Page images
PDF
EPUB

quidditatis et nullitatis) nititur. Hinc tanta usurpantur, de initiis negotiorum, præconia:

Dimidium facti, qui bene cœpit, habet, etc.

Hinc astrologorum superstitio, qui judicium faciunt de dispositione aut fortuna hominis, ex momento sive articulo nativitatis aut conceptus.

ELENCHUS.

Fallit sophisma primo, quoniam in nonnullis primæ rerum inceptiones nihil aliud sunt, quam quæ Epicurus, in philosophia sua, appellat tentamenta; id est, rudimenta quædam, quæ nihili sunt, nisi iterentur aut provehantur. Itaque in hoc casu, gradus secundus dignior videtur et potentior, quam primus: quemadmodum in plaustris, equus qui penultimus est, plus confert ad motum plaustri, quam primus. Etiam non inepte dici solet: Convicium regestum, illud esse, quod pugnæ sit reum. Prius enim fortasse prætervolaturum fuisset. Itaque prius malo principium dedit, sed posterius modum abstulit. Fallit sophisma secundo, propter dignitatem perseverantiæ; quæ in progressu, non in aggressu, sita est. Etenim casus, aut natura, primum impetum progignere possunt; at affectus tantummodo maturus et judicium, constantiam. Fallit tertio in iis rebus, quarum natura et cursus ordinarius in contrarium rei inceptæ fertur. Ita ut prima inceptio perpetuo evacuetur, nisi vires continuentur. Quemadmodum in formulis illis usitatis dicitur; Non progredi, est regredi: et, Qui non proficit; deficit: ut in cursu in adversum montis; remigatione in adversum gurgitis: at contra, si in declivi montis motus incipiat; aut secundo flumine remigatio fiat; tum gradus inceptus longe potiores partes tenet. Porro iste color, non tantum extenditur ad gradum inceptionis, qui sit a potentia ad actum, comparatum cum gradu, qui sit ab actu ad incrementum: verum etiam ad gradum, qui sit ab impotentia ad potentiam, comparatum cum gradu, qui sit a potentia ad actum. Etenim gradus ab impotentia ad potentiam, major videtur, quam a potentia ad actum.

SOPHISMA X.

Quod ad veritatem refertur, majus est, quam quod ad opinionem. Modus autem, et probatio ejus, quod ad opinionem pertinet, hæc est; quod quis, si clam putaret fore, facturus non esset.

Ita pronunciant Epicurei de felicitate Stoicorum, in virtute collocata, quod similis sit felicitati histrionis in scena; qui, si a spectatoribus et plausu eorum destitueretur, animis statim concideret. Itaque virtutem, per ignominiam, bonum theatrale vocant. Aliter fit

in divitiis; de quibus ille:

Populus me sibilat; at mihi plaudo.

Itidem in voluptate:

Grata sub imo

Gaudia corde premens, vultu simulante pudorem.

ELENCHUS.

Fallacia hujus sophismatis subtilior paulo est; licet responsio ad exemplum, quod adducitur, facilis. Neque enim virtus eligitur propter auram popularem, Cum etiam illud præceptum sit, Ut quis maxime omnium seipsum revereatur. Ita ut vir bonus idem fuerit in solitudine, idem in theatro. Licet forte intendatur virtus nonnihil per laudes, quemadmodum calor augetur per reflexionem. Sed hoc suppositionem negat, non fallaciam redarguit. Elenchus vero talis est. Dato, quod virtus (præsertim ea, quæ labores et conflictus subit) non eligeretur, nisi quod laudes et fama eain comitari soleant; haud inde sequitur, quod appetitus et motus ad virtutem non sit præcipue propter se. Siquidem fama possit esse causa tantum impulsiva, aut sine qua non; neutiquam efficiens, aut constituens. Exempli gratia: Si duo fuerint equi, quorum unus, calcaribus non admotis, quævis haud segniter præstaret; at alter, calcaribus admotis, priorem longe superaret: posterior iste (arbitror) palmam referet, et pro equo meliore judicabitur. Neque quenquam judicii sani commoverit formula illa: Apage istum equum, cujus spiritus siti sunt in calca

ribus. Quandoquidem enim instrumentum ordinarium equitanti sit calcar, neque ullo modo oneri aut impedimento ei sit; non minoris propterea æstimandus est equus, qui calcare incitatur: neque etiam ille alter, qui absque calcaribus mira præstet, eo ipso melior, sed delicatior tantum habendus est. Simili ratione, gloria et honor, virtuti, pro stimulis et calcari- · bus, subserviunt: ac licet virtus, sine illis, paulo futura esset languidior; tamen cum semper illa præsto sint ei, etiam non invitata; nil officit, quo minus virtus propter se quoque expetatur. Itaque recte redarguitur illa positio: Nota ejus rei, quod propter opinionem, et non propter veritatem eligitur, hæc est; quod quis, si clam putaret fore, facturus non fuisset.

SOPHISMA XI.

Quod opera et virtute nostra partum est, majus bonum; quod ab alieno beneficio, vel ab indulgentia fortunæ delatum est, minus bonum.

Causæ hujus rei hæ sunt. Primo propter spem de futuro. Siquidem in aliorum gratia, aut fortunæ ipsius ventis secundis, non multum iñest certitudinis; propria vero industria aut virtus semper domi adsunt. Adeo ut, postquam boni quid nobis hoc modo paratum fuerit, maneant etiam eadem instrumenta in novos usus parata, quin et consuetudine et successu reddita validiora. Secundo, quia quod alieno beneficio adipiscimur, ejus etiam aliis debitores sumus: cum quæ per nos ipsi comparaverimus, nihil oneris secum trahant. Etiam si quid indulgentia divina in nos cumulaverit, retributionem quandam erga Dei bonitatem efflagitat, quod homines pravos et improbos mordet, ubi in priore genere illud prophetæ usuvenerit, lætantur, et exultant, immolant plagis suis, et sacrificant reti suo. Tertio, quia ea, quæ a virtute nostra minime profecta sunt, nulla sequitur laus et existimatio. Quæ enim felicitatis sunt, admirationem quandam pariunt, laudem minime. Sicut ait Cicero ad Cæsarem: Quæ miremur babemus; quæ laudemus expectamus. Quarto, quia quæ industria propria acquiruntur, cum laboribus et contentione fere con

[ocr errors]

juncta sunt; quod nonnullam habet in se suavitatem : uti Salomon, suavis cibus a venatu.

ELENCHUS.

At quatuor inveniuntur colores oppositi, qui rem in contrariam partem inclinant, possintque esse prioribus instar elenchorum. Primo, quia felicitas videtur esse signum quoddam, et character favoris divini: et propterea tum in nobismetipsis confidentiam et alacritatem generat, tum apud alios auctoritatem et reverentiam. Felicitas autem ista etiam fortuita complectitur, ad quæ virtus ægre aspirat; veluti cum Cæsar ad navis gubernatorem, animos addendo, dixit: Cæsarem portas et fortunam ejus. Quod si dixisset, Cæsarem portas et virtutem ejus, frigidum prorsus fuisset solatium periclitanti in procella. Secundo, quia ea, quæ a virtute aut industria procedunt, sunt imitabilia, et aliis patent; cum felicitas sit res inimitabilis, et prærogativa quædam hominis individui. Itaque in genere videmus, res naturales artificialibus præponi, quia imitationem non recipiunt. Quod enim imitabile est, potentia vulgatum est. Tertio, quæ ex felicitate proveniunt, bona videntur gratuita, nec laboribus empta : at quæ virtute propria pretio veluti acquisita. Itaque eleganter Plutarchus, de rebus Timoleontis, hominis longe fortunatissimi, cum rebus Agesilai et Epaminondæ, qui uno ævo vixerunt, comparatis, dixit: Illas Homeri carminibus fuisse similes, quæ cum alias excellant, sponte etiam fluere videantur et quasi genium sapere. Quarto, quia, quod præter spem, aut præter expectatum contingit, gratius et majore cum voluptate in hominum animos influit. Illud vero neutiquam competit iis, quæ propria cura et ambitu comparantur.

SOPHISMA XII.

Quod ex pluribus constat et divisibilibus, est majus, quam quod ex paucioribus, et magis unum: nam omnia per partes considerata majora videntur: quare et pluralitas partium, magnitudinem præ se fert: fortius autem operatur pluralitas partium, si ordo absit: nam inducit similitudinem infiniti, et impedit comprehensionem.

Sophisma istud videtur etiam primo intuitu fallax, et quasi palpabile: siquidem, non pluralitas partium tantum, sed majoritas earundem, poterit constituere totum auctius. Attamen abripit hoc ipsum sophisma sæpius phantasiam; quinetiam insidiatur sensui. Etenim aspectui ipsi brevior videtur via in planitie, ubi nihil intercurrat, quod visum frangat, quam in tali tractu terræ, ubi simul conspiciuntur arbores, ant ædificia, aut aliud aliquod signum, quod spatium metiri et dividere possit. Sic homini bene nummato, postquam arcas suas et marsupia diviserit et digesserit, major etiam, quam antea, subit divitiarum phantasia. Habet etiam vim in amplificationibus, si res in plures portiones dividatur, atque singulæ seorsum tractentur. Hoc vero adhuc magis phantasiam implet, si fiat promiscue et sine ordine. Confusio enim multitudinis opinionem generat. Siquidem quæ ordine ostenduntur aut proponuntur, tum ipsa magis finita apparent, tum certum præbent argumentum, nihil esse prætermissum. At contra, quæ confuse repræsentantur, non solum in se numerosa putantur, sed et suspicioni locum relinquunt, restare adhuc plura, quæ omittuntur.

ELENCHUS.

Fallit sophisma primo, ubi quis ampliorem præceperit de re aliqua opinionem, quam pro vera rei ipsius magnitudine. Etenim cum hoc fit, distributio falsam illam opinionem destruet, et rem in veritate sua, non autem cum amplificatione, monstrabit. Itaque si quis morbo aut dolore corripiatur, horæ longiores ei videbuntur, absque horologio aut clepsydra, quam si iisdem mensurentur. Nam si tædium et vexatio morbi, tempus videri longius faciunt, quam revera est, at computatio temporis errorem illum corrigit, et brevius facit, quam opinio illa falsa conceperat. Etiam in planitie contra, quam superius dictum est, aliquando evenit. Licet enim visus in principio viam ostentet breviorem sensui, quia indivisa est, tamen si ex eo obrepat opinio de longe minori intervallo, quam reperitur; opinionis ejus vanæ frustratio efficiet, ut videatur demum etiam, quam revera est,

« PreviousContinue »