Page images
PDF
EPUB

quam argumenti naturæ inserviunt: ante omnia vero, spiritu valet istud opus non minus, quam corpore, utpote quod et cum veritate optime consentiat, et ad usum sit accommodatissimum. Quinetiam vitio illo, de quo paulo ante diximus (quod, si in alio quopiam, in rege certe, et scripto de majestate regia, tolerandum fuerit) omnino caret; nempe, quod culmen et fastigium regium non immodice aut invidiose extollat; siquidem majestas tua regem non depinxit aliquem, Assyriæ aut Persiæ, gloria et externo fastu nitentem, et coruscantem: sed vere Mosem, aut Davidem, pastores scilicet populi sui. Neque vero mibi unquam memoria excidet dictum quoddam vere regium, quod in lite gravissima terminanda majestas tua, pro sacro illo, quo præditus es, spiritu ad populos regendos, pronunciavit; nimirum, Reges juxta leges regnorum suorum gubernacula tractare, quemadmodum et Deus juxta leges naturæ : et æque raro prærogativam illam suam, quæ leges transcendit, ab illis usurpandam, ac a Deo videmus usurpari potestatem miracula patrandi. Nibilo tamen secius, ex libro illo altero, a inajestate tua conscripto, De libera monarchia, satis omnibus innotescit, non minus majestati tuæ cognitam esse et perspectam plenitudinem potestatis regiæ, atque ultimitates (ut scholastici loquuntur) jurium regalium, quam officii et muneris regii limites et cancellos. Non dubitavi igitur in medium adducere librum illum, a majestatis tuæ calamo exaratum, tanquam exemplum primarium et maxime illustre tractatuum de peculiaribus et respectivis officiis. Quo de libro, quæ a me jam dicta sunt, dixissem profecto, si ante annos mille a rege quopiam conscriptus fuisset. Neque vero me movet decorum illud, quod vulgo præscribitur, ne quis coram laudetur : modo laudes illæ nec modum excedant, nec intempestive, aut nulla data occasione, tribuantur. Cicero certe, in luculentissima illa ora, tione sua pro M. Marcello, nihil aliud agit, quam ut exhibeat tabulam quandam, singulari artificio depictam, de laudibus Cæsaris, licet coram ipso oratio illa baberetur. Quod et Plinius secundus fecit erga Trajanum. Itaque jam ad propositum revertamur.

[ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][ocr errors]

Pertinet porro ad hanc partem de officiis respectivis vocationum, et professionum singularum, doctrina alia, tanquam priori relativa, sive opposita; nimirum de fraudibus, cautelis, imposturis, et vitiis ipsarum; siquidem depravationes et vitia officiis et virtutibus opponuntur. Neque omnino de his, in plurimis scriptis et tractatibus, siletur : sed sæpe ad illa notanda saltem obiter excurritur. At quo tandem modo? Per satiram scilicet, et cynice (more Luciani) potius, quam serio et graviter. Etenim, plus operæ impenditur, ut pleraque in artibus, etiam utilia et sana, maligno dente vellicentur, et ad ludibrium hominibus exponantur, quam ut quæ in iisdem corrupta sunt et vitiosa, secernantur a salubribus et incorruptis. At optime Salomon : quærenti derisiori scientiam, ipsa se abscondit, sed studioso fit obviam. Quicunque enim ad scientiam accedat animo irridendi et aspernandi, inveniet proculdubio quæ cavilletur plurima, ex quibus vero doctior fiat, perpauca. Verum, tractatio hujus,

oquimur, argumenti, gravis et prudens, atque cum integritate quadam et sinceritate conjuncta, inter munitissima virtutis ac probitatis propugnacula videtur numeranda. Nam sicut fabulose perhibetur de basilisco, si primus quempiam conspexerit, illico hominem perimit; si quis illum prior, basiliscus perit: pari ratione, fraudes, imposturæ, et malæ artes, si quis eas prior detexerit, nocendi facultate privantur; quod si illæ prævenerint, tum vero, non alias, periculum creant. Est itaque quod gratias agamus Machiavello, et hujusmodi scriptoribus, qui aperte et indissimulanter proferunt, quid homines facere soleant, non quid debeant. Fieri enim nullo modo potest, ut conjungatur serpentina illa prudentia cum innocentia columbina, nisi quis mali ipsius naturam penitus pernoscat. Absque hoc enim deerunt virtuti sua præsidia et munimenta. Imo, neque ullo modo possit vir bonus et probus malos et improbos corrigere et emendare, nisi ipse prius omnia malitiæ latibula et profunda exploraverit. Etenim, qui judicio plane corrupto sunt, et depravato, boc habent, ut præsupponant honestatem in hominibus ab inscitia

de quo

[merged small][ocr errors][merged small][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors]

et simplicitate quadam morum oriri; atque ab eo tantum, quod fides habeatur concionatoribus, et pædagogis ; item libris, præceptis moralibus, et iis, qui vulgo prædicantur et decantantur, sermonibus : adeo ut, visi plane perspiciant, opiniones suas pravas, ac corrupta et detorta principia, non minus illis, qui hortantur et admonent, quam sibi ipsis, esse explorata et cognita, probitatem omnem morum et consiliorum aspernentur: juxta oraculum illud Salomonis mirabile; Non recipit stultus verba prudentie, nisi ea dixeris, quæ versantur in corde ejus. Hanc autem partem, de cautelis, et vitiis respectivis, inter desiderata numerainus : eamque nomine satiræ seriæ, sive tractatus de interioribus rerum, appellabimus.

Etiam ad doctrinam de officiis respectivis pertinent officia mutua, inter maritun et uxorem, parentes et liberos, dominum et servum: similiter leges amicitiæ, et gratitudinis; nec non civiles obligationes fraternitatum, collegiorum ; etiam vicinitatis, ac similium : verum intelligatur hoc semper, illa istic tractari, non quatenus sunt partes societatis civilis (id enim ad politicam refertur) sed quatenus animi singulorum, ad illa societatis vincula tuenda, instrui et prædisponi debeant.

At doctrina de bono communionis (quemadmodum et illa de individuali) bonum tractat, non tantum simpliciter, sed et comparate: quo spectat officia perpendere, inter hominem et hominem; inter casum et cásum ; inter privata et publica ; inter tempus præsens et futurum : sicut videre est in animadversione illa severa et atroci L. Bruti, contra filios suos, illam a plerisque in cælum laudibus efferri; at alius quis

piam dixit :

Infelix, utcunque ferent ea fata minores. Id ipsum licet intueri in cæna illa, ad quam invitati sunt M. Brutus, C. Cassius, et alii. lllic enim, cum ad animos explorandos, circa conspirationem in caput Cæsaris intentatam, quæstio astute mota' esset, Num licitum foret tyrannum occidere? ibant convivæ in opiniones diversas; dum alii dicerent, plane licere,

[ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors]

quod servitus ultimum esset malorum; alii minime, quod tyrannis minus exitialis esset, quam bellum civile. Tertium autem genus, veluti ex schola Epicuri, asserebat, indignum esse prudentes periclitari pro stultis. Verum plurimi sunt casus de officiis comparatis ; inter quos frequenter ille intervenit: Utrum a justitia deflectendum sit, propter salutem patriæ, aut hujusmodi aliquod insigne bonum in futuro ? Circa quem Jason Thessalus dicere solebat: Aliqua sunt injuste facienda, ut multa juste fieri possint. • Verum replicatio in promptu est: Auctorem præsentis justitiæ habes ; sponsorem futuræ non habes. Sequantur homines, quæ in præsentia bona et justa sunt; futura divinæ providentiæ remittentes. Atque circa doctrinam de exemplari, sive de bono, hæc dicta, sint.

[ocr errors][ocr errors][ocr errors]
[merged small][ocr errors]
[ocr errors][merged small][ocr errors][ocr errors]

Partitio Doctrina de cultura Animi; in Doctrinam de

Characteribus Animorum; de Affectibus; et de Remediis, sive Curationibus. Appendix Doctrina ejusdem de congruitate inter bonum Animi, et bonum Corporis.

Nunc igitur, postquam de fructu vitæ (sensu intelligimus philosophico) verba fecerimus; superest, ut de cultura animi, quæ ei debetur, dicamus: sine qua pars prior nihil aliud videtur, quam imago quædam, aut statua, pulchra quidem aspectu, sed motu et vita destituta. Cui sententiæ Aristoteles ipse disertis verbis suffragatur: Necesse est igitur de virtute dicere, et quid sil, et ex quibus gignatur. Inutile enim fere fuerit, virtutem quidem nosse, acquirendæ autem ejus modos et vias ignorare. Non enim de virtute tantum, qua: specie sit, quærendum est, sed et quomodo sui copiam faciat : utrumque enim volumus, et rem ipsam nosse, et ejus compotes fieri: hoc autem ex voto non succedet, nisi sciamus, et ex quibus, et quo modo. Verbis adeo expressis, atque etiam iterato, hanc partem inculcat; quam tamen ipse non persequitur. Hoc similiter illud

is.

itati

[ocr errors]

apol

Von 7 i

dele,

[ocr errors]

est, quod Cicero Catoni juniori, veluti laudem non
vulgarem, attribuit; quod scilicet philosophiam am-
plexus esset, non disputandi causa, ut magna pars,
sed ita vivendi. Quamvis autem, pro temporum, in
quibus vivimus, socordia, paucis curæ sit, ut animum
sedulo colant et componant, et vitæ rationem ad por-
mam aliquam instituant (secundum illud Senecæ, De
partibus vitæ quisque deliberat; de summa nemo: adeo
ut hæc pars censeri possit supervacua) illud tamen mi-
nime nos movet, ut eam intactam relinquamus, quin
potius cum illo Hippocratis aphorismo concludimus
Qui gravi morbo correpti, dolores non sentiunt, iis mens
ægrotat. Medicina illis hominibus opus est, non so-
lum ad curandum morbum, sed ad sensum experge-
faciendum. Quod si quis objiciat, animorum cura-
tionem, theologiæ sacræ munus esse, verissimum est
quod asserit; attamen philosophiam moralem in fa-
unulitium theologiæ recipi, instar ancillæ prudentis,
et pedissequæ fidelis, quæ ad omnes ejus nutus præsto
sit, et ministret, quid prohibeat? etenim quemadmo-
dum in Psalmo habetur, quod Oculi ancillæ perpetuo
ad manus dominæ respiciunt ; cum tamen minime du-
bium sit, quin haud pauca ancillæ judicio et curæ re-
linquantur; eodem modo et ethica obsequium theolo-
giæ omnino præstare debet, ejusque præceptis mori-
gera esse ; ita tamen ut et ipsa, intra suos limites,
haud pauca sana et utilia documenta continere pos-
sit.

Hanc igitur partem (quando præstantiam ejus in
animo recolo) in corpus doctrinæ nondum redactam,
non possuin non veheinenter mirari. Eam igitur, ex
more nostro, cum inter desiderata collocemus, aliqua
ex parte adumbrabimus.

Ante omnia igitur in hac re (sicut et in universis, quæ spectant ad practicam) ratio nobis est subducenda, quid in nostra sit potestate, quid non. In altero enim datur alteratio, in altero vero applicatio‘tántum. Agricolæ nullum est imperium, aut io naturam soli, aut in aëris temperies; itidem nec medico, aut in crasin et constitutionem naturalem ægri, aut in accidentium varietatem.' At in cultura animi, et morbis ejus

[ocr errors]
« PreviousContinue »