Partitio Ethicæ in Doctrinam de Exemplari, et georgica Animi. Partitio Exemplaris (scilicet boni) in bonum Simplex, et bonum Comparatum. Partitio boni Simplicis, in bonum Individuale, et bonum Communionis. PERVENTUM est (rex optime) ad ethicam, quæ voluntatem humanam intuetur et tractat. Volunta tem gubernat recta ratio, seducit bonum apparens; voluntatis stimuli affectus, ministri organa et motus voluntarii. De hac Salomon, Ante omnia (inquit) custodi, fili, cor tuum, nam inde procedunt actiones vitæ. In hujus scientiæ pertractatione, qui de ea scripserunt, perinde mihi fecisse videntur, ac si quis scribendi artem tradere pollicitus, pulchra tantum exhibeat exemplaria literarum tam simplicium quam copulatarum: de calamo vero ducendo, aut modis characteres efformandi, nihil præcipiat: ita et isti proposu در erunt nobis exemplaria bella et luculenta, atque descriptiones sive imagines accuratas, boni, virtutis, officiorum, felicitatis, tanquam vera objecta, et scopos voluntatis et appetitus humani: verum quomodo quis possit optime ad hos scopos (excellentes sane, et bene ab illis positos) collimare; hoc est, quibus rationibus et institutis animus ad illa assequenda subigi et componi possit, aut nihil præcipiunt, aut perfunctorie et minus utiliter. Disseramus, quantum libuerit, virtutes morales in animo humano esse habitualiter, non naturaliter: distinguamus solenniter, inter spiritus generosos et vulgus ignobile; quod illi rationum momentis, hi præmio aut pœna, ducantur: præcipiamus ingeniose, animum humanum, ut rectificetur, instar bacilli, in contrariam partem inclinationis suæ flecti oportere: aliaque insuper hujusmodi hinc inde spargamus: longe tamen abest, ut hæc et alia id genus, absentiam rei excusent, quam modo requirimus. Hujusce neglectus causam haud aliam esse reor, quam latentem illum scopulum, ad quem tot scientiæ naviculæ impingentes, naufragia passæ sunt: nimirum, quod fastidiant scriptores versari in rebus vulgatis et plebeiis, quæ nec satis subtiles sint ad disputandum, nec satis illustres ad ornaudum. Sane haud facile quis verbis assequatur, quantam calamitatem attulerit hoc ipsum, quod dicimus: quod homines ingenita superbia, et gloria vana, eas materias tractationum, eosque modos tractandi sibi delegerint, quæ ingenia ipsorum potius commendent, quam lectorum utilitatibus inserviant. Optime Seneca, Nocet illis eloquentia, quibus non rerum facit cupiditatem, sed sui: siquidem scripta talia esse debent, ut amores documentorum ipsorum, non doctorum excitent. Ii igitur recta incedunt via, qui de consiliis suis id prædicare possint, quod fecit Demosthenes, atque hac clausula ea concludere, Quæ si feceritis, non oratorem duntaxat in præsentia laudabitis, sed vosmet ipsos etiam, non ita multo post, statu rerum vestrarum meliore. Ego certe (rex optime) ut de meipso, quod res est, loquar, et in iis, quæ nunc edo, et in iis, quæ in posterum meditor, dignitatem ingenii et nominis mei (si qua sit) sæpius sciens et volens projicio, dum commodis humanis inserviam: quique architectus fortasse in philosophia et scientiis esse debeam, etiam operarius et bajulus, et quidvis demum fio; cum haud pauca, quæ omnino fieri necesse sit, alii autem ob innatam superbiam subterfugiant, ipse sustineam et exequar. Verum (ut ad rem redeamus) quod cœpimus dicere, delegerunt sibi philosophi in ethica massam quandam materiæ splendidam et nitentem, in qua potissimum vel ingenii acumen, vel eloquentiæ vigorem venditare possint: quæ vero practicam maxime instruunt, quandoquidem tam belle ornari non possint, maxima ex parte omiserunt. Neque tamen debuerant viri tain eximii desperasse de fortuna, simili ei, quam poëta Virgilius, et sibi spondere ausus, et revera consequutus est; qui non minorem eloquentiæ, ingenii, et eruditionis, gloriam adeptus est, in explicando observationes agriculturæ, quam Æneæ res gestas heroicas enarrando. Nec sum animi dubius, verbis ea vincere magnum Quam sit, et angustis hunc addere rebus honorem. Certe, si serio hominibus cordi sit, non in otio scribere, quæ per otium legantur, sed revera vitam activam instruere et subornare; georgica ista animi humani non minore in pretio apud homines haberi debeant, quam heroicæ illæ effigies virtutis, boni, et felicitatis, in quibus tam operose est insudatum. Partiemur igitur ethicam in doctrinas principales duas; alteram de exemplari sive imagine boni; alteram de regimine et cultura animi, quam etiam partem georgica animi appellare consuevimus: illa naturam boni describit, hæc regulas de animo ad illam conformando præscribit. Doctrina de exemplari (quæ boni naturam intuetur et describit) bonum considerat, aut simplex, aut comparatum; aut genera (inquam) boni, aut gradus. In posteriore horum, disputationes illas infinitas, et speculationes circa boni supremum gradum, quem felicitatem, beatitudinem, summum bonum vocitarunt (quæ ethnicis instar theologiæ erant) Christiana tandem fides sustulit, et missas fecit. Quemadmodum enim Aristoteles ait, Adolescentes posse etiam beatos esse, sed non aliter quam spe; eodem modo, a Christiana fide edocti, debemus nos omnes minorum et adolescentum loco statuere, ut non aliam felicitatem cogitemus, quam quæ in spe sita est. Liberati igitur (bonis avibus) ab hac doctrina, tanquam de cœlo ethnicorum (qua in parte proculdubio elevationem naturæ humanæ attribuerunt majorem, quam cujus illa esset capax: videmus enim quali cothurno Seneca; Vere magnum, habere fragilitatem hominis, securitatem Dei) reliqua certe ab illis circa doctrinam exemplaris tradita, minore aut veritatis aut sobrietatis jactura, magna ex parte recipere possumus. Etenim, quod ad naturam boni positivi et simplicis spectat, illam certe pulcherrime et ad vivum, veluti in tabulis eximiis, depinxerunt; virtutum et officiorum figuras, posituras, genera, affinitates, partes, subjecta, provincias, actiones, dispensationes, diligentissime sub oculos repræsentantes. Neque hic finis: nam hæc omnia animo humano, magno quoque argumentorum acumine et vivacitate, et suasionum dulcedine, commendarunt atque insinuarunt: quinetiam (quantum verbis præstari possit) eadem contra pravos et populares errores et insultus, fidelissime muniverunt. Quatenus vero ad naturam boni comparati, huic rei etiam nullo modo defuerunt: in constituendis trinis illis ordinibus bonorum; in collatione vitæ contemplativæ cum activa; in discriminatione virtutis cum reluctatione, et virtutis jam securitatem nactæ, et confirmatæ; in conflictu et pugna honesti et utilis; in virtutum inter se libramine, nimirum cui quæque præponderet, et similibus. Adeo ut hanc partem de exemplari insigniter excultam jam esse, et antiquos in ea re mirabiles se viros præstitisse, reperiam: ita tamen, ut philosophos longo post se intervallo reliquerit pia et strenua theologorum diligentia, in officiis, et virtutibus moralibus, et casibus conscientiæ, et peccati circumscriptionibus pensitandis et determinandis ex ercitata. Nihilo secius (ut ad philosophos redeamus) si illi (antequam ad populares et receptas notiones virtutis, vitii, doloris, voluptatis, et cæterorum, se applicassent) supersedissent paulisper, et radices ipsas boni et mali, et radicum illarum fibras indagassent; ingentem, meo judicio, lucem illis omnibus, quæ postea in inquisitionem ventura fuissent affudissent: ante omnia, si naturam rerum non minus, quam axiomata moralia, consuluissent, doctrinas suas minus prolixas, magis autem profundas reddidissent. Quod cum ab illis aut omnino omissum, aut confuse admodum tractatum fuerit nos breviter retractabimus; et fontes ipsos re'rum moralium aperire et purgare conabimur, antequam ad doctrinam de cultura animi, quam ponimus ut desideratam, perveniamus. Hoc enim (ut arbitramur) doctrinam de exemplari novis quodammodo viribus donabit. Inditus est atque impressus unicuique rei appetitus ad duplicem naturam boni; alteram qua res totum quiddam est in seipsa: alteram, qua est pars totius alicujus majoris. Atque posterior hæc illa altera dignior est, et potentior, cum tendat ad conversatio nem formæ amplioris. Nominetur prima, bonum individuale, sive suitatis; posterior, bonum communionis. Ferrum sympathia particulari fertur ad magnetem: at si paulo ponderosius fuerit, amores illos deserit, et tanquam bonus civis, et amator patriæ, terram petit, regionem scilicet connaturalium suorum. Ulterius paulo pergamus; corpora densa et gravia terram petunt, congregationem magnam corporum densorum: attamen, potius quam natura rerum divulsionem patiatur, et detur (ut loquuntur) vacuum, corpora hujusmodi in sursum ferentur, et cessabunt ab officio suo erga terram, ut præstent officium suum mundo ipsi debitum. Ita quasi perpetuo obtinet, ut conservatio formæ magis communis minores appetitus in ordinem redigat. At prærogativa ista boni communionis signatur præcipue in homine, si non degeneraverit; juxta memorabile illud Pompeii Magni dictum, qui, quo tempore Romam fames premeret, annonæ importandæ præpositus, vehementissime autem ab amicis interpel. latus ne mari, atroce tempestate ingruente, se com |