Page images
PDF
EPUB
[blocks in formation]

PRO.

XXXII. DISSIMULATIO.

Dissimulatio, compendiaria sapientia. Non idem dicere, sed idem spectare debemus. Etiam in animo deformis nuditas.

Dissimulatio et decori est, et præsidio. Sepes consiliorum, dissimulatio.

Aliqui bono suo fallun

tur.

Qui indissimulanter omnia agit, æque decipit; nam plurimi, aut non capiunt, aut non credunt.

Indissimulatio nihil aliud, quam animi impoten

CONTRA.

Cum cogitare secundum rerum veritatem non possimus, at loquamur secundum cogitationem.

Quibus artes civiles supra captum ingenii sunt, iis dissimulatio pro prudentia erit.

Qui dissimulat, præcipuo ad agendum instrumento se privat, i. e. fide. Dissimulatio dissimulationem invitat.

Qui dissimulat, liber non est.

tia.

[blocks in formation]

XXXIV.

CEREMONIE, PUNTOS, AFFECTATIO.

PRO.

Vultus et gestus decora moderatio, verum condimentum virtutis.

Si et in verbis vulgo paremus, quidni in habitu, et gestu?

Qui in levibus, et quotidiana consuetudine, decus non retinent, sit licet vir magnus, noris tamen hunc tantum certis horis sapere.

Virtus et prudentia sine punctis, velut peregrinæ linguæ sunt; nam vulgo non intelliguntur.

Qui vulgi sensum per congruitatem non novit, is, si nec per observationem noverit, omnium stultissimus est.

Puncti translatio sunt virtutis in linguam vernaculam.

CONTRA.

Quid deformius, quam

scenam in vitam transferre?

Ex ingenuitate decorum, ex arte odium.

Magis placent cerussatæ buccæ, et calamistrata coma, quam cerussati et calamistrati mores. Qui animum ad tam exiles observationes applicat, magnæ cogitationis capax non est.

Affectatio ingenuitatis, putredo lucens.

[blocks in formation]
[blocks in formation]
[blocks in formation]
« PreviousContinue »