CAROLO COMITI de ARRAN, &c. SUMMO ACADEMIÆ OXONIENSIS CANCELLARIO. VIR NOBILISSIME, OSTQUAM criticas hafce Differtationes, haud ita pridem in Academia Tua habitas, et Favore quodam Tuorum pro folita fua erga Literaturam tenuiffimamBenignitate exceptas, inLucem emittere mecum ftatuiffem, Tu mihi, Vir Illuftriffime, maxime omnium idoneus videbaris, cui cas, fi aut publici noftri Muneris Ratio, aut privatæ etiam Voluntatis Tenor fpectaretur, omni cum Reverentia, Animoque obfequentiffimo confecrarem. Mallem Mallem profecto magis Nomine Tuo digna fuiffent quæ ad Clientelam Tuam Academico quafi Jure atque Privilegio fe recipiunt. De Opere vero hoc noftro utcunque existimes, pro certo mihi polliceor Confilii Approbationem: Illud enim præcipue volui, ut Juventus OXONIENSIS haberet fuaviffima Studia ad quæ fubfecivis horis fe conferret; ut Lufibus poeticis falva Probitate ac Verecundia honeftiffime vacaret; atque ut SHAKESPERIO, Dramaticorum facile Principi, Laus fua et Fama, non tam Aura populari, ac Plaufibus Theatralibus, quam Eruditorum Judicio, et Suffragiis Academicis munita atque confirmata conftaret. Hæc autem tanquam ex Officio publico locutus fum. Reftat ut jucundiores agam partes non Auctoris, fed Academici; ut Fortunas noftras laudem qui Patronum habeamus habeamus tali Ingenio præditum; ut gratuler nobis Rem Literariam fub Aufpiciis Tuis tandiu incolumem et florentem; ut Vitam Tibi, qua nihil poteft effe nobis falutarius, optem voveamque diuturniorem; ut demum Academiæ, Ecclefiæ, Patriæ Amicum meipfum qualemcunque et Fautorem eodem nomine præstem, quo impenfiffime cupio inter Tui Cultores numerari. Vir Honoratiffime, Tum Dignitatis tuæ, Tum Virtutis, Obfervantiffimus Studiofiffimufque GUL. HAWKINS. |