Page images
PDF
EPUB
[blocks in formation]

pus: quidni igitur tempus imitemur?

Exempla remota inepta sunt; recentia corrupta et ambitiosa.

Imperitis et contentiosis permitte, ut ad exempla res agant.

Sicut qui nobilitatem in familiam introducunt, digniores fere sunt posteris; ita novationes rerum plerunque præstant iis, quæ ad exempla fiunt.

Morosa morum retentio, res turbulenta est, æque ac novitas.

Cum per se res mutentur in deterius, si consilio in melius non mutentur, quis finis erit mali?

Moris servi, temporis ludibria.

injuria; nam præsentia convellit.

Quæ usu obtinuere, si non bona, at saltem apta inter se sunt.

Quis novator tempus imitatur, quod novationes ita insinuat, ut sensus fallant?

Quod præter spem evenit, cui prodest, minus acceptum; cui obest, magis molestum.

[blocks in formation]
[blocks in formation]
[blocks in formation]

Necessitas, quæ violen- dat, præter iram et meta consulit, eadem exe- tum.

[blocks in formation]

Secundum oratorem, Si testibus credendum

non secundum causam pronunciat, qui argumentis nititur.

Qui argumentis potius credit, quam testibus; etiam ingenio magis debet fidere, quam sensui.

[merged small][ocr errors]

sit contra argumenta, sufficit, tantum judicem esse non surdum.

Argumenta antidotum contra venena testimonio

rum.

Iis probationibus tutis

[blocks in formation]

Tutum foret argumen- simo creditur, quæ raristis credere, si homines ni- sime mentiuntur.

hil absurdi facerent.

Argumenta, cum sint contra testimonia, hoc præstant, ut res mira videatur, non autem ut vera.

Atque hæc antitheta (quæ nunc proposuimus) fortasse tanti non fuerint; sed cum jam olim parata et collecta a nobis essent, noluimus diligentiæ nostræ juvenilis fructum perire: præsertim cum (si quis acutius introspiciat) semina sint, non flores. In illo autem adolescentiam plane spirant, quod sint in morali, sive demonstrativo genere, uberiora; in deliberativo, et judiciali, perpauca.

Tertia collectio, quæ pertinet ad promptuariam, atque etiam desideratur, est ea, quam vocare placet, formularum minorum. Illæ autem sunt, veluti vestibula, postica, ante-cameræ, re-cameræ, transitus, etc. orationis; quæ indiscriminatim omnibus subjectis competere possint. Quales sunt præfationes, conclusiones, digressiones, transitiones, promissiones, declinationes, et plurima ejusmodi. Quemadmodum enim in ædificiis, plurimum facit et ad voluptatem et ad usum, ut frontispicia, gradus, ostia, fenestræ, aditus, transitus, et hujusmodi, commode distribuantur; eodem modo etiam in oratione fit, ut additamenta et interpositiones istæ (si decore et perite formentur et collocentur) plurimum tum gratiæ, tum commoditatis, universæ orationis structuræ adjiciant. Harum formularum exemplum unum aut alterum proponemus, neque diutius iisdem immorabimur. Etsi enim sint res haud exigui usus, tamen cum nihil in his addamus de nostro, sed tantum formulas nudas, ex Demosthene, aut Cicerone, aut alio quopiam selecto auctore, describamus, inferius quiddam videntur, quam ut in eo tempus teramus.

Exempla Formularum Minorum.

CONCLUSIO DELIBERATIVA.

Sic et culpam præteritam fas erit redimere, et futuris incommodis eadem opera prospicere.

PARTITIONIS ACCURATE COROLLARIUM.

Ut omnes intelligant, nihil me et subterfugere voluisse reticendo, aut obscurare dicendo.

TRANSITIO CUM MONITO.

Verum hæc ita prætereamus, ut tamen intuentes et respectantes, relinquamus.

PREOCCUPATIO CONTRA OPINIONEM

INVETERATAM.

Faciam, ut intelligatis in tota causa, quid res ipsa tulerit, quid error affinxerit, quid invidia conflaverit.

Hæc pauca enumerasse, ad exempla, satis fuerit; cum quibus, appendices rhetoricæ, quæ ad promptuariam spectant, concludimus.

CAPUT QUARTUM.

Appendices generales duæ traditiva; Critica, et
Pædagogica.

Supersunt duæ appendices traditivæ in genere; altera critica, altera pædagogica. Sicut enim pars traditivæ præcipua in scriptione librorum consistit, ita pars ejus relativa in librorum versatur lectione: lectio autem, vel magistrorum ope regitur, vel industria cujusque propria perficitur; atque huic rei inserviunt doctrinæ illæ, quas diximus, duæ.

Ad criticam spectant, primo, auctorum probatorum limata correctio et emendata editio: quibus et ipsorum auctorum honor vindicatur, et studiosis lu

« PreviousContinue »