Page images
PDF
EPUB

APHORISMUS LI.

Lex declaratoria omnis, licet non habeat verba de præterito, tamen ad præterita, ipsa vi declarationis, omnino trahitur. Non enim tum incipit interpretatio cum declaratur, sed efficitur tanquam contemporanea ipsi legi. Itaque leges declaratorias ne ordinato, nisi in casibus, ubi leges cum justitia retrospicere possint.

Hic vero eam partem absolvimus, quæ tractat de incertitudine legum ubi invenitur lex nulla. Jam dicendum est de altera illa parte, ubi scilicet lex extat aliqua, sed perplexa et obscura.

De obscuritate legum.

APHORISMUS LII.

Obscuritas legum a quatuor rebus originem ducit: vel ab accumulatione legum nimia, præsertim admixtis obsoletis; vel a descriptione earum ambigua, aut minus perspicua et dilucida; vel a modis enucleandi juris neglectis, aut non bene institutis; vel denique a contradictione et vacillatione judiciorum.

De accumulatione legum nimia.

APHORISMUS LIII.

Dicit propheta; Pluet super eos laqueos. Non sunt autem pejores laquei, quam laquei legum, præsertim pœnalium; si numero immensæ et temporis decursu inutiles, non lucernam pedibus præbeant, sed retia potius objiciant.

APHORISMUS LIV.

Duplex in usum venit statuti novi condendi ratio. Altera, statuta priora circa idem subjectum confirmat et roborat; dein nonnulla addit aut mutat. Altera abrogat et delet cuncta, quæ ante ordinata sunt, et de integro legem novam et uniformem substituit. Placet posterior ratio. Nam ex priore ratione, ordinationes deveniunt complicatæ et perplexæ: et quod instat agitur sane, sed corpus legum interim redditur vitiosum. In posteriore autem major certe est adhibenda diligentia, dum de lege ipsa deliberatur; et anteacta scilicet evolvenda et pensitanda, antequam lex feratur: sed optime procedit per hoc legum concordia in futurum.

APHORISMUS LV.

Erat in more apud Athenienses, ut contraria legum capita (quæ antinomias vocant) quotannis a sex viris pxaminarentur, et quæ reconciliari non poterant, proeonerentur populo, ut de illis certum aliquid statueretur. Ad quorum exemplum ii, qui potestatem in singulis politiis legum condendarum habent, per triennium, aut quinquennium, aut, prout videbitur, antinomias retractanto. Eæ autem a viris, ad hoc delegatis, prius inspiciantur et præparentur, et demum comitiis exhibeantur; ut quod placuerit, per suffragia stabiliatur et figatur.

APHORISMUS LVI.

Neque vero contraria legum capita reconciliandi, et omnia (ut loquuntur) salvandi, per distinctiones subtiles et quæsitas, nimis sedula aut anxia cura esto. Ingenii enim hæc tela est: atque utcunque modestiam quandam et reverentiam præ se ferat, inter noxia tamen censenda est; utpote quæ reddat corpus universum legum varium et male consutum. Melius est prorsus ut succumbant deteriora, et meliora stent sola.

APHORISMUS LVII.

Obsoletæ leges, et quæ abierunt in desuetudinem, non minus quam antinomiæ, proponantur a delegatis ex officio tollendæ. Cum enim statutum expressum regulariter desuetudine non abrogetur, fit ut ex contemptu legum obsoletarum fiat nonnulla auctoritatis jactura etiam in reliquis: et sequitur tormenti illud genus Mezentii, ut leges vivæ in complexu mortuarun perimantur. Atque omnino cavendum est a gangræna in legibus.

APHORISMUS LVIII.

Quin et in legibus et statutis obsoletis, nec noviter promulgatis, curiis prætoriis interim contra eas decernendi jus esto. Licet enim non male dictum sit, neminem oportere legibus esse sapientiorem, tamen intelligatur hoc de legibus, cum evigilent, non cum dormitent. Contra recentiora vero statuta (quæ juri publico nocere deprehenduntur) non utique prætoribus, sed regibus et sanctioribus consiliis, et supremis potestatibus auxilium præbendi jus esto: earum executionem per edicta aut acta suspendendo, donec redeant comitia, aut hujusmodi cœtus, qui potestatem habeant eas abrogandi; ne salus populi interim peri

clitetur.

De novis digestis legum.

APHORISMUS LIX.

Quod si leges aliæ super alias accumulatæ, in tam vasta excreverint volumina, aut tanta confusione laboraverint, ut eas de integro retractare, et in corpus sanum et habile redigere ex usu sit; id ante omnia agito, atque opus ejusmodi opus heroicum esto: atque auctores talis operis inter legislatores et instauratores rite et merito numerantor.

APHORISMUS LX.

Hujusmodi legum expurgatio, et digestum novum, quinque rebus absolvitur. Primo, omittantur obsoleta, quæ Justinianus antiquas fabulas vocat. Deinde ex antinomiis recipiantur probatissimæ, aboleantur contrariæ. Tertio homoionomiæ, sive leges quæ idem sonant, atque nil aliud sunt quam iterationes ejusdem rei, expungantur; atque una quæpiam ex iis, quæ maxime est perfecta, retineatur vice omnium. Quarto, si quæ legum nihil determinent, sed quæstiones tantum proponant, easque relinquant indecisas, similiter facessant. Postremo, quæ verbosæ inveniuntur et nimis prolixæ, contrahantur magis in arctum.

APHORISMUS LXI.

Omnino vero ex usu fuerit, in novo digesto legum, leges pro jure communi receptas, quæ tanquam immemoriales sunt in origine sua, atque ex altera parte statuta de tempore in tempus superaddita, seorsum digerere et componere: cumin plurimis rebus, non eadem sit, in jure dicendo, juris communis et statutorum interpretatio et administratio. Id quod fecit Trebonianus in Digesto et Codice.

APHORISMUS LXII.

Verum in hujusmodi legum regeneratione, atque structura nova, veterum legum atque librorum legis verba prorsus et textum retineto: licet per centones et portiones exiguas eas excerpere necesse fuerit: ea deinde ordine contexito. Etsi enim fortasse commodius, atque etiam, si ad rectam rationem respicias, melius hoc transigi posset per textum novum, quam per hujusmodi consarcinationem; tamen in legibus non tam stylus et descriptio, quam auctoritas, et hujus patronus antiquitas spectanda est. Alias videri possit hujusmodi opus scholasticum potius quiddam, et methodus, quam corpus legum imperantium.

APHORISMUS LXIII.

Consultum fuerit in novo digesto legum, vetera volumina non prorsus deleri et in oblivionem cedere, sed in bibliothecis saltem manere; licet usus eorum vulgaris et promiscuus prohibeatur. Etenim in causis gravioribus, non abs re fuerit, legum præteritarum mutationes, et series consulere et inspicere; ac certe solenne est, antiquitatem præsentibus aspergere. Novum autem hujusmodi corpus legum ab iis, qui in politiis singulis habent potestatem legislatoriam, prorsus confirmandum est; ne forte prætextu veteres leges digerendi, leges novæ imponantur occulto.

APHORISMUS LXIV.

Optandum esset, ut hujusmodi legum instauratio illis temporibus suscipiatur, quæ antiquioribus, quorum acta et opera retractant, literis et rerum cognitione præstiterint. Quod secus in opere Justiniani evenit. Infelix res namque est, cum ex judicio et delectu ætatis minus prudentis et eruditæ antiquorum Veruntamen opera mutilentur et recomponantur. sæpe necessarium est, quod non optimum.

Atque de legum obscuritate, quæ a nimia et confusa earum accumulatione fit, hæc dicta sint. Jam de descriptione earum ambigua et obscura, dicendum.

De Descriptione legum perplexa et obscura.

APHORISMUS LXV.

Descriptio legum obscura oritur, aut ex loquacitate et verbositate earum; aut rursus ex brevitate nimia; aut ex prologo legis cum ipso corpore legis pugnante.

APHORISMUS LXVI.

De obscuritate vero legum, quæ ex earum descriptione prava oritur, jam dicendum est. Loquacitas, quæ in perscribendo leges in usum venit, et prolixitas non placet. Neque enim, quod vult et captat, ullo modo assequitur, sed contrarium potius. Cum enim casus singulos particulares verbis appositis et propriis persequi et exprimere contendat, majorem inde sperans certitudinem; e contra quæstiones multiplices parit de verbis; ut difficilius procedat interpretatio secundum sententiam legis (quæ sanior est et verior) propter strepitum verborum.

APHORISMUS LXVII.

Neque propterea nimis concisa et affectata brevitas, majestatis gratia, et tanquam magis imperatoria, pro

« PreviousContinue »