Page images
PDF
EPUB

1

axiomata raro et sparsim inserta, ex usu argumenti, quod tractant corpus vero aliquod talium axiomatum, quæ vim habeant quandam primitivam et summariam ad scientias, nemo composuit; cum tamen sit res ejusmodi, quæ insigniter naturam unam faciat; quod philosophiæ primæ munus esse autumant.p Est et alia hujus philosophiæ primæ pars, quæ, si ád vocabula respicias, vetus est; si ad rem, quam designamus, nova. Est autem inquisitio de conditi onibus adventitiis entium (quas transcendentes dicere possumus) pauco, multo; simili, diverso; possibili, impossibili; etiam ente, et non ente; atque ejusmodi. Quandoquidem enim ista sub physica proprie non cadant, dissertatio autem dialectica circa ea, magis ad argumentandi rationes, quam ad rerum existentiam, sit accommodata; consentaneum omnino est, ut hæc contemplatio (in qua non parum est dignitatis et uti litatis) haud deseratur prorsus, sed in scientiarum partitionibus nonnullum saltem inveniat locum: veruntamen hoc intelligimus fieri debere, longe alio, quam quo tractari solet, modo. Exempli gratia: nemo, qui de multo et pauco verba fecit, hoc egit, ut causa reddatur, cur alia in natura, tam numerosa et ampla sint, et esse possint, alia tam rara et modica: Nam certe fieri non potest, ut in rerum natura tanta sit copia auri, quanta ferri; tanta rosæ, quanta graminis ; tanta specificati, quanta non specificati. Similiter nemo, qui de simili et diverso disseruit, satis explicavit, cur, quasi perpetuo inter species diversas, interponantur participia quædam, quæ sunt speciei am biguæ; veluti muscus inter putredinem et plantam ; pisces, qui hærent, et loco non moventur, inter plantam et animal; sorices et mures, et alia nonnulla, inter animalia ex putredine, et ex semine prognata; vespertiliones inter aves et quadrupedes; pisces volantes (qui jam notissimi sunt) inter aves et pisces; pho cæ inter pisces et quadrupedes; et alia hujusmodi, Neque rursus causam indagavit quispiam, cur cum similia similibus gaudeant, ferrum ferrum non trahat, quod magnes facit, neque aurum ipsum aurum, licet argentum vivum alliciat. Circa hæc et similia in dis

[ocr errors]

ceptatione de transcendentibus illis, altum est silentium: orationis enim apices, non rerum subtilitates, secuti sunt homines. Quamobrem horum transcendentium, sive conditionum entium adventitiarum inquisitionem veram et solidam, secundum naturæ non sermonis leges, philosophiam primam recipere volumus. Atque de philosophia prima (sive de sophia) quam inter desiderata haud immerito retulimus, hæc

dicta sint.

[merged small][merged small][ocr errors][ocr errors]

De Theologia Naturali: et doctrina de Angelis et Spiritibus; quæ ejusdem est Appendix.

A

10

Collocata igitur sua in sede communi scientiarum parente, instar Berecynthiæ tanta gaudentis cœlesti sobole;

Omnes cœlicolas, omnes supera alta tenentes; revertamur ad partitionem illam trium philosophiarum, divinæ, naturalis, et humanæ. Nam theologia natu ralis, philosophia etiam divina recte appellatur. De finitur autem hæc, ut sit talis scientia, seu potius scientiæ scintilla, qualis de Deo haberi potest, per lu men naturæ et contemplationem rerum creatarum: et ratione objecti, sane divina, ratione informationis, naturalis censeri potest. Hujus scientiæ limites ita vere. signantur, ut ad atheismum confutandum et convin cendum, et ad legem naturæ informandam se extendant; ad religionem autem adstruendam non proferantur. Quamobrem nec Deus unquam edidit miraculum, quo converteretur atheus: quia poterat ipso naturæ lumine ad notitiam Dei perduci; verum miracula ad convertendos idololatras et superstitiosos designata sunt, qui Numen agnoverunt, sed in cultu ejus aberrarunt; quoniam non sufficit lumen naturæ, Dei voluntati declarandæ, aut cultui ejus legitimo prodendo. Sicut enim opificis potentiam et peritiam ostendunt opera ejus, imaginem autem minime; sie opera Dei conditoris omnipotentiam et sapientiam

ostendunt, imaginem ejus haudquaquam depingunt, Atque hac in re, ethnicorum opinio a sacra veritate recedit: illi siquidem mundum imaginem Dei statu ebant, hominem mundi. At sacræ literæ haud tali honore mundum dignantur, ut Dei uspiam imago dicatur, sed solummodo opus manuum ejus; hominem vero imaginem Dei immediate substituunt. Quocirca, quod sit Deus, quod rerum habenas tractet, quod summe potens, quod sapiens et præscius, quod bonus, quod remunerator, quod vindex, quod adorandus, etiam ex operibus ejus demonstrari et evinci potest; et admirabilia complura secreta circa attributa ejus, et multo magis circa regimen et dispensationem super universum, etiam sobrie ex iisdem elici et manifestari queunt; estque istud argumentum a nonnullis utiliter pertractatum. Verum ex intuitu rerum naturalium, atque humanæ rationis principiis, de fidei mysteriis, vel ratiocinari, vel etiam suadere vehementius, aut rursus ea curiosius introspicere et ventilare, et de modo mysterii inquirere, haud tutum meo judicio fuerit. Da fidei quæ fidei sunt. Nam vel ethnici, in illustri et divina, de aurea catena, fabula, hoc ipsum concedunt: quod Jovem de cœlo ad terras deducere nec hor mines potuerunt, nec dii; e contrario, quod Jupiter pertrahere eos potuerit e terra ad cælum. Quare frustra sudaverit, qui coelestia religionis arcana nostræ rationi adaptare conabitur: decebit potius, mentes nostras ad coelestis veritatis thronum adorandum attollere. In hac igitur parte theologiæ naturalis, tantum abest, ut defectum aliquem observem, ut exces sum potius reperiam; ad quem subnotandum paulum sum digressus, propter maxima incommoda et pericula, quæ ex eo tum religioni, tum philosophiæ impendent; utpote qui et religionem hæreticam procudet, et philosophiam phantasticam et superstitiosam.

[ocr errors]

Secus est, quod ad angelorum et spirituum naturam attinet; quæ nec inscrutabilis est, nec interdicta; ad quam etiam, ex affinitate, quam habet cum anima humana, aditus magna ex parte est patefactus. Præ cipit certe Sacra Scriptura; Nemo vos decipiat in sublimitate sermonum, et religione angelorum, ingerens se

༄*

in ea, quæ non novit. Attamen si hoc monitum dili genter perpendas, duo duntaxat in eo vetita reperies; adorationem scilicet, qualis Deo debetur, Angelorum; et fanaticas de iis opiniones, vel ultra creaturæ sortem eos efferentes, vel ampliorem de iis cognitionem, quam quis revera adeptus sit, venditantes. Cæterum sobria circa illos inquisitio, quæ vel per rerum corposi rearum scalam ad eorum naturam pernoscendam ascendat, vel in anima humana, veluti in speculo, eam intueatur, neutiquam prohibetur. Idem de spic ritibus statuendum immundis, qui a statu suo decide4 runt. Consortium cum iis, atque usus operæ eorum, illicitus est; multo magis qualiscunque cultus vel ve neratio. At contemplatio et cognitio illorum naturæ potestatis, illusionum, non solum ex locis Scripturæ sacræ, sed ex ratione, aut experientia, haud postrema parsest sapientiæ spiritualis. Sic certe Apostolusp stratagematum ejus non ignari sumus. Ac non minus dæmonum naturam investigare in theologia naturalis conceditur, quam venenorum in physica, aut vitiorum in ethica. Hanc autem scientiæ partem de Angelis et dæmonibus inter desiderata numerare non licet, quippe quæ ab haud paucis sit tentata: æquius esset, ut scriptorum in hoc genere pars haud parva, aut vanitatis, aut superstitionis, aut subtilitatis inutilis, arguantur. Seostoming

[ocr errors][merged small]

1

[merged small][ocr errors]

Partitio Naturalis Philosophic in speculativam et opevrativam: quodque illæ duæ, et in intentione trac-¿tantis, et in corpore tractatus segregari debeant.[DE

[ocr errors]

Missa igitur theologia naturali (cui inquisitionem de spiritibus, ut appendicem attribuimus) accedamus ad secundam partem: videlicet illam de natura, sive philosophiam naturalem. Optime Democritus; Scientiam de natura in profundis mineris, sive puteis, latere demersam. Non male Chemici; Vulcanum alteram naturam esse; quinetiam id celeriter perficere, quod natura per ambages et temporis morassolete

V

*

Quidni igitur philosophiam in duas partes secemus, fodinam et fornacem; et duo constituamus philoso phorum munera, operarios in mineris, et fabros? Sane utcunque videamur hæc per lusum loqui; tamen hu jus generis partitionem utilissimam esse censemus, cum proponetur vocabulis familiaribus et scholasticis ; hoc est, ut dividatur Doctrina de natura in inquisitio nem causarum, et productionem effectuum; speculati vam, et operativam. Altera naturæ viscera perscru tatur, altera naturam veluti super incudem efformat. Neque me fugit, quam arcto copulentur vinculo causæ et effectus, ut explicationem eorum aliquatenus conjungi sit necesse. Attamen quandoquidem omnis solida et fructuosa naturalis philosophia duplicem adhibeat scalam, eamque diversam, ascensoriam et descensoriam; ab experientia ad axiomata, et ab axiomatibus ad nova inventa; consultissimum judico ut hæ duæ partes, speculativa et operativa, et in inten tione tractantis, et in corpore tractatus separentur.

[ocr errors]
[ocr errors][ocr errors][merged small][ocr errors][ocr errors]

Partitio Doctrinæ Speculativa de Natura, in Physicam especialem et Metaphysicam: quarum Physica causam efficientem et materiam, Metaphysica causam finalem et formam inquirit. Partitio Physicæ in doctrinas de Principiis rerum, de Fabrica rerum sive de Mundo, et de Varietate rerum. Partitio Physicæ de vari-setate rerum in doctrinam de Concretis, et doctrinam de Abstractis. Partitio doctrinæ de Concretis rejicitur ad easdem Partitiones, quas suscipit Historia Naturalis. Partitio doctrinæ de Abstractis in doctrinam de Schematismis materiæ, et doctrinam de Motibus. Appendices duæ Physicæ Speculativæ 5 Problemata Naturalia, Placita Antiquorum Philosos -phorum. Partitio Metaphysicæ, in doctrinam de Formis, et doctrinam de Causis finalibus. mengung

J

[ocr errors]

Naturalis philosophiæ partem, quæ speculativa est et theorica, in physicam specialem et metaphysicamy

« PreviousContinue »