Page images
PDF
EPUB

conjecturałem: ars autem tam conjecturalis cum sit, locum ampliorem dedit non solum errori, verum etiam impostura. Siquidem omnes aliæ propemodum artes et scientiæ virtute sua et functione, non successu aut opere, judicantur. Advocatum ipsa agendi et dicendi facultas, non exitus causæ, commendat; gubernator navis clavi tenendi peritia, non expeditionis fortuna, se probat. At medicus, et fortasse politicus, vix habent actiones aliquas proprias, quibus specimen artis et virtutis suæ liquido exhibeant; sed ab eventu præcipue honorem aut dedecus reportant, iniquissimo prorsus judicio. Quotus enim quisque novit, ægroto mortuo aut restituto, item republica stante, vel labante, utrum sit res casus, an consilii? Fit itaque sæpissime, ut impostor palmam, virtus censuram referat. Quin ea est hominum infirmitas et credulitas, ut sæpenumero agyrtam, aut sagam docto medico præponant. Quare poëtæ oculati plane et perspicaces fuisse videntur; cum Esculapio Circem sororem dederunt, utrumque e Sole prognatum; sicut habetur in versibus, de Esculapio Phoebigena:

Ille repertorem medicinæ talis, et artis,

Fulmine Phabigenam Stygias detrusit ad undas.

Et similiter de Circe, Solis filia:

Dives inaccessis ubi Solis filia lucis

Urit odoratam nocturna in lumina cedrum.

Omnibus enim temporibus, fama et opinione vulgi, sagæ et aniculæ, et impostores, medicorum quodammodo rivales fuere; et de curationum celebritate cum iisdem fere certarunt. Ex hoc dic, sodes, quid sequitur? Nempe ut medici ita secum, quemadmodum Salomon in re graviori; Si unus et stulti et meus eventus erit, quid mihi prodest, quod majorem sapientiæ dedi operam? Equidem medicis minus succenseo, si sæpenumero vacent alicui alteri studio, quod adamant magis, quam arti suæ propriæ. Invenies etenim inter eos, poëtas, antiquarios, criticos, rhetores, politicos, theologos, atque in iis artibus magis, quam in professione propria, eruditos. Neque hoc fit, ut arbitror, quia (ut quidam declamator contra scientias medicis

objicit) habeant quæ sibi obversentur objecta tam foeda et tristia, ut animum ad alia abducere iis omnino sit opus (nam qui homines sint, Nihil humani a se alienum putent) sed ob hoc ipsum, de quo nunc agimus; nempe quod arbitrentur, parum ipsis interesse, vel ad existimationem, vel ad lucrum, utrum artis suæ mediocritatem, an perfectionem in ea majorem assequantur. Morbi enim tædia, vitæ dulcedo, spei fallacia, et amicorum commendatio, efficiunt, ut homines facile in medicis qualibuscunque fiduciam collocent. Verum si quis hæc attentius perpendat, ea potius ad culpam medicorum, quam ad culpæ excu. sationem spectant: neque enim spem abjicere, sed vires potius intendere debuerant. Nam si cui placet observationem expergefacere suam, et paulatim circumspicere, etiam ex exemplis obviis et familiaribus facile deprehendet, quantum obtineat imperii intellectus subtilitas et acumen, in varietatem sive materiæ, sive formæ rerum. Nil magis varium, quam hominum facies et vultus; eorum tamen discrimina infinita retinet memoria: imo pictor ex pauculis colorum testis, acie oculi usus, et vi phantasiæ, et manus constantia, omnium facies, qui sunt, fuerunt, atque etiam (si coram repræsentarentur) qui futuri sunt, penicillo imitari ac describere posset. Humana voce nil magis varium; hujus tamen discrimina in singulis personis facile internoscimus: quinetiam non desunt moriones et pantomimi quidam, qui, quotquot libuerit, reddere sciunt, et ad vivum exprimere. Nil magis varium, quam soni articulati, verba scilicet: via tamen inita est ea reducendi ad paucas literas alphabeti. Atque illud verissimum est, non ex eo, quod mens humana sit minus subtilis aut capax, perplexitates et acatalepsias in scientiis plerunque provenire; sed ex eo potius, quod objectum nimis in remoto collocatum sit. Sicut enim sensus, procul ab objecto dissitus, plurimum fallitur; debite appropinquatus, non multum errat; ita fit in intellectu. Solent autem homines. naturam, tanquam ex præalta turri, et a longe despicere, et circa generalia nimium occupari; quando, si descendere placuerit, et ad particularia accedere,

resque ipsas attentius et diligentius inspicere, magis vera et utilis fieret comprehensio. Itaque hujus in commodi remedium, non in eo solum est, ut organum ipsum vel acuant, vel roborent, sed simul ut ad ob jectum propius accedant. Ideoque dubitandum nou est, quin si medici, missis paulisper istis generalibus, nature obviam ire vellent, compotes ejus fierent, de quo ait poëta:ve anŝt

[ocr errors]

bong)

vidus

Et quoniam variant morbi, variabimus artes ; Mille mali species, mille salutis erunt.. Quod eo magis facere debent, quia philosophiæ ipsæ, quibus innituntur medici, sive methodici, sive chemici (medicina autem in philosophia non fundata, res infirma est) parvi revera sunt. Quare si nimis generalia (licet vera forent) hoc vitium habeant, quod non bene homines ad actionem deducant; certe majus est periculum ab illis generalibus, quæ in se falsa sunt; atque, loco deducendi, seducunt. s findi

Medicina igitur (uti perspeximus) adhuc taliter comparata est, ut fuerit magis ostentata, quam ela borata etiam magis elaborata, quam amplificata; cum labores in eam insumpti, potius in circulo, quam in progressu, se exercuerint. Plurima enim in ea video a scriptoribus iterata, addita pauca. Eam in tres partes dividemus, quæ tria ejus officia nomi nabimus. Primum est conservatio sanitatis, secun dumo curatio morborum, tertium prolongatio vitæ. At istud postremum, non videntur medici, tanquam partem principalem artis suæ agnovisse, verum idems reliquis duobus satis imperite immiscuisse. Putante enim si propulsentur morbi, antequam ingruant, et curentur postquam invaserint, prolongationem vitæ ultro sequi. Quod licet minime dubium sit, tamen parum acute prospiciunt, horum utrumque ad morbosi tantum pertinere, et ad eam solummodo vitæ prolongationem, quæ a morbis abbreviatur et intercipiu turatqui filum ipsum vitæ producere, ac mortem, per resolutionem simplicem, et atrophiam senileme sensim obrepentem, ad tempus summovere, argumen tum est, quod nemo ex medicis pro dignitate tracta

vit. Neque vero subeat animos hominum ille scrupulus, ac si hæc res, fato et divinæ providentiæ commissa, in artis officium et munus jam primum a nobis revocaretur. Providentia enim proculdubio mortes quascunque, sive ex violentia, sive ex morbis, sive ex decursu ætatis, pariter regit: neque tamen ideo præventiones et remedia excludit. Ars autem, et industria humana, naturæ et fato non imperant, sed subministrant. Verum de hac parte paulo post dicemus; hæc tantum interea præfati, ne quis tertium istud officium medicinæ cum duobus prioribus (quod fere adhuc factum est) imperite confundat...

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

Quod ad officium tuendæ sanitatis attinet (ex officiis prædictis medicinæ primum) multi de eo scripserunt, cum in aliis rebus satis imperite, tum nimium (ut ars bitramur) delectui ciborum, minus, quam par est, quantitati eorum tribuentes. Quin et in quantitate ipsa, tanquam philosophi morales, mediocritatém inimis laudarunt: cum et jejunia in consuetudinem versa, et victus liberalis, cui quis assueverit, melius sanitatem tueantur, quam ista mediocritates, quæ naturam ignavam fere reddunt, neque excessus, neque indigentiæ, cum opus fuerit, patientem. Exercitationum autem species, quæ in sanitate tuenda plurimum pollent, nemo.ex medicis bene distinxit, aut annotavit; cum vix inveniatur aliqua inclinatio in morbum, quæ non exercitatione quadam propria corrigi possit. Morbis renum globorum lusus convenit, pulmonum sagittatio, stomachi deambulatio et gestatio, atque aliis aliæ. Verum cum hæc pars, de valetudinis con servatione, secundum totum tractata sit, defectus mis nores persequi non est nostri instituti, apoi la inɔ Quod veroad curationem morborum attinet, illas demum pars est medicinæ, in qua plurimum laborisa insumptum est, licet fructu satis tenui. Continet autem doctrinam de morbis, quibus corpus humanum subjicitur, una cum eorundem causis, symptomatibus, et medelis. In hoc secundo officio medicinæ multa sunt, quæ desiderantur: ex his pauca, sed maxime { insignia, proponemus, quæ enumerasse satis duxeri mus, absque aliqua ordinis aut methodi degepeo mut

2

Primum est, intermissio diligentiæ illius Hippocratis, utilis admodum et accuratæ, cui moris erat, narrativam componere casuum circa ægrotos specialium; referendo qualis fuisset morbi natura, qualis medicatio, qualis eventus. Atque hujus rei nactis nobis jam exemplum, tam proprium atque insigne, in eo scilicet viro, qui tanquam parens artis habitus est, minime opus erit exemplum aliquod forinsecum ab alienis artibus petere; veluti a prudentia jurisconsultorum, quibus nihil antiquius, quam illustriores casus, et novas decisiones, scriptis mandare; quo melius se ad futuros casus muniant et instruant. Istam proinde continuationem medicinalium narrationum desiderari video; præsertim in unum corpus cum diligentia et judicio digestam: quam tamen non intelligo ita fieri debere amplam, ut plane vulgata, et quæ quotidie obveniant, excipiat (id enim infinitum quiddam esset, neque ad rem) nec rursus tam angustam, ut solummodo mirabilia et stupenda (id quod a nonnullis factum est) complectatur. Multa enim in modo rei, et circumstantiis ejus, nova sunt, quæ in genere ipso nova non sunt: qui autem ad observandam adjiciet animum, ei etiam, in rebus, quæ vulgares videntur, multa observatu digna occurrent.

Item in disquisitionibus anatomicis fieri solet, ut quæ corpori humano in universum competant, ea di ligentissime, usque ad curiositatem, et in minimis quibusque, notentur: at circa varietatem, quæ in diversis corporibus reperitur, medicorum diligentia fatiscit. Ideoque anatomiam simplicem luculentissime tractari assero, anatomiam comparatam desiderari statuo. Partes enim singulas recte perscrutantur homines, earumque consistentias, figuras, situs: sed illarum partium diversam in diversis hominibus figuram et conditionem minus observant. Atque hujus omissionis causam non aliam esse arbitramur, quam quod ad primam inquisitionem inspectio unius aut alterius anatomiæ sufficere possit; ad posteriorem vero (quæ comparativa est, et casum recipit) necesse est, ut plurimarum dissectionum attenta et perspicax observatio adhibeatur. Prior etiam res est, in qua

« PreviousContinue »