilicet, partibus, et alimentis; via prolongationis vitæ per alimentandi *modos longa est; atque per multas ambages et circuitus: at viæ per operationes super spiritus, et super partes, multo breviores sunt, et quibus citius ad finem desideratum pervenitur; eo quod spiritus subito patiantur, et a vaporibus, et ab affectibus, quæ miris modis in eos possunt: partes item, per balnea, aut unguenta, aut emplastra, quæ subitas etiam impressiones faciunt.

Tertio præcipimus, quod malacissatio partium per exterius, fieri debet, per consubstantialia, imprimentia, et occludentia. Consubstantialia enim benevolo partium amplexu libenter excipiuntur, et proprie málacissant. Imprimentia autem et virtutem malacissantium, tanquam vehicula, facilius et altius deducunt, atque ipsa partes nonnihil expandunt. Occludentia autem, virtutem utrorumque retinent, et paulisper figunt, et perspirationem, quæ est res malacissationi opposita (quia humidum emittit) cohibent. Itaque per hæc tria (sed potius ordine disposita et succedentia, quam commixta) res absolvitur. Interim in hac parte monemus; non eam esse intentionem malacissationis, ut nutriat partes per exterius; sed tantum ut eas reddat magis idoneas ad nutriendum. Quicquid enim magis aridum est, minus est activum ad assimilandum. Atque de prolongatione vitæ, quæ est pars tertia medicinæ noviter ascripta, hæc dicta sint.

Veniamus ad cosmeticam, quæ certe partes habet civiles, partes rursus effoeminatas. Corporis enim munditia, et decor honestus, recte existimatur promanare a modestia quadam morum, et a reverentia ; imprimis erga Deum, cujus creaturæ sumus; tum erga societatem, in qua degimus; tum etiam erga nosmet ipsos, quos non minus, imo magis, quam alios, revereri debemus. Verum adulterina illa decoratio, quæ fucos et pigmenta adhibet, digna certe est illis defectibus, qui eam semper comitantur; cum non sit, aut ad fallendum satis ingeniosa, aut ad utendum satis commoda, aut ad salubritatem satis tuta et inno

« PreviousContinue »