Page images
PDF
EPUB

larium, vel in historia naturali, vel in dogmatibus grassantium, adjungere: ne illæ amplius scientiis molestæ sint.

;

Quod ad placita antiquorum philosophorum, qualia fuerunt Pythagoræ, Philolai, Xenophanis, Anaxagoræ, Parmenidis, Leucippi, Democriti, aliorum (quæ homines contemptim percurrere solent) non abs re fuerit paulo modestius in ea oculos conjicere. Etsi enim Aristoteles, more Ottomanorum, regnare se haud tuto posse putaret, nisi fratres suos omnes contrucidasset tamen iis, qui non regnum aut magisterium, sed veritatis inquisitionem atque illustrationem sibi proponunt, non potest non videri res utilis, diversas diversorum, circa rerum naturas, opiniones, sub uno aspectu intueri. Neque tamen subest spes quod veritas aliqua purior, ex illis aut similibus theoriis, speranda ullo modo sit. Quemadmodum enim eadem phænomena, iidem calculi et Ptolemæi principiis astronomicis, et Copernici competunt: ita experientia ista vulgaris, qua utimur, atque obvia rerum facies, pluribus diversis theoriis se applicare potest: ubi ad rectam veritatis indagationem longe alia severitate opus fuerit. Eleganter enim Aristoteles: Infantes primo balbutientes, quasvis mulieres appellare matres; post autem propriam matrem discernere. Sic certe puerilis experientia, omnem philosophiam appellabit matrem: adulta vero matrem veram internoscet. Interea juvabit philosophias discrepantes, veluti diversas naturæ glossas (quarum una fortasse uno loco, alia alio est emendatior) perlegere. Optarim igitur, ex vitis antiquorum philosophorum, ex fasciculo Plutarchi de placitis eorum, ex citationibus Platonis, ex confutationibus Aristotelis, ex sparsa mentione, quæ habetur in aliis libris, tam ecclesiasticis, quam ethnicis (Lactantio, Philone, Philostrato, et reliquis) opus confici, cum diligentia et judicio, de antiquis philosophiis. Tale enim opus nondum extare video. Attamen hic moneo, ut hoc fiat distincte: ita ut singulæ philosophiæ seorsum componantur et continuentur; non per titulos et fasciculos (quod Plutarchus fecit) excipiantur. Quævis enim philosophia integra se ipsam sustentat :

atque dogmata ejus sibi mutuo et lumen et robur adjiciunt: quod si distrahantur, peregrinum quiddam et durum sonant. Certe quando apud Tacitum lego facta Neronis aut Claudii, circumstantiis temporum, personarum, et occasionum vestita; nil video quod a probabilitate prorsus abhorreat: cum vero eadem lego in Suetonio Tranquillo, per capita et communes locos, minimeque in serie temporis repræsentata, portenta quædam videntur, et plane incredibilia. Neque absimilis est ratio philosophiæ, quando proponitur integra, et quando in frusta concisa et dissecta. Neque vero ex hoc placitorum philosophiæ calendario nuperas theorias et dogmata excludo; sicut illam Theophrasti Paracelsi, eloquenter in corpus quoddam et harmoniam philosophiæ redactam a Severino Dano; aut Telesii Consentini, qui Parmenidis philosophiam instaurans, arma Peripateticorum in illos ipsos vertit aut Patricii Veneti, qui Platonicorum fumos sublimavit; aut Gilberti popularis nostri, qui Philolai dogmata reposuit; aut alterius cujuscunque, si modo dignus sit. Horum vero (quoniam volumina integra extant) summæ tantum inde conficiendæ, et cum cæteris conjungendæ. Atque de physica cum appendicibus hæc dicta sint.

Quantum ad metaphysicam, assignavimus jam ei inquisitionem causarum formalium et finalium; quæ assignatio, quatenus ad formas, incassum facta videatur. Invaluit siquidem opinio atque inveteravit, rerum formas essentiales, seu veras differentias, nulla humana inveniri diligentia posse. Quæ opinio interim nobis elargitur, atque concedit, inventionem formarum ex omnibus scientiæ partibus dignissimam esse, quæ in vestigetur, si modo fieri possit, ut reperiantur. Ad inventionis possibilitatem vero quod attinet, sunt certe ignavi regionum exploratores, qui ubi nil nisi cœlum et pontum vident, terras ultra esse prorsus negant. At manifestum est Platonem, virum sublimis ingenii (quique veluti ex rupe excelsa omnia circumspiciebat) in sua de ideis doctrina, Formas esse verum scientia objectum, vidisse; utcunque sententiæ hujus verissimæ fructum amiserit, formas penitus a materia ab

stractas, non in materia determinatas, contemplando et prensando: unde factum est, ut ad speculationes theologicas diverteret; quod omnem naturalem suam philosophiam infecit et polluit. Quod si diligenter, serio, et sincere ad actionem et usum oculos convertamus; non difficile erit disquirere, et notitiam assequi, quæ sint illæ formæ, quarum cognitio res humanas miris modis locupletare et beare possit. Substantiarum enim formæ (uno homine excepto, de quo Scriptura, Formavit hominem de limo terræ, et spiravit in faciem ejus spiraculum vitæ ; non ut de cæteris speciebus, Producant aquæ, Producat terra) species, inquam, creaturarum (prout nunc per compositionem et transplantationem inveniuntur multiplicatæ) ita perplexæ sunt et complicatæ, ut aut omnino de iis inquirere frustra sit; aut inquisitio earum, qualis esse potest, seponi ad tempus, et postquam formæ simplicioris naturæ rite exploratæ sint et inventæ, tum demum institui debeat. Quemadmodum enim nec facile esset, nec ullo modo utile, formam soni investigare ejus, qui verbum aliquod constituat, cum verba compositione et transpositione literarum sint infinita: at soni, qui literam aliquam simplicem exprimat, formam inquirere (quali scilicet collisione, quali instrumentorum vocis applicatione, constituatur) comprehensibile est, imo facile: quæ tamen formæ literarum cognitæ ad formas verborum illico nos deducent. Eadem prorsus ratione, formam inquirendo leonis, quercus, auri, imo etiam aquæ, aut aëris, operam quis luserit: formam vero inquirere densi, rari; calidi, frigidi; gravis, levis; tangibilis, pneumatici; volatilis, fixi; et similium, tam schematismorum, quam motuum, quos in physica tractanda, magna ex parte, enumeravimus (et formas primæ classis appellare consuevimus) quique (veluti literæ alphabeti) numero haud ita multi sunt, et tamen essentias et formas omnium sub-. stantiarum conficiunt et sustinent; hoc est, inquam, illud ipsum, quod conamur; quodque eam partem metaphysicæ, de qua nunc inquirimus, constituit et definit. Neque hæc officiunt, quo minus physica eas

VOL. VII.

dem naturas consideret quoque (ut dictum est) sed tantum quoad causas fluxas. Exempli gratia, si de causa inquiratur albedinis in nive, vel spuma; recte redditur, quod sit subtilis intermixtio aëris cum aqua. Hæc autem, longe abest, ut sit forma albedinis, cum aër etiam pulveri vitri aut crystalli intermixtus, albedinem similiter procreet, non minus quam si admisceatur aquæ; verum causa efficiens illa tantum est, quæ nihil aliud quam vehiculum est formæ.. At in metaphysica, si fiat inquisitio, hujusmodi quidpiam reperies: corpora duo diaphana intermixta, portionibus eorum opticis, simplici ordine sive æqualiter collocatis, constituere albedinem. Hanc metaphysica partem desiderari reperio. Nec mirum ; quia illo inquirendi modo, qui hucusque in usum venit, nunquam in seculum comparebunt rerum formæ. autem mali hujus, ut et omnium, ea est; quod homines et propere nimis et nimis longe, ab experientia et rebus particularibus, cogitationes suas divellere et abstrahere consueverunt, et suis meditationibus et argumentationibus se totos dedere.

Radix

Usus autem hujus partis metaphysicæ, quam desideratis annumero, duas ob causas vel maxime excellit. Prima est, quod scientiarum omnium officium sit et propria virtus, ut experientiæ ambages, et itinera longa (quantum veritatis ratio permittit) abbrevient; ac proinde remedium veteri querimoniæ afferant, de vita brevi et arte longa. Illud vero optime præstatur, axiomata scientiarum in magis generalia, et quæ omni materiæ rerum individuarum competant, colligendo et uniendo. Sunt enim scientiæ instar pyramidum, quibus historia et experientia, tanquam basis unica, substernuntur; ac proinde basis naturalis philosophiæ est historia naturalis: tabulatum priinum a basi est physica; vertici proximum metaphysica: ad conum quod attinet et punctum verticale (opus quod operatur Deus a principio usque ad finem; summariam nempe naturæ legem) hæsitamus merito, an humana possit ad illud inquisitio pertingere. Cæterum hæc tria, veræ sunt scientiarum contabulationes,

suntque apud homines propria scientia inflatos, et theomachos, tanquam tres moles giganteæ:

Ter sunt conati imponere Pelio Ossam,

Scilicet atque Ossæ frondosum involvere Olympum.

Apud eos vero, qui se ipsos exinanientes, omnia ad Dei gloriam referunt, tanquam trina illa acclamatio, Sancte, Sancte, Sancte. Sanctus enim Deus in multitudine operum suorum, sanctus in ordine eorum, sanctus in unione. Quare speculatio illa Parmenidis et Platonis (quamvis in illis nuda fuerit speculatio) excelluit tamen; Omnia per scalam quandam ad unitatem ascendere. Atque illa demum scientia cæteris est præstantior, quæ humanum intellectum minimum multiplicitate onerat, quam liquet esse metaphysicam : quippe quæ contemplatur præcipue simplices illas rerum formas (quas superius formas primæ classis nominavimus) quandoquidem licet numero paucæ, tamen commensurationibus et co-ordinationibus suis omnem varietatem constituunt. Secunda res, quæ hanc metaphysicæ partem de formis nobilitat, hæc nimirum est; quod potestatem humanam emancipet maxime et liberet; eamque in amplissimum et apertissimum operandi campum educat. Nam physica per angustos et impeditos calles humanam operam dirigit, naturæ ordinariæ flexuosos tramites imitata. Sed latæ undique sunt sapientibus viæ; sapientiæ nimirum (quæ a veteribus rerum divinarum et humanarum scientia definiebatur) mediorum copia et varietas semper suppetit. Causæ enim physicæ, novis inventis, in simili materia, lucem et ansam præbent: at qui formam aliquam novit, novit etiam ultimam possibilitatem superinducendi naturam illam in omnigenam materiam, eoque minus inter operandum restringitur et alligatur, vel ad materiæ basim, vel ad conditionem efficientis. Quod genus scientiæ eleganter describit etiam Salomon, etsi sensu magis divino: Non arctabuntur gressus tui, et currens non habebis offendiculum. Intelligit scilicet sapientiæ vias, nec angustiis nec obicibus ob noxias esse.

« PreviousContinue »