Page images
PDF
EPUB

productior. Itaque si quis opinioni alicujus falsæ de magnitudine rei cujuspiam velificari cupiat, caveat a distributionibus, sed rem integram utique extollat. Fallit sophisına secundo, si distributio ea distrahatur, non autem simul obversetur, aut uno aspectu visum feriat. Itaque si flores in horto aliquo in plures torulos distinguantur, majoris quantitatis speciem præbebunt, quam si omnes in uno toro simul crescerent; modo toruli illi oculis simul subjiciantur; aliter enim unio distributioni distractæ prævalebit. Sic reditus eorum majores videntur, quibus prædia et latifundia sua vicina aut conjuncta sunt. Nam si sparsim sita sint, non veniunt tam facile sub aspectum. Fallit sophisma tertio, propter dignitatem unitatis supra multitudinem. Omnis enim compositio, indigentiæ in singulis signum est certissimum: ubi illud usu venit:

Et quæ non prosunt singula, multa juvant.

Itaque Mariæ partes potiores; Martha, Martha, attendis ad plurima, unum sufficit. Hinc illa fabula Æsopi de vulpe et feli. Jactabat enim vulpes, quantas artes haberet et effugia, quibus se a canibus eriperet; felis autem se unico tantum confidere auxilio dixit, utpote quæ tenuem scandendi facultatem haberet. Quod tamen reliquis illis vulpinis longe præstantius præsidium fuit: unde adagium; Multa novit vulpes, sed felis unum magnum. Quin etiam in hujus fabulæ significatione morali idem cernitur: nam potenti et fido amico niti, plus præsidii habet, quam artes et astutiæ complurimæ.

Atque hæc exempli loco sufficient. Superest autem nobis ejusmodi colorum numerus etiam magnus, quos olim adolescentes congessimus: attamen sine illustrationibus suis, atque elenchis; quos hoc tempore concinnare non vacat: ideoque colores illos nudos, absque illustrationibus suis (cum superiores isti vestiti prodeant) proponere, minime nobis consentaneum videtur. Illud interim monemus, rem istam, qualiscunque ea videri possit, haud parvi, judicio nostro, esse pretii: utpote quæ ex philosophia prima, et ex

politica, et ex rhetorica participet. Atque de signis popularibus, sive coloribus boni ac mali apparentis, tam simplicis quam comparati, hactenus.

Secunda collectio, quæ pertinet ad promptuariam, et desideratur, ea est, quam Cicero (ut superius in logica diximus) innuit; cum præcipit, ut in promptu habeantur loci communes in utramque partem disputati et tractati. Quales sunt, Pro verbis legis, et pro sententia legis, etc. Nos vero hoc præceptum etiam ad alia extendimus; ut non solum ad genus judiciale, sed etiam ad deliberativum et demonstrativum adhibeatur. Omnino hoc volumus, locos omnes, quorum frequens est usus (sive ad probationes et refutationes, sive ad suasiones et dissuasiones, sive ad laudes et vituperia spectent) meditatos jam haberi, eosque ultimis ingenii viribus, et tanquam improbe, et prorsus præter veritatem, attolli, et deprimi. Modum autem hujus collectionis, tam ad usuni, quam ad brevitatem, optimum fore censemus, si hujusmodi loci contrahantur in sententias quasdam acutas et concisas ; tanquam glomos quosdam, quorum fila in fusiorem discursum, cum res postulat, explicari possint. Atque similem quandam diligentiam in Seneca reperimus, sed in hypothesibus sive casibus. Ejus generis, cum plurima parata habeamus, aliqua ad exemplum proponere visum est. Ea autem antitheta rerum nominamus.

[blocks in formation]
[blocks in formation]
[blocks in formation]

Charitas reipublicæ incipit a familia.

Uxor et liberi disciplina quædam humanitatis; at cœlibes tetrici et severi.

Cœlibatus et orbitas ad nil aliud conferunt, quam ad fugam.

Morti sacrificat, qui liberos non procreat.

Cætera felices, in liberis fere infortunati sunt; ne divinæ sorti nimium appropinquent homines.

CONTRA.

Qui uxorem duxit, et liberos suscepit, obsides fortunæ dedit.

Generare, et liberi, humana sunt; creare, et opera, divina.

Brutorum æternitas soboles; virorum fama, merita, et instituta.

Economicæ rationes publicas plerunque ever

VI.

tunt.

Aliquibus fortuna Priami placuit, qui suis omnibus superstes fuit.

[blocks in formation]

PRO.

Invidia divitiarum, virtutem effecit deam.

Dum philosophi dubitant, utrum ad virtutem an voluptatem omnia sint referenda, collige instrumenta utriusque.

Virtus per divitias vertitur in commune bonum.

Cætera bona provincialem habent administrationem, divitiæ solæ generalem.

PRO.

CONTRA.

pensatio quædam, vel fama; at nullus usus.

Annon vides lapillis, et id genus deliciis, fingi pretia, ut possit esse aliquis magnarum divitiarum usus?

Multi, dum divitiis suis omnia venalia fore crediderunt, ipsi in primis venierunt.

Non aliud divitias dixerim, quam impedimenta virtutis: nam virtuti et necessariæ sunt et graves. Divitiæ bona ancilla, pessima domina.

VII. HONORES.

Honores non tyrannorum (ut loquuntur) sed providentiæ divinæ calculi

sunt.

Honores faciunt et virtutes et vitia conspicua; itaque illas provocant, hæc refrænant.

Non novit quispiam, quantum in virtutis cursu profecerit ; nisi honores ei campum præbeant aper

tum.

Virtutis, ut rerum aliarum, rapidus motus est ad locum, placidus in loco: est autem virtutis locus honos.

CONTRA.

Dum honores appetimus, libertatem exuimus.

Honores dant fere potestatem earum rerum, quas optima conditio est nolle, proxima non posse.

Honorum ascensus arduus, statio lubrica, regressus præceps.

Qui in honore sunt, vulgi opinionem mutuentur oportet, ut seipsos beatos putent.

« PreviousContinue »