14 Licet dispositio de interesse futuro sit inutilis,
tamen potest fieri declaratio præcedens quæ
sortiatur effectum interveniente novo actu
15 In criminalibus sufficit generalis militia inten-
tionis cum facto paris gradus,
16 Mandata licita recipiunt strictam interpreta-
tionem, sed illicita latam et extensam,
17 De fide et officio judicis non recipitur quæs-
tio; sed de scientia, sive error sit juris sive
facti,
18 Persona conjuncta æquiparatur interesse pro-
prio,
19 Non impedit clausula derogatoria, quo minus
ab eadem potestate res dissolvantur, a quibus
constituuntur,
20 Actus inceptus, cujus perfectio pendet ex vo-
luntate partium, revocari potest; si autem
pendet ex voluntate tertiæ personæ, vel ex
contingenti, revocari non potest,
21 Clausula vel dispositio inutilis per præsump-
tionem vel causam remotam, ex post facto
non fulcitur,
22 Non videtur consensum retinuisse si quis ex
præscripto minantis aliquid immutavit,