Page images
PDF
EPUB

escunt: deinde vero innumera commenta grata, et qualia quis optaret maxime, instar somniorum, insi nuat. Atque operæ pretium est notare, in illis scientiis, quæ nimium trahunt ex phantasia et fide (quales sunt magia ista levis, de qua nunc loquimur, alchemia, astrologia, et aliæ consimiles) media sua, et theoriam, solere esse magis monstrosa, quam finis ipse est, ét actio, quo tendunt. Versio argenti, aut argenti vivi, aut alicujus alterius metalli in aurum, res creditu dura: attamen longe verisimilius est ab homine, qui ponderis, coloris flavi, malleabilis et extensibilis, fixi etiam et volatilis, naturas cognitas et P perspectas habuerit; quique similiter prima minera lium semina et menstrua diligenter introspexerit, posse" aurum multa et sagaci molitione tandem produci quam quod pauca elixiris grana, paucis momentis,"P alia metalla in aurum vertere valeant, per activitatem ejusdem elixiris, quæ naturam scilicet perficere, et omni impedimento liberare possit. Similiter senectutis retardatio, aut gradus alicujus juventutis instauratio, non facile fidem reperiat: attamen longe verisimilius est ab homine, qui naturam arefactionis, et spirituum super solida corporis deprædationes bene norit; quique naturam assimilationis, atque alimentationis, vel perfectioris, vel pravioris, perspexerit; naturam etiam spirituum, et quasi flammæ corporis, alias ad consumendum appositæ, alias ad reparandum, notarit, posse per diætas, balnea, unctiones, medicinas proprias, accommodata etiam exercitia, et similia, vitam prolongari, aut vigorem juventutis aliqua ex parte renovari: quam quod hoc fieri possit per guttas pauculas, aut scrupulos alicujus pretiosi liquoris, aut quintessentiæ. Rursus ex astris fata elici posse, non statim, aut facile homines consenserint: illa vero; quod hora nativitatis (quæ sæpissime ex pluribus accidentibus naturalibus, vel acceleratur, vel differtur) vitæ totius fortunam regat; aut quod hora quæstionis sit cum re ipsa, quæ quæritur, confatalis; meras nugas dixeris. Attamen tanta exercet humanum genus impotentia et intemperies, ut non solum, quæ fieri non possunt, sibi spondeant, sed etiam

maxime ardua, sine molestia aut sudore, tanquam feriantes, se adipisci posse confidunt. Verum de magia hactenus, cujus et vocabulum ipsum ab infamia vindicavimus, et speciem veram a falsa et ignobili segregavimus.

Hujus vero partis, operativæ scilicet de natura, duæ sunt appendices, magni utraque pretii. Prima est, ut fiat inventarium opum humanarum, quo excipiantur, et breviter enumerentur, omnia hominum bona et fortunæ (sive sint ex fructibus, et proventibus naturæ, sive artis) quæ jam habentur, et quibus homines fruuntur, adjectis iis, quæ olim innotuisse constat, nunc autem perierunt: ad hunc finem, ut qui ad nova inventa accingitur, de jam inventis et extantibus negotium sibi non facessat. Hoc vero inventarium magis erit artificiosum, magisque etiam utile, si quæ communi hominum opinione impossibilia reputantur, in unoquoque genere adjunxeris: atque una proxima impossibilibus, quæ tamen habentur, copules; ut alterum humanam inventionem acuat, alterum quadantenus dirigat; utque ex his optativis et potentialibus activa promptius deducantur. Secunda est, ut fiat calendarium eorum experimentorum, quæ maxime polychresta sunt, et ad aliorum inventionem faciunt et ducunt. Exempli gratia, Experimentum artificialis conglaciationis aquæ, per glaciem cum sale nigro, ad infinita pertinet : hoc enim modum condensationis secretum revelat, quo homini nihil est fructuosius. Præsto enim est ignis ad rarefactiones; verum in condensationibus laboratur. Plurimum autem facit ad inveniendi compendium, si hujusmodi polychresta proprio catalogo excipiantur.

CAPUT SEXTUM.

De magna philosophiæ naturalis, tam speculativæ quam operativa, appendice Mathematica: quodque inter appendices potius poni debet, quam inter scientias substantivas. Partitio Mathematicæ in puram et mixtam.

Optime Aristoteles, physicam et mathematicam generare practicam sive mechanicam. Quare cum jam, tam speculativam, quam operativam partem doctrinæ de natura tractaverimus, locus est ut de mathematica dicamus, quæ ad utramque est scientia auxiliaris. Hæc siquidem in philosophia recepta, physicæ et metaphysicæ pars tertia adjungitur. At nobis ista retractantibus et recolentibus, si eam ut scientiam substantivam, et principalem, designare in animo esset, magis consentaneum videretur, et rei ipsius naturæ, et ordinis perspicuitati, ut constitueretur tanquam portio metaphysicæ. Quantitas enim (quæ subjectum est mathematica) materiæ applicata, veluti dosis naturæ est, et plurimorum effectuum in rebus naturalibus causativa: ideoque inter formas essentiales numeranda est. Figuræ autem et numerorum potentia in tantum apud antiquos valere visa est, ut Democritus principia varietatis rerum in figuris atomorum præcipue collocaverit: ac Pythagoras naturam rerum ex numeris constitui asseruerit. Illud interim verum est, quantitatem inter formas naturales (quales nos eas intelligimus) omnium maxime esse abstractam, et a materia separabilem: quod ipsum in causa fuit, cur et diligentius exculta, et acrius inquisita ab hominibus fuerit, quam aliæ quæcunque formæ, quæ omnes in materia magis sunt immersæ. Cum enim id hominum animis plane insitum sit (plurimo certe cum scientiarum detrimento) ut generalium quasi campis liberis, magis quam particularium sylvis et septis, delecten. tur, nil repertum est mathematicis gratius et jucundius, quo appetitus iste expatiandi et meditandi expleretur. Etsi autem hæc vera sint, nobis tamen,

1

qui non tantum veritati et ordini, verum etiam usui et commodis hominum, consulimus, satius demum visum est, mathematicas, cum et in physicis, et in metaphysicis, et in mechanicis, et in magicis plurimum polleant, ut omnium appendices et copias auxiliares, designare: quod etiam quodammodo facere compellimur, propter delicias et fastum mathematicorum, qui hanc scientiam physicæ fere imperare discupiant. Nescio enim quo fato fiat, ut mathematica et logica, quæ ancillarum loco erga, physicam se gerere debeant, nihilominus certitudinem suam præ ea jactantes, dominatum contra exercere præsumant. Verum de loco et dignitate hujus scientiæ minus curandum; de re ipsa videamus.

Mathematica aut pura est, aut mixta. Ad puram referuntur scientiæ, quæ circa quantitatem occupatæ sunt, a materia et axiomatibus physicis penitus abstractam. Eæ duæ sunt, geometria et arithmetica: quantitatem altera continuam, altera discretam tractans. Quæ duæ artes, magno certe cum acumine, et industria, inquisitæ et tractatæ sunt: veruntamen et Euclidis laboribus, in geometricis, nihil additum est a sequentibus, quod intervallo tot seculorum dignum sit; et doctrina de solidis, nec a veteribus, nec a modernis, pro rei usu et excellentia, instructa et aucta est. In arithmeticis autem, nec satis varia et commoda inventa sunt supputationum compendia, præsertim eirea progressiones, quarum in physicis usus est non mediocris; nec algebra bene consummata est; atque arithmetica illa Pythagorica et mystica, quæ ex Proclo et reliquiis quibusdam Euclidis cœpit instaurari, expatiatio quædam speculationis est. Hoc enim habet ingenium humanum, ut cum ad solida non sufficiat, in supervacaneis se atterat. Mixta habet pro subjecto axiomata et portiones physicas: quantitatem autem considerat, quatenus est ad ea elucidanda, et demonstranda, et actuanda, auxiliaris. Multæ siquidem naturæ partes, nec satis subtiliter comprehendi, nec satis perspicue demonstrari, nec satis dextre et certo ad usum accommodari possint, sine ope et interventu mathematica. Cujus generis sunt perspec

tiva, musica, astronomia, cosmographia, architectura, machinaria, et nonnullæ aliæ. Cæterum in mathematicis mixtis integras aliquas portiones desideratas jam non reperio, sed multas in posterum prædico, si homines non ferientur. Prout enim physica, majora indies incrementa capiet, et nova axiomata educet; eo mathematicæ opera nova in multis indigebit, et plures demum fient mathematicæ mixtæ.

Jam autem doctrinam de natura pertransivimus, et desiderata in ipsa notavimus. Qua in re si a priscis et receptis opinionibus discesserimus, eoque nomine contradicendi ansam cuiquam præbuerimus; quod ad nos attinet, ut dissentiendi studium longe a nobis abest, ita etiam et contendendi consilium. Si hæc vera sunt;

Non canimus surdis, respondent omnia sylvæ

vox naturæ ingeminabit, etsi vox hominum reclamet. Quemadmodum autem Alexander Borgia dicere solebat, de expeditione Gallorum Neapolitana, Eos venisse cum creta in manibus, quo diversoria sua notarent, non cum armis, ut perrumperent: sic nobis magis cordi est pacificus veritatis ingressus; ubi quasi creta consignentur animi, qui tantam hospitem excipere possint; quam qui pugnax est, viamque sibi per contentiones, et lites sternat. Absolutis igitur duabus partibus philosophiæ, de Numine et de natura, restat tertia de homine.

« PreviousContinue »