Page images
PDF
EPUB

et voluntatis signa, declarant. Ut enim aptissimis atque elegantissimis majestatis tuæ verbis utar, Lingua aures ferit, gestus vero oculos alloquitur. Hoc vero bene norunt veteratores complures, et astuti homines, quorum oculi in aliorum vultu et gestibus habitant; idque in commodum suum trahunt; utpote in quo facultatis et prudentiæ suæ pars maxima vertatur. Nec sane negari potest, hoc ipsum simulationis in altero indicem esse mirificum, et monere homines optime de electionibus temporum et opportunitatum adeundi personas; quæ civilis prudentiæ pars est non parva. Nemo autem putet hujusmodi solertiam aliquid quidem valere circa homines individuos, sub regula autem non cadere: nam ad unum fere modum omnes ridemus, et ploramus, et erubescimus, et frontem contrahimus; et sic (ut plurimum) de motibus subtilioribus. Si quis autem hic chiromantiæ meminit, sciat rem esse prorsus vanam; et in hujusmodi sermonibus, quos tractamus, nec dignam quidem quæ nominetur. Quod vero ad somniorum naturalium interpretationem attinet: res est quorundam laboribus pertractata, sed plurimis ineptiis scatens. Illud tantum in præsenti innuo, basim illam huic rei, quæ maxime est solida, non substerni. Ea hujusmodi est ; ubi idem fit ab interna causa, quod fieri quoque solet ab externa, actus ille externus transit in somnium. Similis est stomachi oppressio, ex crasso vapore, atque incubitu ponderis externi: itaque qui incubo laborant, pondus sibi superimponi, magno cum apparatu circumstantiarum, somniant. Similis viscerum pensilitas ex fluctuum agitatione in mari, et ex flatu circa præcordia collecto: itaque hypochondriaci sæpius navigationes et agitationes super aquas somniant. et innumera id genus.

Sunt

Posterior pars doctrinæ fœderis (quam impressionem nominavimus) in artem nondum redacta est, sed obiter tantum, et carptim, inter alios tractatus aliquando intervenit. Illa eandem antistrophen cum priori ha •bet. Quippe duo considerat: Aut quomodo, et quo-> usque humores et temperamentum corporis immutent

animam, in eamque agant: Aut rursus, quomodo, et quousque animæ passiones, vel apprehensiones, immutent corpus et in illud agant. Horum prius in re medica interdum tractari videmus; at id ipsum se miris modis religionibus inseruit. Pharmaca enim præscribunt medici, quæ morbis animæ persanandis inserviant, ut in curationibus maniæ et melancholiæ: quinetiam medicinas porrigunt ad animum exhilarandum, ad cor muniendum, atque inde fortitudinem augendam, ad ingenium acuendum, ad memoriam roborandam, et similia. At diætæ, et delectus ciborum et potuum, et ablutiones, et aliæ circa corpus observantiæ, in secta Pythagoreorum et in hæresi Manichæorum, et in lege Mahometi, omnem modum superant. Ordinationes quoque legis ceremonialis, sanguinis et adipis esum prohibentes, ac animalia munda ab immundis distinguentes (quatenus ad cibi usum). et plurimæ sunt et præcisa. Imo Christiana fides ipsa (quamvis a ceremoniarum nube libera et serena) usum tamen retinet jejuniorum, abstinentiarum, et aliarum rerum, quæ ad corporis macerationem et humiliationem spectant, tanquam rerum non mere ritualium, sed etiam fructuosarum. Atqui radix omnium hujusmodi præceptionum, præter ipsam ceremoniam et exercitium obedientiæ, in hac re consistit, de qua loquimur: nimirum quod anima compatiatur corpori. Si quis autem judicio infirmior existimet, istas corporis in animam impressiones, aut immortalitatem animæ in dubium revocare, aut imperio animæ in corpus derogare; levi dubitationi leve responsum suffecerit. Exempla petat, vel ab infante in utero matris; qui simul cum matris affectibus compatitur, et tamen e corpore matris suo tempore excluditur: vel a monarchis, qui, licet potentes, a servorum impetu quan-, doque flectuntur, salva interim majestate sua regia.

Jam quod ad partem reciprocam (de anima, et affectibus ejus in corpus agentibus) illa quoque in medicina locum invenit. Nemo enim medicus est paulo prudentior, quin accidentia animi, ut rem maximi ad sanationes suas momenti, quæque omnia alia remedia

plurimum vel adjuvet, vel impediat, consideret et tractet. At aliud quippiam, quod huc pertinet, parce admodum, nec pro rei vel subtilitate vel utilitate inquisitum est; quatenus scilicet (missis affectibus) ipsa imaginatio animæ, vel cogitatio perquam fixa, et veluti in fidem quandam exaltata, valeat ad immutandum corpus imaginantis? Quamvis enim vim habeat ad nocendum manifestam, haud tamen inde sequitur pari potentia præditum esse ad subveniendum. Non magis hercle, quam si quis concluserit, quoniam reperitur aliquis aër ita pestilens, ut subito interimat; debere quoque esse aliquem aërem ita salubrem, ut decumbentem subito restituat. Atque hæc inquisitio nobilis profecto esset usus; verum (ut ait Socrates) natatore Delio indiget, quia mergitur in profundo. Rursus inter has doctrinas de foedere, sive consensibus animæ et corporis, non alia fuerit magis necessaria, quam illa disquisitio de sedibus propriis et domiciliis, quæ singulæ animæ facultates habent in corpore, ejusque organis. Quod genus scientiæ qui sectati fuerint, non desunt; sed quæ habentur in plerisque, aut controversa sunt, aut leviter inquisita; ut majori diligentia et acumine opus sit. Nam sententia introducta a Platone; qua intellectus in cerebro, tanquam in arce, collocatus est; animositas (quam ille satis imperite iracundiam vocavit, cum tumori et superbiæ sit propior) in corde; concupiscentia autem et sensualitas in jecinore; neque prorsus contemnenda est, neque cupide recipienda. Rursus nec collocatio facultatum illarum intellectualium (phantasiæ, rationis, memoriæ) secundum ventriculos cerebri, erroris expers est. Atque doctrinam de natura hominis indivisa, ac etiam de foedere animi et corporis, explicavimus.

CAPUT SECUNDUM.

Partitio doctrinæ circa corpus hominis in Medicinam, Cosmeticam, Athleticam, et Voluptariam. Partitio medicinæ in officia tria, viz. in Conservationem Sanitatis, Curationem Morborum, et Prolongationem Vitæ: Quodque pars postrema de prolongatione vitæ disjungi debeat a duabus reliquis.

Doctrina circa corpus hominis eandem recipit divisionem, quam bona corporis ipsius, quibus inservit. Bona corporis humani quatuor sunt; sanitas, forma sive pulchritudo, vires, voluptas. Totidem igitur scientiæ; medicina, cosmetica, athletica, et voluptaria, quam Tacitus appellat eruditum luxum.

Medicina ars in primis nobilis, et ex generosissima prosapia secundum poëtas. Illi enim introduxerunt Apollinem primarium medicinæ deum; cui filium dederunt Esculapium, deum itidem, et medicinæ professorem: quippe cum sol in naturalibus sit vitæ auctor et fons, medicus ejusdem conservator, et tanquam scaturigo altera. At decus longe illustrius accedit medicinæ ex operibus Servatoris, qui et animæ et corporis medicus fuit; et sicut animam doctrinæ suæ cœlestis, ita corpus miraculorum suorum, objectum veluti proprium constituit. Nusquam enim legimus miraculum aliquod ab eo patratum circa honores, aut pecunias (præter unicum, quo tributum redderetur Cæsari) sed tantum circa corpus humanum, aut con servandum, aut sustentandum, aut persanandum.

Subjectum istud medicinæ (corpus nimirum humanum) ex omnibus, quæ natura procreavit, maxime est capax remedii; sed vicissim illud remedium maxime est obnoxium errori. Eadem namque subjecti subtilitas et varietas, ut magnam medendi facultatem præbet, sic magnam etiam aberrandi facilitatem. Quocirca quemadmodum ars ista (præsertim quo nunc habetur modo) inter præcipue conjecturales; ita inquisitio ejus reponenda est inter summe arduas et accuratas. Neque propterea cum Paracelso et alche

mistis ita desipimus, ut putemus inveniri in corporé humano, quæ singulis universitatis rerum speciebus (stellis, mineralibus, et aliis) respondeant, sicut illi fabulantur, leviter et crassa Minerva traducentes emblema illud veterum (quod homo esset microcosmus, sive epitome totius mundi) ad hoc commentum suum. Verum nihilominus huc res redit, ut (quod occepimus dicere) non inveniatur inter corpora naturalia aliquod tam multipliciter compositum, quam corpus humanum. Videmus enim herbas et plantas ex terra et aqua nutriri; animalia ex herbis et fructibus; hominem vero ex carnibus ipsorum animalium (quadrupedum, avium, piscium) etiam ex herbis, granis, fructibus, succis, et liquoribus variis, non sine multiplici commixtione, conditura, et præparatione horum corporum, priusquam homini sint in cibum. Adde quod animalibus vivendi modus sit simplicior, affectusque, qui in corpus agant, pauciores, et ad unum fere modum operantes; ubi homo locis habitationum, exercitationibus, affectibus, somno, et vigiliis, vices prope infinitas variarum mutationum subit. Usque adeo verum est unam, inter res cæteras, corporis humani massam maxime fermentatam, et ex plurimis coagmentatam esse. At anima contra substantiarum est simplicissima, ut non male cecinerit ille:

Purumque reliquit

Ethereum sensum, atque aurai simplicis ignem. Unde minime est mirandum, animam sic collocatam, requiem non invenire, juxta axioma illud, Motum rerum extra locum esse rapidum, placidum in loco. Verum ut ad rem redeamus; varia ista et subtilis corporis humani compositio et fabrica effecit, ut sit instar organi musici operosi et exquisiti, quod harmonia sua facile excidit. Quare apud poëtas summa ratione musica cum medicina in Apolline conjungitur; quia similis fere sit utriusque artis genius; atque in eo consistat plane medici officium, ut sciat humani corporis lyram ita tendere et pulsare, ut reddatur concentus minime discors et insuavis. Ergo demum ista subjecti inconstantia et varietas artem reddidit magis

« PreviousContinue »