Page images
PDF
EPUB
[merged small][merged small][merged small][subsumed][merged small][graphic][merged small][merged small][subsumed][merged small][merged small][merged small][merged small]
[ocr errors][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]
[blocks in formation]

WITH NOTES BY HENKE TRANSLATED FROM THE GERMAN INTO THE
ENGLISH, ADDED TO THE LAST VOLUME.

VOL. IV.

HEIDELBERG,

PRINTED BY JOSEPH ENGELMANN.

MDCCCXXVIII.

[ocr errors]
[ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small]

APPENDIX.

N°. LXIX.

(Vol. ii. p. 9.)

Carm. illustr. Poet. Ital. tom. vii. p. 172.

JOANNIS FRANCISCI PHILOMUSI NOVOCOMENSIS.
Sylva et exsultatio in creatione Pont. Max.
Leonis Decimi.

QUID sibi tot plausus? quid tanta tonitrua poscunt?
Quid poscunt celeres ad sacra palatia cursus?
Fallor, an insonuit Medices mihi nomen? et illa
Vox tam grata homini, quam non ingrata Tonanti
Cœlitus emicuit tenues delapsa per auras;
O festam, sanctamque diem! o suffragia sancta!
Candidiora nive, electro mage pura nitenti,
Quæ Deus omnipotens cælo demisit ab alto
Parcarum signata manu: quæ lacteus orbis
Excepit, fovitque sinu, quibus atra recedant
Flagitia; et fidei jam longa oblivia sanctæ.
Quis bella, et cædes, et prælia dira facessant
Quis bona mens, pax alma, pudor, probitasque, fidesque,
Et sancti redeant mores, et præmia morum.
Sed quæ turba sequens urget? quæ turba sequentem
Me prior exculcat sancta hæc suffragia cantu
Intempestivo celebrantem? En templa sacerdos
Maximus ingreditur, populique patrumque corona
Stipatus. Salve, o numen sanctumque, piumque.
Noctem oculis, noctem menti, noctem excute sacris
Carminibus, pectusque pio mihi robore firma.
Nam quid inops animi pavor hic per genua, per artus?
Nam quid ad ima redit singultim spiritus et vox?
En supplex procumbo, en genua pedesque beatos
Amplector, jam se facies augustior offert

Supra hominem, captumque hominis, jam tollor in auras
Supra hominem, captumque hominis, jam numen amicum

« PreviousContinue »