Page images
PDF
EPUB

cerebrosus, omnibus immiscet se. Quinetiam videmus, reges potentissimos, ad quorum nutum, quæcunque sensibus grata sunt, parari possent, nihilominus procurasse sibi interdum desideria humilia et inania (quemadmodum cithara fuit Neroni, gladiatoria Commodo, Antonino aurigatio, et alia aliis) quæ tamen ipsis fuerint omni affluentia voluptatum sensualium potiora. Tanto voluptatem majorem affert, ut aliquid agamus, quam ut fruamur.

Illud interim paulo attentius notandum est, bonum activum, individuale, a bono communionis prorsus differre; quanquam nonnunquam ambo coincidant. Quamvis enim bonum istud individuale, activum, sæpe opera beneficentiæ (quæ ex virtutibus communionis est) pariat et producat; illud tamen interest, quod illa opera ab hominibus plurimis fiant, non animo alios juvandi aut beandi, sed plane propter se, atque potentiam et amplitudinem propriam. Id quod optime cernitur, quando bonum activum in aliquid impingit, quod sit bono communionis contrarium. Siquidem gigantea illa animi conditio, qua abripiuntur magni isti orbis terrarum perturbatores (qualis fuit L. Sylla, et plurimi alii, licet in modulo longe minore) qui videntur ad hoc anhelare, ut omnes felices et ærumnosi sint, prout sibi fuerint amici, vel inimici; atque ut muudus tanquam ipsorum præferat imaginem (quæ vera est theomachia) hæc, inquam, ipsa aspirat ad bonum activum, individuale, saltem apparens; etsi a bono communionis omnium maxime recedat.

At bonum passivum partiemur, in bonum conservativum, et bonum perfectivum. Etenim inditus est unicuique rei triplex appetitus, quatenus ad bonum suitatis, sive individui. Primus, ut se conservet: secundus, ut se perficiat: tertius, ut se multiplicet sive diffundat. Atque hic postremus appetitus ad bonum activum refertur, de quo jam modo diximus. Supersunt igitur reliqua tantum duo, quæ diximus, bona: ex quibus præcellit perfectivum. Minus enim quiddam est, conservare rem in suo statu: majus vero, eandem ad naturam sublimiorem evehere. Reperi

untur siquidem per res universas, naturæ aliquæ nobiliores, ad quarum diguitatem et excellentiam, naturæ inferiores aspirant, veluti ad origines et fontes suos. Sic de hominibus non male cecinit ille :

Igneus est ollis vigor, et cœlestis origo.

Homini enim, assumptio aut approximatio ad divinam aut angelicam naturam, est formæ suæ perfectio. Cujus quidem boni perfectivi prava et præpostera imitatio, pestis est ipsa vitæ humanæ, et turbo quidam rapidus, qui omnia abripit et subvertit. Nimirum, dum homines, exaltationis vice formalis atque essentialis, cæca ambitione advolant ad exaltationem tantummodo localem. Quemadmodum enim ægri, remedium mali sui non invenientes, de loco in locum corpus agitant et volvunt; quasi ex mutatione loci a seipsis abscedere, et internum malum effugere possint: eodem modo evenit in ambitione, ut homines, simulachro quodam falso naturæ suæ exaltandæ abrepti, nihil aliud adipiscantur, quam loci quandam celsitudinem et fastigium.

Bonum vero conservativum nihil aliud est, quam receptio et fruitio rerum naturæ nostræ congruentium. Hoc vero bonum, licet maxime sit simplex et nativum, tamen ex bonis videtur mollissimum atque infimum. Quin et hoc ipsum bonum recipit differentiam nonnullam; circa quam partim vacillavit judicium hominum, partim omissa est inquisitio. Boni siquidem fruitionis, sive, quod vulgo dicitur, jucundi dignitas et commendatio, aut in sinceritate fruitionis sita est, aut in ejusdem vigore: quorum alterum inducit et præstat æqualitas; alterum autem varietas et vicissitudo alterum minorem habet mixturam mali, alterum impressionem magis fortem et vividam boni. Cæterum, horum utrum melius, ambigitur: dein, num natura humana utrumque simul apud se retinere possit, non inquiritur.

Atque quantum ad id, de quo ambigitur, ventilari cœpit illa controversia inter Socratem et sophistam quendam. Ac Socrates quidem asserebat, Felicitatem

sitam esse in animi pace constante, et tranquillitate: sophista vero in hoc, Ut quis multum appetat, et multum fruatur. Quin et ab argumentis delapsi sunt ad convicia; dicente sophista, felicitatem Socratis, stipitis vel lapidis esse felicitatem; e contra Socrate, sophistæ felicitatem, felicitatem esse scabiosi, qui perpetuo pruriret et scalperet. Neque tamen desunt utrique sententiæ sua firmamenta. Nam Socrati assentitur vel Epicuri schola ipsa, quæ virtutis, ad felicitatem, partes esse maximas, non diffitebatur. Quod si ita sit, certo certius est, virtutis majorem esse usum in perturbationibus sedandis, quam rebus cupitis adipiscendis. Sophistæ autem nonnihil suffragari videtur assertio illa, cujus a nobis mentio modo facta est, quod videlicet bonum perfectivum bono conservativo sit superius; quippe quia cupitarum rerum adeptiones naturam videantur sensim perficere: quod licet vere non faciant, tamen et motus ipse in circulo, speciem nonnullam præ se fert motus progressivi.

At secunda quæstio (num scilicet natura humana non possit et animi tranquillitatem, et fruendi vigorem, simul retinere) rite definita, priorem illam reddit otiosam et supervacaneam. Annon enim videmus, haud raro animos nonnullorum ita factos et compositos, ut voluptatibus afficiantur vel maxime cum adsint, et tamen earum jacturam non gravate ferant? Ita ut series illa philosophica, Non uti, ut non appetas; non appetere, ut non metuas, videatur esse pusilli cujusdam animi, et diffidentis. Sane, doctrinæ pleræque philosophorum videntur esse paulo timidiores, et cavere hominibus plusquam natura rerum postulat. Veluti, cum mortis formidinem medendo augent. Etenim, cum nihil aliud fere vitam humanam faciant, quam mortis quandam præparationem et disciplinam, quomodo fieri possit, ut ille hostis mirum in modum non videatur terribilis, contra quem muniendi nullus sit finis? Melius poëta (ut inter ethnicos ;)

Qui finem vitæ extremum inter munera ponat
Naturæ.

Similiter et in omnibus annisi sunt philosophi animum

humanum reddere nimis uniformem et harmonicum: eum motibus contrariis et extremis minime assuefaciendo. Cujus causam arbitror fuisse, quod ipsi vitæ se privatæ dedicarunt, a negotiis et aliorum obsequiis immuni et liberæ. Quin potius imitentur homines prudentiam gemmariorum; qui si forte in gemma inveniatur nubecula aliqua, aut glaciecula, quæ ita posset eximi, ut magnitudini lapidis non nimium detrahatur, eam tollunt; aliter vero intactam eam relinquunt: pari ratione, serenitati animorum ita consulendum est, ut non destruatur magnanimitas. Atque de bono individuali hactenus.

Postquam igitur de bono suitatis (quod etiam particulare, privatum, individuale, appellare solemus) jam dixerimus; repetamus bonum communionis,qo di societatem intuetur. Istud nomine officii vocaronu-c suevit: siquidem vocabulum officii magis proprie attribuitur animo bene disposito erga alios: vocabulum virtutis animo intra se recte formato et composito. Verum ista pars, primo intuitu, scientiæ civili deberi videtur: attamen, si diligentius attendas, non ita: siquidem tractat regimen et imperium uniuscujusque in seipsum, neutiquam vero in alios. Atque sicut in architectura, alia res est, postes, trabes, et cæteras ædificii partes efformare, et ad ædificandi usum præparare; alia autem, easdem ad invicem aptare et compaginare: sicut etiam in mechanicis, instrumentum aut machinam fabricare et conficere, non idem est, quod fabricatum erigere, movere, et in opere ponere: sic doctrina de conjugatione ipsa hominum in civitate, sive societate, differt ab ea, quæ eos reddit ad hujusmodi societatis commoda conformes et bene affectos.

Ista pars de officiis, etiam in duas portiones trubuitur: quarum altera tractat de officio hominis in communi: altera de officiis specialibus et respectivis, pro singulorum professione, vocatione, statu, persona, et gradu. Harum primam, satis excultam, diligenterque a veteribus et aliis explicatam, jam antea retulimus; alteram quoque, sparsim quidem tractatam, licet non in corpus aliquod integrum scientiæ digestam, reperimus. Neque tamen hoc ipsum, quod sparsim

tractetur, reprehendimus; quinimo de hoc argumento per partes scribi longe consultius existimamus. Quis enim tanta fuerit vel perspicacia vel confidentia, ut de officiis peculiaribus et relativis, singulorum ordinum et conditionum, perite et ad vivum disceptare, et definire possit, aut sustineat? Tractatus autem, qui experientiam non sapiunt, sed ex notitia rerum generali et scholastica tantummodo deprompti sunt, de rebus hujusmodi, inanes plerunque evadunt et inutiles. Quamvis enim aliquando contingat, spectatorem ea animadvertere, quæ lusorem fugiant; atque jactetur proverbium quoddam magis audaculum, quam sanum, de censura vulgi circa actiones principum, stantem in valle optime perlustrare montem; optandum tamen inprimis esset, ut non nisi expertissimus et versatissimus quisque se hujusmodi argumentis immisceret. Hominum enim speculativorum, in materiis activis, lucubrationes, iis, qui in agendo fuerint exercitati, nihilo meliores videntur, quam dissertationes Phormionis de bellis æstimatæ sunt ab Hannibale, qui eas habuit pro somniis et deliriis. Unum duntaxat vitium illos occupat, qui de rebus ad suum munus aut artem pertinentibus libros conscribunt; quod scilicet in illis ipsis Spartis suis ornandis atque attollendis modum tenere nesciant.

In hoc genere librorum, piaculum foret, non ́meminisse (honoris causa) excellentissimi illius operis, a majestate tua elucubrati, De officio regis. Scriptum enim hoc plurimos intra se cumulavit ac recondidit thesauros, tam conspicuos, quam occultos, theologiæ, ethicæ, et politicæ; insigni cum aspersione aliarum artium estque, meo judicio, inter scripta, quæ mihi perlegere contigerit, præcipue sanum et solidum. Non illud ullo loco, aut inventionis fervore æstuat, aut indiligentiæ frigore torpet aut dormitat; non sertigine aliquando corripitur, unde in ordine suo servando confundatur aut excidat: non digressionibus distrahitur, ut illa, quæ nihil ad rhombum sunt, expatiatione aliqua flexuosa complectatur: non odoramentorum aut pigmentorum fucis adulteratur; qualibus illi utuntur, qui lectorum potius delectationi,

« PreviousContinue »