Page images
PDF
EPUB

manus; utpote quæ ad nullum publicum munus, sive honoris sive emolumenti, eundem promoverit; dempta una reversione sicca officii registrarii in camera stellata, annui ut putabatur valoris mille et sexcentarum librarum, in cujus possessionem non ante annos viginti aut circiter devenit: de quo officio dominatio sua Elizabethæ tempore festive dixit, Illud sibi esse instar fundi alieni ædibus suis adjacentis, qui prospe ctum meliorare, horreum autem ejus replere non possit. Verum, regnaute Jacobo, illo tandem officio potitus est, et per deputatum administravit. Hoc autem tribui possit nullo modo malevolo aut infenso in eum reginæ ipsius animo, sed artibus et æmulationi cujusdam e proceribus ea tempestate apud reginam potentis, qui eum omnibus modis deprimere et coërcere sedulo curavit, ne, si ad fastigium aliquod attolleretur, propria per eum gloria obfuscaretur.

Quamvis autem tempore dominæ suæ Elizabethæ reginæ retardationem diutinam passus sit, post regiminis tamen mutationem, et ingressum domini sui novi Jacobi regis, incitato gradu perrexit: a quo fiduciæ, honoris, et proventuum muniis eximie cohonestatus est. Ipse vidi literas quasdam, propria manu ad Jacobum regem conscriptas, quibus "talem "illum fuisse erga se dominum agnoscit, qui repetitis "subinde favoribus novies cumulasset; ter honoribus, "sexies autem officiis." Officia, quæ intelligit (ut puto) hæc erant, consilium doctum extraordinarium regiæ majestati suæ (quo loco antea inservivit majestati reginæ) regis solicitator generalis, atturnatus regis generalis sive procurator primarius, cooptatus in sanctius regis concilium dum adhuc atturnati locum gessit, dominus custos magni sigilli Angliæ, ultimo dominus cancellarius Angliæ. Quæ quidem munera posteriora duo, licet auctoritate et potestate eadem sint, diplomatibus tamen, fastigio, et favore principis. differunt. A cujus magistratu successorum nullus domini cancellarii Angliæ titulo in hunc usque diem decoratus est. Honores erant, primo, eques auratus ; dein, baro Verulamius; postremo, vice-comes Sancti

Albani: præter alia dona magnifica et manus benignitates, quibus eum dotare majestati suæ visum fuit, tam ex proventibus magni sigilli, quam ex officio alienationis.

Circa annos magis propitios de matrimonio contrahendo consilium cepit. Itaque in uxorem duxit Aliciam, filiam, et hæredum unam Benedicti Barnhami, armigeri, et aldermanni Londinensis: cum qua dotem satis amplam et lautam, tam in terris, quam in pecuniis numeratis, recepit. Liberos ex ea suscepit nullos qui quamvis adjumento sint ad nomen nostrum post obitum perpetuandum; illi tamen alia propagine ad nomen suum perpetuandum beari contigit, propagine scilicet cerebri sui, in qua semper felix et mirabilis fuit; instar Jovis, cum Pallada enixus sit. Neque vero liberorum defectus ullo pacto amorem ejus erga nuptam imminuit, quam summa semper dilectione conjugali et amoris indiciis prosecutus est; supellectili lauta, monilibus variis, et fundis insuper donavit : addita etiam trabea honoraria maritali, quam viginti plus minus annos post obitum ejus gestavit. Totidem enim annis honoratissimo marito superstes fuit.

Quinquennium extremum vitæ suæ, a negotiis civilibus et vita activa retractus, studiis et contemplationibus insumpsit. Quæ res sane visa est ei maxime cordi fuisse; ac si in umbra potius, quam in luce, commori optasset. Cujus etiam non obscura indicia in operibus ejus perlegendis reperire licet. Quo temporis spatio, librorum suorum, tam Anglicano quam Romano sermone conscriptorum, maximam partem exaravit. Quos jam juxta temporis seriem, quo conscripti erant (quam præsens observavi) enumerare satagam. Ii sic se habuerunt. Historia regni Henrici septimi regis Angliæ, sermone patrio. Abecedarium naturæ, scriptum metaphysicum; quod, nescio quo malo fato, periit. Historia ventorum. Historia vitæ et mortis. Historia densi et rari, jam primum typis mandata. Historia gravis et levis, quæ itidem periit. Hi libri stylo Romano elucubrati. Dein fragmenta quædam Anglicana, quæ fuerunt, Dissertatio de bello

Fa

cum Hispanis gerendo. Dialogus de bello sacro. bula Nova Atlantidis. Præfatio digesto de legibus Angliæ præfigenda. Initium Historiæ regni Henrici octavi regis Anglia. Intervenerat opus De augmentis scientiarum; in quo e lingua vernacula, proprio marte, in Latinam transferendo honoratissimus auctor plurimum desudavit, et multis subinde ac variis additionibus locupletavit. Postea, Consilia civilia et moralia (antea Delibationes dictæ) tunc autem et numero et pondere aucta, idiomate Anglicano. Psalmorum Davidis nonnulli, in rhythmos Anglicanos compositi. Iterum, versio quorundam e scriptis suis de patrio in sermonem Romanum: quæ fuerunt, Historia regni Henrici septimi regis Angliæ. Consilia civilia et moralia, exinde dicti, Sermones fideles, sive interiora rerum. Dialogus de bello sacro: et Fabula Nova Atlantidis; in gratiam exterorum, apud quos expeti inaudiverat. Liber De sapientia veterum recognitus. Inquisitio de magnete. Topica inquisitionis de luce et lumine. Ultimum locum tenuit Sylva sylvarum, sive historia naturalis, opus Anglicum. Atque hi fructus fuerunt, qui in umbra annorum quinque memoratorum maturuerunt. Libros ante quinquennium illud elaboratos non hic recito. Quin et propositum illi fuit (mandante serenissimo nuper rege Carolo) Historiam Henrici octavi Angliæ regis contexuisse: sed opus illud ultra designationem solam non processit, Deo ulteriorem vitam celeberrimo auctori minime largiente. Extat tamen specimen quoddam historiæ illius, quam paucæ unius diei horulæ matutinæ olim parturierunt, inter opera ejus historica Anglice edita; per quod ex ungue leonem dignoscere possis.

Virtutes et animi dotes non minus, quam curriculum vitæ, in heroë isto commemorando locum sibi vendicant. Facultates illæ, quas in aliis non infimi ingenii hominibus dissociatas fere et solitarias reperies, in illo conjunctæ, et quasi connubio copulatæ eminebant. Eæ fuerunt ingenii acumen, memoria fida, judicium penetrans, et elocutio profluens. Ac de prioribus illis tribus libri ejus abunde testantur; de qui

bus (ut de Julio Cæsare Hirtius) quam bene atque emendate, cæteri judicent; nos etiam, quam facile atque celeriter, eos præscripserit, scimus. Sed de quarta (puta elocutione) illud effari libet, quod ipse audivi insignem illum Gualtherum Raleghum, virum equestri dignitate et singularibus virtutibus ornatum (cujus judicio non immerito fidendum est) semel disserentem nimirum, "Comitem Sarisburiensem oratorem "bonum fuisse, scriptorem malum; e contra, comi"tem Northamptoniensem scriptorem bonum fuisse, "oratorem malum; sed dominum Franciscum Ba"conum in utroque, tam dicendo, quam scribendo, "præcelluisse."

Non raro mentem subiit cogitatio, Deum, si ullum mortalium novissimis his temporibus radio quodam scientiæ humanæ illuminare dignatus sit, illum proculdubio illuminasse: quanquam enim sedulo libros evolverat, ex libris tamen solis scientiam suam deprompsisse haudquaquam concedere licet, sed ex principiis et notionibus quibusdam, intra se accensis; quas nihilominus non temere, sed caute admodum, et lente, propalavit. Opus illud Novi Organi (cui ipse inter opera sua primas tribuit) neutiquam sane cogitatio umbratilis, aut cerebri proprii commentum fuit; sed veluti fixa et radicata notio, multorum annorum et laboris improbi proles. Ipse reperi, in archivis dominationis suæ, autographa plus minus duodecim Organi novi, de anno in annum elaborati, et ad incudem revocati; et singulis annis, ulteriore lima subinde politi et castigati; donec in illud tandem corpus adoleverat, quo in lucem editum fuit: sicut multa ex animalibus fœtus lambere consuescunt, usque quo ad membrorum firmitudinem eos perducant.

In libris suis componendis, verborum vigorem et perspicuitatem præcipue sectabatur; non elegantiam, aut concinnitatem sermonis : et inter scribendum, aut dictandum, sæpe interrogavit, num sensus ejus clare admodum et perspicue redditus esset? Quippe qui sciret æquum esse ut verba famularentur rebus, non res verbis. Et si in stylum forsitan politiorem incidisset

(siquidem apud nostrates eloquii Anglicani artifex habitus est) id evenit, quia evitare arduum ei erat. Neque vero verborum minutiis, et allusionibus capiebatur; sed eas semper ex composito, et de industria, effugit; probe sciens ejusmodi futilitates nihil aliud esse, quam deviationes et aberrationes a scopo proposito, et gravitati et dignitati styli non modicum officere et detrahere.

Legendo usque ad satietatem aut tædium non immorabatur. Quamvis enim multum legerit, idque summo cum judicio, et rejectione omnis scoriæ, quæ in scriptoribus plurimis sese offert; commodam tamen animi relaxationem studiis suis intermiscuit: veluti, deambulationem lenem, vectionem in rheda, equitationem, non citam sed lentam, globorum lusum; et alia id genus exercitia. Neque vero jacturam temporis ullam fecit: quamprimum enim domum redierit, confestim et absque ulla mora lectioni aut meditationi renovandæ incubuit: sicque nullum momentum, aut temporis segmentum, perire et intercidere passus est.

Mensam ejus refectionem aurium diceres, æque ac ventris non absimilem noctibus illis Atticis, aut conviviis deipnosophistarum; in quibus mente et intellectu refici licebat, non minus, quam corpore. Novi etiam nonnullos sublimioris ingenii viros, qui ad pugillares se recepisse professi sint, quoties a mensa ejus surrexerint. Convivantium neminem, aut alias colloquentium, pudore suffundere gloriæ sibi duxit, sicut nonnulli gestiunt; sed facultates eorum qualescunque fovere et provehere paratus erat. Quin et sermonis licentiam sibi soli arripere in more non erat; sed et aliis simul considentibus libertatem et vicissitudinem loquendi permittere: hoc etiam addendo, quod in arte unumquemque propria lubentissime audiret; et ad ejusmodi dissertationem pellicere et provocare consueverit. Ipse autem nullius observationes contempsit; sed ad candelam cujuslibet lampada suam accendere non erubuit.

Dicta, et pronunciata ejus, vix unquam in dubium vocata sunt; eumque disserentem omnes audierunt,

« PreviousContinue »