Page images
PDF
EPUB

dividere placet. Atque in hac partitione attendant homines nos vocabulum metaphysicæ usurpare sensu, a recepto et vulgato discrepanti. Hic autem locus admonendi videtur, de nostro in genere, circa usum vocabulorum, instituto. Id hujusmodi est, ut tam in præmisso vocabulo metaphysicæ, quam in aliis, ubi conceptus et notiones nostræ novæ sunt, et a receptis recedunt, maxima certe cum religione antiqua vocabula retineamus. Cum enim futurum speremus, ut ordo ipse et dilucida rerum explicatio, quam subjungere conamur, nos a prava vocabulorum (quibus utimur) intelligentia liberent; in cæteris omnino avemus (quatenus sine veritatis ac scientiarum dispendio fieri possit) vel minimum ab antiquorum aut opinionibus, aut loquendi more deflectere. Qua in re Aristotelis confidentiam proinde subit mirari; qui impetu quodam percitus contradictionis, et bellum universæ antiquitati indicens, non solum nova artium vocabula pro libitu cudendi licentiam usurpavit; sed etiam priscam omnem sapientiam extinguere et delere annisus est. Adeo ut neque nominet uspiam auctores antiquos, neque dogmatum eorum mentionem ullam faciat, nisi quo aut homines perstringeret, aut placita redargueret. Sane si famam nomini suo, ac sequacium turbam affectaverit, hoc rationibus suis imprimis accommodatum. Siquidem in veritate philosophica asserenda et recipienda, idem contingit, quod in veritate divina; Veni in nomine Patris, nec recipitis me; si quis venerit in nomine suo, eum recipietis. Sed ex hoc cœlesti aphorismo, si, quem præcipue designaverit, spectemus; (nempe Antichristum omnium seculorum impostorem maximum) colligere licet, istud ipsum, Venire in nomine suo, nulla antiquitatis, aut (si ita loqui licet) paternitatis habita ratione, rem mali ominis esse ad veritatem; utcunque eam sæpenumero comitetur illa fortuna, Eum recipietis. Cæterum de viro tam eximio certe, et ob acumen ingenii mirabili, Aristotele, crediderim facile hanc ambitionem eum a discipulo suo accepisse, quem fortasse æmulatus est; ut si ille omnes nationes, hic omnes opiniones subigeret; et monarchiam quandam in contemplationibus

sibi conderet. Quanquam fieri possit, ut apud aliquos tetricos, et linguæ acerbæ, simili cum discipulo suo titulo insigniretur;

Felix terrarum prædo, non utile mundo
Editus exemplum:

eodem modo,

Felix doctrinæ prædo, etc.

Nobis vero ex altera parte (quibus, quantam calamo valemus, inter vetera et nova in literis foedus et commercium contrahere cordi est) decretum manet, antiquitatem comitari usque ad aras; atque vocabula antiqua retinere, quanquam sensum eorum et definitiones sæpius immutemus; secundum moderatum illum et laudatum in civilibus novandi modum, quo rerum statu novato, verborum tamen solennia durent; quod notat Tacitus, Eadem magistratuum vocabula.

Redeamus igitur ad acceptionem vocabuli metaphysicæ, nostro sensu. Patet ex iis, quæ supra disseruimus, disjungere nos philosophiam primam a metaphysica, quæ hactenus pro re eadem habitæ sunt. Illam communem scientiarum parentem, hanc naturalis philosophiæ portionem, posuimus. Atque philosophiæ primæ communia et promiscua scientiarum axiomata assignavimus. Etiam relativas et adventitias entium conditiones (quas transcendentes nominavimus) multum, paucum; idem, diversum; possibile, impossibile; et hoc genus reliqua, eidem attribuimus; id solummodo cavendo, ut physice, non logice tractentur. At inquisitionem de Deo, uno, bono, angelis, spiriti. bus, ad theologiam naturalem retulimus. Merito igitur quæri possit, quid tandem sit, quod metaphysicæ relinquatur? Certe ultra naturam nihil, sed ipsius naturæ pars multo præstantissima. Atque profecto citra veritatis dispendium, huc usque de veterum sententia respondere liceat, physicam ea tractare, quæ penitus in materia mersa sunt et mobilia, metaphysicam abstracta magis et constantia. Rursus physicam in natura supponere existentiam tantum, et motum, et naturalem necessitatem; at metaphysicam etiam men

[blocks in formation]
[ocr errors]

tem et ideam. Nam huc forte redit ea, quam dicemus, res. Verum nos eam, missa sermonis sublimitate, perspicue et familiariter proponemus. Partiti sumus naturalem philosophiam in causarum inquisitionem, et productionem effectuum. Inquisitionem causarum in theoricam conjecimus. Eam in physicam et metaphysicam partiti sumus. Ergo necesse est, ut vera differentia harum sumatur ex natura causarum, quas inquirunt. Itaque absque aliqua obscuritate aut circuitione, physica est, quæ inquirit de efficiente et materia; metaphysica, quæ de forma et fine.

Physica igitur causarum vaga et incerta, et pro modo subjecti, mobilia complectitur; causarum constantiam non assequitur.

Limus ut hic durescit, et hæc ut cera liquescit,
Uno eodemque igne.

Ignis duritiei causa, sed in limo; ignis colliquationis causa, sed in cera. Partiemur autem physicam in doctrinas tres. Natura enim aut collecta in unum, aut fusa et sparsa est. Colligitur vero in unum natura, aut propter communia rerum omnium principia; aut propter unicam integralem universi fabricam. Itaque hæc unio naturæ duas peperit physicæ partes: unam de principiis rerum; alteram de fabrica universi, sive de mundo; quas etiam doctrinas de summis appellare consuevimus. Tertia doctrina (quæ de natura sparsa sive fusa tractat) omnimodam rerum varietatem et summas minores exhibet. Ex his igitur patet tres omnino reperiri doctrinas physicas; de principiis rerum, de mundo sive de fabrica rerum, et de natura multiplici sive sparsa; quæ postrema (ut diximus) omnimodam rerum varietatem continet; estque veluti glossa prima, aut paraphrasis circa naturæ interpretationem. Harum trium partium desideratur totaliter nulla; cæterum quam vere et solide tractentur, non est hic definiendi locus.

At physicam sparsam sive de varietate rerum, rursus in duas partes dividemus; physicam de concretis, et physicam de abstractis; sive physicam de creaturis,

et physicam de naturis. Altera (ut logicis vocabulis utamur) inquirit de substantiis, cum omni varietate suorum accidentium: altera de accidentibus per omnem varietatem substantiarum. Veluti si inquiratur de leone aut quercu, illa complura diversa accidentia suffulciunt: contra, si inquiratur de calore aut gravi. tate, illa plurimis distinctis substantiis insunt. Cum vero omnis physica sita sit in medio, inter historiam. naturalem et metaphysicam; prior pars (si recte advertas) historiæ naturali propior est, posterior metaphysicæ. Physica autem concreta eandem subit divisionem, quam historia naturalis; ut sit vel circa cœlestia; vel circa meteora; vel circa globum terræ et maris; vel circa collegia majora, quæ elementa vocant; vel circa collegia minora, sive species; etiam circa prætergenerationes, et circa mechanica. Etenim in hisce omnibus historia naturalis factum ipsum perscrutatur et refert; at physica itidem causas: sed intellige hoc de causis fluxis, materia scilicet et efficiente. Inter hasce physicæ portiones, manca prorsus et imperfecta est ea, quæ inquirit de cœlestibus, cum tamen propter nobilitatem subjecti præcipue hominibus curæ esse deberet. Etenim astronomia fundata est in phænomenis non male; sed humilis est, et minime etiam solida: at astrologia in plurimis etiam fundamento caret. Certe astronomia talem offert humano intellectui victimam, qualem Prometheus olim, cum fraudem Jovi fecit: adduxit ille loco bovis veri pellem bovis grandis et pulchri, stramine, et foliis, et viminibus suffarcinatam. Exhibet similiter et astronomia exteriora cœlestium (astrorum dicimus numerum, situm, motus, periodos) tanquam pellem coeli, pulchram, et in systemata fabre concinnatam : at viscera desunt (rationes nempe physica) ex quibus (hypothesibus astronomicis adjunctis) eruatur theoria; non quæ phænomenis tantum satisfaciat (cujus generis complures ingeniose confingi possent) sed quæ substantiam, et motum, et influxum cœlestium, prout revera sunt, proponat. Explosa enim fere jam pridem sunt illa; raptus primi mobilis et soliditas cæli (stellis

in orbibus suis tanquam clavis in laquearibus infixis). Nec multo melius asseritur; quod sint diversi poli zodiaci et mundi; quod sit secundum mobile renitentiæ in adversum primi mobilis raptus; quod omnia in cœlo ferantur per circulos perfectos; quod sint eccentrici et epicycli, quibus motuum in circulis perfectis constantia servetur; quod a luna in superius nulla sit mutatio, aut violentia; et hujusmodi. Atque harum suppositionum absurditas in motum terræ diurnum (quod nobis constat falsissimum esse) homines impegit. At vix quisquam est, qui inquisivit causas physicas, tum de substantia cœlestium tam stellari, quam interstellari, tum de celeritate et tarditate corporum cœlestium ad invicem, tum de incitatione motus diversa in eodem planeta, tum de motuum consecutione ab oriente in occidentem, aut e contra, deque progressionibus, stationibus, et retrogradationibus, tum de motuum sublatione, et casu, per apogæa et perigæa; tum de motuum obliquatione, vel per spiras se versus tropicos texendo et retexendo, vel per sinuationes, quas dracones vocant; tum de polis rotationum, cur magis in tali parte cœli siti sint, quam in alia; tum de alligatione quorundam planetarum ad distantiam certam a sole: hujus, inquam, generis inquisitio vix tentata est, sed in mathematicis tantum observationibus et demonstrationibus insudatur. Eæ autem ostendunt, quomodo hæc omnia ingeniose concinnari et extricari possint, non quomodo vere in natura subsistere et motus tantum apparentes, et machinam ipsorum fictitiam, et ad placitum dispositam, non causas ipsas et veritatem rerum indicant. Quocirca male astronomia, qualis nunc habetur, inter artes mathematicas, non sine dignitatis suæ dispendio, numeratur; cum debeat potius, si proprias partes tueri velit, constitui physicæ pars quasi nobilissima. Quicunque enim superlunarium et sublunarium conficta divortia contempserit, et materiæ appetitus, et passiones maxime catholicas (quæ in utroque globo validæ sunt, et universitatem rerum transverberant) bene perspexerit; is ex illis, quæ apud nos cernuntur, luculentam capiet

« PreviousContinue »