Page images
PDF
EPUB

persanandis, tria in considerationem veniunt; characteres diversi dispositionum; affectus, et remedia: quemadmodum et in corporibus medicandis proponuntur illa tria; complexio, sive constitutio ægri, morbus, et curatio. Ex illis autem tribus, postremum tantum in nostra potestate situm est; priora duo non item. Verum et in illis ipsis, quæ in potestate nostra non sunt, non minus diligens facienda est inquisitio, quam in illis, quæ potestati nostræ subjiciuntur. Etenim illorum perspicax et accurata cognitio substernenda est doctrinæ de remediis, ut eadem commodius et felicius applicentur. Neque enim vestis corpori aptari possit, nisi mensura corporis ante excipiatur.

Primus igitur articulus doctrinæ de cultura animi versabitur circa diversos characteres ingeniorum sive dispositionum. Neque tamen loquimur de vulgatis illis propensionibus in virtutes et vitia; aut etiam in perturbationes et affectus: sed de magis intrinsecis et radicalibus. Sane subiit animum, etiam in hac parte, nonnunquam admiratio, quod a scriptoribus, tam ethicis, quam politicis, ut plurimum neglecta aut prætermissa sit; cum utrique scientiæ clarissimum luminis jubar affundere possit. In traditionibus astrologia non inscite omnino distincta sunt ingenia, et dispositiones hominum, ex prædominantiis planetarum ; quod alii a natura facti sint ad contemplationes; alii ad res civiles; alii ad militiam; alii ad ambitum; alii ad amores; alii ad artes; alii ad genus vitæ varium, Item apud poëtas (heroicos, satiricos, tragicos, comicos) sparguntur ubique simulacra ingeniorum, licet fere cum excessu, et præter modum veritatis. Quin et hoc ipsum argumentum, de diversis characteribus ingeniorum, est ex iis rebus, in quibus sermones hominum communes (quod valde raro, interdum tamen contingit) libris ipsis sunt prudentiores. At longe optima hujus tractatus supellex et sylva peti debet ab historicis prudentioribus: neque tamen ab elogiis tantum, quæ sub obitum personæ alicujus illustris subnectere solent, sed multo magis ex corpore integro historiæ, quoties hujusmodi persona veluti scenam

conscendat. Illa enim intertexta imago, potior videtur descriptio, quam elogii censura: qualis habetur apud T. Livium, Africani et Catonis majoris; apud Tacitum, Tiberii, Claudii, et Neronis ; apud Herodianum, Septimii Severi; apud Philippum Comineum, Lodovici undecimi Gallorum regis; apud Franciscum Guicciardinum, Ferdinandi Hispani, Maximiliani Cæsaris, et Leonis, et Clementis, pontificum. Isti enim scriptores, harum personarum, quas sibi depingendas delegerunt, effigies quasi perpetuo intuentes, nunquam fere rerum gestarum ab ipsis mentionem faciunt, quin et aliquid insuper de natura ipsorum inspergant. Etiam nonnullæ, in quas incidimus, relationes de conclavibus pontificum, characteres de moribus cardinalium bonos exhibuerunt: sicut et literæ legatorum, de consiliariis principum. Fiat itaque ex ea, quam diximus, materia (quæ certe fertilis est et copiosa) tractatus diligens et plenus. Neque vero volumus, ut characteres isti in ethicis (ut fit apud historicos, et poëtas, et in sermonibus communibus) excipiantur, tanquam imagines civiles integræ; sed potius ut imaginum ipsarum lineæ et ductus magis simplices; quæ inter se compositæ et commixtæ quascunque effigies constituunt: quot et quales eæ sunt, et quomodo inter se connexæ et subordinatæ; ut fiat tanquam artificiosa et accurata ingeniorum et animorum dissectio, atque ut dispositionum, in hominibus individuis, secreta prodantur, atque ex eorum notitia, curationum animi præcepta rectius instituantur.

Neque vero characteres ingeniorum, ex natura impressi, recipi tantum in hunc tractatum debent; sed et illi, qui alias animo imponuntur, et sexu, ætate, patria, valetudine, forma, et similibus: atque insuper illi, qui ex fortuna, veluti principum, nobilium, ignobilium, divitum, pauperum, magistratuum, idiotarum, felicium, ærumnosorum, et hujusmodi. Videmus enim, Plautum miraculi loco habere, quod senex quis sit beneficus; benignitas hujus, ut adolescentuli est. D. autem Paulus, severitatem disciplinæ erga Cretenses præcipiens (increpa eos dure) ingenium gentis ex poëta accusat, Cretenses semper mendaces, mala bestiæ

ventres pigri. Sallustius id in regum ingeniis notat, quod apud eos frequens sit contradictoria appetere : Plerunque regiæ voluntates, ut vehementes sunt, sic mobiles, sæpeque ipsæ sibi adversa. Tacitus observat, honores et dignitates ingenia hominum in deterius sæpius flectere, quam in melius; solus Vespasianus mutatus est in melius. Pindarus illud animadvertit, fortunam subitam et indulgentem, animos plerunque enervare et solvere; sunt, qui magnam felicitatem concoquere non possunt. Psalmus innuit, facilius esse modum adhibere et temperamentum in fortunæ statu, quam in incremento: Divitia si affluant, nolite cor apponere. De similibus quibusdam observationibus ab Aristotele in Rhetoricis mentionem obiter factam non inficior, nec non in aliorum scriptis nonnullis sparsim: verum nunquam adhuc incorporatæ fuerunt in moralem philosophiam; ad quam principaliter pertinent: non minus certe quam ad agriculturam, tractatus de diversitate soli et glebæ; aut ad medicinam, tractatus de complexionibus aut habitibus corporum diversis. Id autem nunc tandem fieri oportet, nisi forte imitari velimus temeritatem empiricorum, qui iisdem utuntur medicamentis ad ægrotos omnes, cujuscunque sint constitutionis.

Sequitur doctrinam de characteribus doctrina de affectibus et perturbationibus, qui loco morborum animi sunt, ut jam dictum est. Quemadmodum enim politici prisci de democratiis dicere solebant; quod populus esset mari ipsi similis, oratores autem ventis: quia sicut mare per se placidum foret et tranquillum, nisi a ventis agitaretur et turbaretur; sic et populus esset natura sua pacatus et tractabilis, nisi a seditiosis oratoribus impelleretur et incitaretur: similiter vere affirmari possit, naturam mentis humanæ sedatam fore, et sibi constantem, si affectus, tanquam venti, non tumultuarentur, ac omnia miscerent. Et hic rursus subiit nova admiratio, Aristotelem, qui tot libros de ethicis conscripsit, affectus, ut membrum ethica principale, in illis non tractasse; in rhetoricis autem, ubi tractandi interveniunt secundario (quatenus scilicet oratione cieri aut commoveri possint) locum illis re

perisse (in quo tamen loco de iis, quantum tam paucis fieri potuit, acute et bene disseruit) nam disceptationes ejus de voluptate et dolore huic tractatui nullo modo satisfaciunt; non magis, quam qui de luce et lumine tantum scriberet, de particularium colorum natura scripsisse diceretur: siquidem voluptas et dolor erga affectus particulares ita se habent, ut lux erga colores. Meliorem certe in hoc argumento (quatenus ex his, quæ nunc extant, conjicere liceat) diligentiam adhibuerunt Stoici; attamen talem, quæ potius in definitionum subtilitate, quam in tractatu aliquo pleno et fuso, consisteret. Equidem reperio etiam libellos quosdam elegantes, de uonnullis ex affectibus; veluti de ira, de inutili verecundia, et aliis perpaucis. Sed si verum omnino dicendum sit, doctores hujus scientiæ præcipui sunt poëtæ et historici, in quibus ad vivum depingi et dissecari solet, quomodo affectus excitandi sunt et accendendi? quomodo leniendi et sopiendi? quomodo rursus continendi ac refrænandi, ne in actus erumpant? quomodo itidem se, licet compressi et occultati, prodant? quas operationes edant? quas vices subeant? qualiter sibi mutuo implicentur? qualiter inter se digladientur et opponantur? et innumera hujus generis. Inter quæ hoc ultimum plurimi est usus in moralibus et civilibus; qualiter (inquam) affectus affectum in ordinem cogat; et alterius auxilio, ad alterum subjugandum, uti liceat? Venatorum et aucupum more, qui bestiæ opera ad bestias, volucris alicujus ad volucres capiendas utuntur: quod fortasse aliter ex sese, absque brutorum auxilio, homo tam facile præstare non possit. Quin et hoc fundamento nititur excellens ille, et per omnia patens, usus in civilibus præmii et poenæ ; quæ rerumpublicarum columen sunt; cum affectus illi prædominantes formidinis et spei, alios omnes affectus noxios coërceant et supprimant. Etiam sicut in regimine status, non raro fit ut factio factione in officio contineatur; similiter fit et in regimine mentis interuo.

Pervenimus nunc ad illa, quæ in nostra sunt potestate, quæque operantur in animum, voluntatemque et appetitum afficiunt et circumagunt; ideoque ad im

mutandos mores plurimum valent. Qua in parte debuerant philosophi strenue et gnaviter inquirere, De viribus et energia consuetudinis, exercitationis, habitus, educationis, imitationis, æmulationis, convictus, amicitiæ, laudis, reprehensionis, exhortationis, famæ, legum, librorum, studiorum, et si quæ sunt alia. Hæc enim sunt illa, quæ regnant in moralibus; ab istis agentibus animus patitur et disponitur; ab istis, veluti ingredientibus, conficiuntur pharmaca, quæ ad conservandam et recuperandam animi sanitatem conducant, quatenus remediis humanis id præstari possit. Ex quorum numero unum aut alterum seligemus, in quibus paululum immorabimur,ut reliquis sint exemplo. De consuetudine igitur et habitu, pauca delibabimus.

Opinio illa Aristotelis plane mihi videtur angustias quasdam contemplationis, et negligentiam sapere: cum asserit in illas actiones, quæ naturales sunt, consuetudinem nihil posse: exemplo usus, quod si lapis millies projiciatur in altum, ne inclinationem quidem sponte ascendendi acquirit: quinetiam quod sæpius videndo, aut audiendo, nihilo melius aut videmus, aut audimus. Quamvis enim hoc teneat in aliquibus, ubi natura est peremptoria (cujus rei causas reddere in præsentia non vacat) aliter tamen in illis fit, in quibus natura, secundum latitudinem quandam, patitur intentionem et remissionem. Sane videre potuit, chirothecam paulo arctiorem, manui sæpius inducendo, laxiorem reddi; baculum usu et mora in contrarium flexus sui naturalis incurvari, et in eodem statu paulo post durare; vocem exercitando, magis fieri robustam et sonoram; frigora æstumque consuetudine tolerari ; et ejusdem generis complura. Quæ quidem posteriora duo exempla propius accedunt ad rem, quam quæ ab ipso adducta sunt. Attamen, utcunque hoc se habeat, quo magis verum fuerit, tam virtutes, quam vitia, in habitu consistere; eo magis ei contendendum fuerat, ut normas præscriberet, quomodo hujusmodi habitus fuerint acquirendi aut amovendi: plurima siquidem confici possint præcepta de prudenti institu

[blocks in formation]
« PreviousContinue »