Page images
PDF
EPUB

mitteret; illud tantum respondit, Necesse est ut eam, non ut vivam : adeo ut vitæ desiderium (quod in individuo maximum est) amori et fidei in rempublicam apud eum non præponderaret. Sed quid moramur? Nulla, omnibus seculis, reperta est vel philosophia, vel secta, vel religio, vel lex, aut disciplina, quæ in tantum communionis bonum exaltavit, bonum vero individuale depressit, quantum sancta fides Christiana : unde liquido pateat, unum eundemque Deum fuisse, qui creaturis leges illas naturæ, hominibus vero legem Christianam dedisset. Propterea legimus, nonnullos ex electis et sanctis viris optasse se potius erasos ex libro vitæ, quam ut salus ad fratres suos non perveniret; ecstasi quadam charitatis, et impotenti desiderio boni communionis incitati.

Hoc positum, ita ut immotum maneat et inconcussum, nonnullis ex gravissimis in morali philosophia controversiis finem imponit. Primo enim quæstionem illam determinat, de vita contemplativa activæ præferenda; idque contra sententiam Aristotelis. Omnes siquidem rationes, quæ ab illo pro contemplativa afferuntur, bonum privatum respiciunt, atque individui tantum ipsius voluptatem, aut dignitatem; quibus in rebus contemplativa palmam haud dubie reportat. Etenim contemplativa non absimilis est comparationi, qua usus est Pythagoras, ut philosophiæ et contemplationi honorem ac decus assereret: qui ab Hierone, quisnam esset, interrogatus, respondit; Hieronem non latere (si forte unquam Olympicis certaminibus interfuisset) id ibi loci contingere, ut veniant eo alii fortunæ suæ in agonibus periculum facturi; alii vero ut mercatores, ad merces distrahendas; alii ut amicos undique confluentes convenirent, et epulis ac hilaritati indulgerent; alii denique ut cæterorum essent spectatores: se autem unum esse ex illis, qui spectandi gratia venerit. Verum homines nosse debent, in hoc humanæ vitæ theatro, Deo et angelis solum convenire, ut spectatores sint. Neque sane fieri potuit, ut hac de ret dubitatio in ecclesia unquam suscitaretur (utcunque plurimis in ore fuerit dictum illud, Pretiosa in oculis Domini mors sanctorum ejus: ex quo loco mortem

illam civilem, et instituta vitæ monastica et regularis attollere solebant) nisi illud etiam una subesset, quodvita illa monastica mere contemplativa non sit, verumplane in officiis ecclesiasticis versetur; qualia sunt jugis oratio, et votorum sacrificia Deo oblata; librorum item theologicorum, multo in otio, conscriptio, ad legis divinæ doctrinam propagandam: quemadmodum et Moses fecit, cum per tot dies in montis secessu moratus esset. Quinetiam Henoch, ab Adamo septimus, qui videtur fuisse princeps vitæ contemplativæ (etenim cum Deo ambulasse perhibetur) nihilominus ecclesiam prophetiæ libro (qui etiam a sancto Juda citatur) dotavit. Contemplativam vero quod attinet meram, et in se ipsa terminatam, quæque radios nullos, sive caloris, sive luminis, in societatem humanam diffundat, nescit eam certe theologia.

Determinat etiam quæstionem, tanta contentione agitatam, inter scholas Zenonis et Socratis ex una parte, qui felicitatem in virtute, aut sola, aut adornata (cujus semper in officiis vitæ partes potissima) collocarunt et reliquas complures sectas et scholas, ex altera parte: veluti scholas Cyrenaicorum et Epicureorum; qui eam in voluptate constituerunt: virtutem autem (sicut fit in comoediis aliquibus, ubi herat cum famula vestem mutet) plane ancillam statuerunt: utpote sine qua voluptati commode ministrari non posset: nec minus illam alteram Epicuri scholam, quasi reformatam; quæ felicitatem nihil aliud esse prædicabat, quam animi tranquillitatem et serenitatem, a perturbationibus liberi, et vacui; ac si Jovem de solib deturbare vellent, et Saturnum cum aureo seculo reducere, quando neque æstas nec bruma fuissent, non ver, nec autumnus, sed una et æquabilis aëris temperies: denique et illam explosam Pyrrhonis et Herilli scholam, qui sitam autumaverunt felicitatem in scrupulis quibusque animi prorsus eliminandis, nullam statuentes fixam et constantem boni aut mali naturam, sed actiones pro bonis aut malis babentes, prout ex animo, motu puro et irrefracto, aut contra, cum aversatione et reluctatione, prodirent; quæ tamen opinio in hæresi Anabaptistarum revixit, qui

cuncta metiebantur juxta motus et instinctus spiritus, et constantiam vel vacillationem fidei. Liquet autem. ista, quæ recensuimus, omnia ad privatam animorum tranquillitatem, et complacentiam, nullo modo autem ad bonum communionis, spectare.

Porro, redarguit etiam philosophiam Epicteti, qui hoc utitur præsupposito; felicitatem in iis poni debere, quæ in potestate nostra sunt, ne scilicet fortunæ et casibus simus obnoxii: quasi vero non multo fuerit felicius, in rectis et generosis intentionibus, et finibus, qui publicum bonum amplectantur, successu destitui et frustrari, quam in omnibus, quæ ad privatam tantum fortunam nostram referuntur, voti perpetuo compotes fieri. Sicut Consalvus, Neapolim digito militibus indicans, generosa voce testatus est, multo sibi optatius fore, unum pedem promovendo, ad interitum certum ruere, quam unius pedis recessu, vitam in multos annos producere. Cui etiam concinit cœlestis dux et imperator, qui pronunciavit conscientiam bonam juge esse convivium; quibus verbis aperte significat, mentem bonarum intentionum sibi consciam, utcunque successu careat, verius et purius, et naturæ magis consentaneum præbere gaudium, quam universum illum apparatum, quo instrui possit homo, vel ut desideriis suis fruatur, vel ut animo conquiescat.

Redarguit itidem philosophiæ abusum illum, circa Epicteti tempora grassari cœptum: nempe quod philosophia versa fuerit in genus quoddam vitæ professorium et tanquam in artem; quasi scilicet institutum philosophiæ esset, non ut perturbationes compescerentur et extinguerentur; sed ut causæ et occasiones ipsarum evitarentur et summoverentur : ideoque particularis quædam vitæ ratio ad hoc obtinendum ineunda esset introducendo sane tale genus sanitatis in animum, quale fuit Herodici in corpore: cujus meminit Aristoteles; illum scilicet nihil aliud per totam vitam egisse, quam ut valetudinem curaret; et proinde ab infinitis rebus abstineret, corporis interim usu quasi multatus. Ubi si hominibus officia societatis consectari cordi sit, illa demum valetudo maxime est expetenda, quæ quaslibet mutationes et impetus quoscun

que ferre et vincere queat. Eodem modo et animus. ille demum vere et proprie sanus et validus censendus est, qui per plurimas et maximas tentationes et perturbationes perrumpere potest. Ita ut optime Diogenes dixisse visus sit; qui eas vires animi laudarit, quæ non ad caute abstinendum, sed ad fortiter sustinendum valerent; quæque animi impetum, etiam in maximis præcipitiis, cohibere possint; quæque (id quod in equis bene subactis laudatur) præstent, ut brevissimo spatio, et sistere se, et vertere possint.

Postremo, redarguit idem teneritudinem quandam, et ineptitudinem ad morigerandum, in nonnullis ex antiquissimis philosophis, et maxime in veneratione habitis, notatam: qui nimis facile se a rebus civilibus subduxerint, ut indignitatibus et perturbationibus se exuerent; atque magis, sua opinione, illibati, et tanquam sacrosancti, viverent: ubi consentaneum esset, constantiam hominis vere moralis talem fore, qualem idem Consalvus in homine militari requirebat; nimirum ut honor ejus contexeretur tanquam e tela crassiore; minimeque tam tenui, ut quidvis illud vellicare et lacerare possit.

CAPUT SECUNDUM.

Partitio boni Individualis, vel Suitatis, in bonum Activum, et bonum Passivum. Partitio boni Passivi, in bonum Conservativum, et bonum Perfectivum. Partitio boni Communionis, in Officia generalia, et respectiva.

Repetamus igitur jam et persequamur primum bonum individuale, et suitatis. Illud partiemur in bonum activum, et bonum passivum. Etenim hæc quoque differentia boni (non absimilis certe illis appellationibus, quæ Romanis in economicis erant familiares, promi scilicet, et condi) in universa rerum natura impressa reperitur; præcipue autem se prodit in duplici rerum creatarum appetitu; altero, se conservandi et muniendi; altero, se multiplicandi et propagandi : atque hic posterior, qui activus est, et veluti promus,

VOL. VII.

2 A

potentior videtur et dignior; ille autem prior, qui passivus est, et veluti condus, inferior censeri potest. Etenim in universitate rerum, natura cœlestis præcipue agens est; at natura terrestris, patiens. Etiam in delectationibus animantium, major voluptas est generandi, quam pascendi. In oraculis quoque divinis pronunciatur, Beatius esse dare, quam accipere. Quin et in vita communi, nemo invenitur ingenio tam molli et effœminato, quin pluris faciat aliquid, quod ei in votis erat, perficere, et ad exitum perducere, quam sensualitatem aliquam, aut delectamentum. Atque ista quidem boni activi pre-eminentia in immensum exaltatur, ex intuitu conditionis humanæ, quod sit et mortalis, et fortunæ ictibus exposita. Nam si in voluptatibus hominum posset obtineri perpetuitas atque certitudo, magnum pretium eis accederet, propter securitatem et moram. Quandoquidem autem rem videmus huc recidere: Magni æstimamus mori tardius: et, Ne glorieris de crastino; nescis partum diei: mirum minime est, si omni contentione feramur ad ea, quæ temporis injurias non reformident. Ea vero nulla esse possunt, præter opera nostra; sicut dicitur, Opera eorum sequuntur eos. Est et altera præ-eminentia boni activi haud exigua, indita et sustentata ex eo affectu, qui humanæ naturæ, ut comes individuus, lateri adhæret: amor scilicet novitatis aut varietatis. Ille vero in sensuum voluptatibus (quæ boni passivi pars sunt vel maxima) augustus admodum est, nec latitudinem habet aliquam insignem : Cogita quamdiu eadem feceris; cibus, somnus, ludus; per hunc circulum curritur. Mori velle, non tantum fortis, aut miser, aut prudens, sed etiam fastidiosus potest. At in actis vitæ nostræ, et institutis, et ambitionibus, insignis est varietas; eaque multa cum voluptate percipitur, dum inchoamus, progredimur, interquiescimus, regredimur, ut vires augeamus, appropinquamus, denique obtinemus, et hujusmodi; ut vere admodum dictum sit, vita sine proposito, languida et vaga est. Quod simul et prudentibus et stultissimis competit, ut ait Salomon; Pro desiderio quærit

« PreviousContinue »