Page images
PDF
EPUB

FRANCISCI

BARONIS DE VERULAMIO, VICE-COMITIS

SANCTI ALBANI,

DE

DIGNITATE ET AUGMENTIS

SCIENTIARUM

LIBER QUARTUS.

AD REGEM SUUM.

CAPUT PRIMUM.

Partitio doctrina de Homine, in Philosophiam Humanitatis, et Civilem. Partitio Philosophiæ Humanitatis, in doctrinam circa Corpus Hominis, et doctrinam circa Animam Hominis. Constitutio unius doctrinæ generalis de natura, sive statu hominis. Partitio doctrinæ de statu hominis, in doctrinam de Persona hominis, et de Fœdere Animi et Corporis. Partitio doctrinæ de persona hominis, in doctrinam de Miseriis hominis, et de Prærogativis. Partitio doctrinæ de Fædere, in doctrinam de Indicationibus, et de Impressionibus. Assignatio Physiognomia et Interpretationis Somniorum naturalium, doctrinæ de Indicationibus.

SIQUIS me (rex optime) ob aliquid eorum, quæ proposui, aut deinceps proponam, impetat aut vulneret (præterquam quod intra præsidia majestatis tuæ

tutus esse debeam) sciat is, se contra morem et disciplinam militiæ facere. Ego enim buccinator tantum, pugnam non ineo; unus fortasse ex iis, de quibus Homerus :

Χαίρετε, κήρυκες, Διὸς ἄγγελοι ἠδὲ καὶ ἀνδρῶν.

Hi enim inter hostes, etiam infensissimos et acerbissimos, ultro citroque inviolati ubique commeabant. Neque vero nostra buccina homines advocat et excitat, ut se mutuo contradictionibus proscindant, aut secum ipsi prœlientur et digladientur; sed potius ut pace inter ipsos facta, conjunctis viribus, se adversus naturam rerum comparent, ejusque edita et munita capiant et expugnent, atque fines imperii humani (quantum Deus Opt. Max. pro bonitate sua indulserit) proferant.

Veniamus nunc ad eam scientiam, ad quam nos ducit oraculum antiquum: nempe ad scientiam nostri. Cui, quo magis nostra intersit, eo incumbendum est diligentius. Hæc scientia homini pro fine est scientiarum; at naturæ ipsius portio tantum. Atque hoc pro regula ponatur generali; quod omnes scientiarum partitiones ita intelligantur et adhibeantur, ut scientias potius signent aut distinguant, quam secent et divellant, ut perpetuo evitetur solutio continuitatis in scientiis. Hujus etenim contrarium particulares scientias steriles reddidit, inanes et erroneas, dum a fonte et fomite communi non aluntur, sustentantur, et rectificantur. Sic videmus Ciceronem oratorem, de Socrate et ejus schola conquerentem, quod hic primus philosophiam a rhetorica disjunxerit, unde facta sit rhetorica ars loquax et inanis. Constat similiter sententiam Copernici de rotatione terræ (quæ nunc quoque invaluit) quia phænomenis non repugnat, ab astronomicis principiis non posse revinci; a naturalis tamen philosophiæ principiis, recte positis, posse. Artem denique medicam videmus, si a naturali philosophia destituatur, empiricorum praxi haud multum præstare. Hoc igitur posito, accedamus ad doctrinam de homine. Ea duplex est: aut enim contemplatur hominem segregatum, aut congregatum atque in societate. Alteram harum philosophiam humanitatis;

alteram civilem vocamus. Philosophia humanitatis sive humana ex partibus similibus illis, ex quibus homo ipse, consistit: nempe ex scientiis, quæ circa corpus; et ex scientiis, quæ circa animam versantur.

Verum priusquam distributiones particulares persequamur, constituamus scientiam unam generalem, de natura et statu hominis: digna enim certe res est, ut emancipetur hæc scientia, et in scientiam seorsum redigatur. Conficitur autem illa ex iis rebus, quæ sunt tam corpori, quam animæ communes. Rursus, hæc scientia de natura et statu hominis, distribui potest in duas partes; attribuendo alteri naturam hominis indivisam, alteri vinculum ipsum animæ et corporis: quarum primam doctrinam de persona hominis, secundam doctrinam de foedere vocabimus. Liquet autem hæc omnia, cum sint communia et mixta, primæ illi divisioni scientiarum circa corpus, et scientiarum circa animam versantium, assignari non potuisse.

Doctrina de persona hominis duas res præcipue complectitur; contemplationes scilicet de miseriis humani generis; et de ejusdem prærogativis sive excellentiis. Atque deploratio humanarum ærumnarum eleganter et copiose a compluribus adornata est, tam in scriptis philosophicis, quam theologicis: estque res et dulcis simul et salubris.

At illa altera de prærogativis, digna visa res nobis, quæ inter desiderata proponatur. Elegantissime certe Pindarus (ut plerunque solet) inter laudandum Hieronem ait, Eum decerpere summitates ex omnibus virtutibus. Equidem plurimum ad magnanimitatem et humanum decus conferre posse putarem, si ultimitates (ut loquuntur scholastici) sive summitates (ut Pindarus) humanæ naturæ colligerentur; præcipue ex historiæ fide. Illud est quid ultimum et supremum fuerit, quo unquam humana natura per se ascenderit, in singulis et corporis et animi dotibus. Quanta res, quæ de Cæsare narratur, quod amanuensibus quinque simul dictare suffecerit? Quin et exercitationes illæ antiquorum rhetorum, Protagoræ, Gorgiæ; etiam philosophorum, Callisthenis, Posidonii, Carneadis, ut de quovis themate in utramque partem ex tempore disserere ele

ganter et copiose potuerint; ingenii humani vires haud parum nobilitant. Res autem usu minor, at ostentatione et facultate fortasse major, quam de Archia magistro suo memorat Cicero: eum magnum numerum optimorum versuum de iis rebus, quæ tum agerentur, potuisse dicere ex-tempore. Tot millibus hominum nomina reddere potuisse Cyrum aut Scipionem, magnum memoriæ decus. At virtutum moralium palmæ non minus celebres, quam intellectualium. Quantam rem in exercitio patientiæ exhibet historia illa vulgata de Anaxarcho, qui quæstioni et tormentis subjectus, linguam (indicii spem) dentibus præscidit, et in os tyranni exspuit? Neque tolerantia cedit (licet dignitate plurimum) quod seculo nostro accidit in Burgundo quodam, principis Arausionensis interfectore; is virgis ferreis flagellatus, et forcipibus ignitis laceratus, nullum prorsus gemitum edidit: quinetiam cum forte fractum aliquid desuper in caput astantis cujuspiam incideret, ustulatus jam nebulo, et in mediis tormentis, risit; qui tamen paulo ante, cum cincinni capillitii, quos gestabat, tonderentur, fleverat. Animi quoque mira serenitas et securitas, sub ipsum tempus mortis, in pluribus enituit. Qualis fuit illa centurionis apud Tacitum is cum a milite, qui eum ex imperato occisurus esset, juberetur, ut cervices porrigeret fortiter, Utinam (inquit ille) tu tam fortiter ferias. At Joannes dux Saxoniæ, cum inter ludum scacchorum diploma, quo nex ejus in posterum diem mandabatur, allatum esset, astantem quendam ad se vocavit, et subridens: Specta, inquit, num non potiores partes ludi hujus teneam. Iste enim (ad collusorem innuens) me mortuo, jactabit, suas potiores partes fuisse. Noster vero Morus, Angliæ cancellarius, cum pridie quo moriturus esset, tonsor ad eum veniret (missus scilicet ad hoc, ne forte capillitio promisso esset apud populum in spectaculo miserabilior) eumque interrogaret, num tonderi placeret; renuit, atque ad tonsorem versus : Mihi, inquit, cum rege de capite meo controversia est; antequam vero illa terminata fuerit, sumptus in illud non faciam. Quin et idem, sub ipsum mortis articulum,

[blocks in formation]

postquam jam caput in truncum fatalem reclinasset, rursus se paululum erexit, et barba, quæ ei erat promissior, leniter amota, At certe hæc, inquit, non offendit regem. Verum, ne hoc loco longiores simus, satis patet quid velimus, nempe ut miracula naturæ humanæ, viresque ejus et virtutes ultimæ tam animi quam corporis, in volumen aliquod colligantur; quod fuerit instar fastorum de humanis triumphis. Qua in re institutum Valerii Maximi et C. Plinii probamus, diligentiam et judicium eorum requirimus.

Quantam ad doctrinam de fœdere, sive de communi vinculo animæ et corporis; ea in duas partes tribui possit. Quemadmodum enim inter foederatos intercedunt, et mutua rerum suarum communicatio, et mutua officia; sic fœdus istud animæ et corporis duabus similiter rebus continetur: nimirum ut describatur quomodo hæc duo (anima scilicet et corpus) se invi, cem detegant; et quomodo invicem in se agant; notitia sive indicatione, et impressione. Harum prior (descriptio scilicet, qualis possit haberi notitia de anima ex habitu corporis; aut de corpore ex accidentibus animi) duas nobis peperit artes, utramque prædictionis; inquisitionibus alteram Aristotelis, alteram Hippocratis decoratam. Quanquam autem tempora recentiora has artes superstitiosis et phantasticis mixturis polluerint; repurgatæ tamen, ac in integrum restitutæ, et fundamentum habent in natura solidum, et fructum edunt ad vitam communem utilem. Prima est physiognomia, quæ per corporis lineamenta animi indicat propensiones; altera somniorum naturalium interpretatio, quæ corporis statum et dispositionem ex animi agitationibus detegit. In harum priore partem nonnullam desiderari perspicio. Siquidem Aristoteles ingeniose et solerter corporis fabricam, dum quiescit, tractavit; eandem in motu (nimirum gestus corporis) omisit; qui tamen non minus artis observationibus subjiciuntur, et majoris sunt usus. Etenim lineamenta corporis, animi inclinationes et propensiones generales ostendunt; oris autem et partium motus et gestus, insuper aditus, et tempora, et præsentis dispositionis

« PreviousContinue »