Page images
PDF
EPUB

SOPHISMA V.··

Cui cæteræ partes, vel sectæ, secundas unanimiter deferunt (cum singulæ principatum sibi vendicent) melior reliquis videtur: nam primas quæque ex zelo videtur sumere secundas autem ex vero et merito tribuere.

Ita Cicero argumentatur, sectam Academicorum, quæ acatalepsiam tenuit, philosophiarum fuisse præstantissimam. Interroga enim (inquit) Stoicum, quæ secta sit potior; ille suum cæteris anteponet: deinde quæ secundas teneat, Academicam fatebitur. Age similiter cum Epicureo (qui Stoici vix aspectum toleraverit) postquam suam sectam collocarit in summo, collocabit Academicam in proximo. Similiter, vacante diguitate aliqua, princeps si competitores singulos interrogaret, quem post se potissimum commendare vellent, verisimile est, secunda illorum vota in eum, qui præcipue dignus et optime meritus fuerit, concursura.

ELENCHUS.

Fallit sophisma propter invidiam. Solent enim homines proxime post se, et factionem suam, in eos inclinare et propendere, qui reliquorum maxime sint enerves et imbelles, quique eis minimum molestia exhibuerunt; in odium illorum, qui illis plurimum insultarunt aut incommodarunt.

SOPHISMA VI.

Cujus excellentia vel exuperantia melior, id toto genere melius.

Huc pertinent formulæ illæ usitata; ne pervagemur in generalibus conferamus particularem aliquem cum particulari, etc.

ELENCHUS.

Videtur hoc sophisma satis nervosum; et magis dialecticum quiddam, quam rhetoricum. Attamen interdum fallit. Primo, quia sunt res haud paucæ, periculo plurimum obnoxiæ, quæ tamen, si evadant, cæteris antecellant. Ita ut genere sint deteriores, quia sæpius periclitantur et excidunt; individuo autem nobiliores. In hoc numero est gemma Martia, de qua

[blocks in formation]

Gallicum adagium: Filius Parisiorum, et gemma mensis Martii, si ex illis evadat unus, erit instar decem aliorum. Adeo ut in genere gemma Maii gemmæ Martii præstet, sed tamen in individuo optima gemma Martii optimæ gemmæ Maii præferatur. Fallit secundo; propter naturam rerum, in aliquibus generibus aut speciebus magis æqualem, in aliquibus magis inæqualem. Quemadmodum in observationem venit, climata calidiora generaliter ingenia producere acutiora; at in frigidioribus ingenia illa, quæ eminent, etiam acutissimis calidarum regionum præstare. Similiter, in exercitibus compluribus, si res duello inter singulos transigeretur, fortasse ad unam partem accederet victoria; si copiis universis, in alteram. Etenim excellentiæ et exuperantiæ casum recipiunt; at genera natura aut disciplina reguntur. Quinetiam in genere metallum lapide pretiosius; attamen adamas præcellit auro.

SOPHISMA VII.

Quod rem integram servat, bonum; quod sine receptu est, malum: nam se recipere non posse, impotentiæ genus est; potentia autem bonum.

Hinc confinxit Esopus fabulam de duabus ranis; quæ, in magna siccitate cum aquæ ubique deficerent, deliberarunt, quid sibi demum agendum esset. Prior autem; Descendamus (inquit) in puteum profundum, neque enim verisimile est ibi aquam defuturam. Cui altera ita regerit; Quin si forte ibi quoque aqua deficiet, quomodo exinde rursus ascendere poterimus? Firmamentum autem hujus sophismatis est; quod actiones humanæ adeo sint incertæ, et periculis expositæ, ut illud optimum videatur, quod plurima habeat effugia. Huc spectant formulæ illæ, quæ in usu sunt: Obligatum plane et obstrictum te reddes: non tantum, quantum voles, sumes ex fortuna, etc.

ELENCHUS.

Fallit sophisma primo, quia in actionibus humanis fortuna urget, ut aliquid demum decernatur. Etenim ut eleganter a quopiam dictum est; Etiam non sta

tuere, est aliquid statuere: adeo ut sæpenumero consilii suspensio pluribus nos implicet necessitatibus, quam si aliquid statuissemus. Videtur autem iste morbus quidam animi, similis ei, qui reperitur in avaris: sed translatus a cupiditate retinendi opes, ad cupiditatem retinendi arbitrium et potestatem. Siquidem avarus frui non vult, ne quid detrahat de summa; ita et hujusmodi scepticus nil exequi vult, ut omnia ei sint integra. Fallit secundo, quia necessitas, et illud (quod aiunt) jacta est alea, stimulos addit animis; sicut inquit ille, Cæteris pares, necessitate certe superiores estis.

SOPHISMA VIII.

Quod quis culpa sua contraxit, majus malum; quod ab externis imponitur, minus malum.

Hujus rei causa est, quod morsus conscientiæ adversa conduplicet: contra, conscium sibi esse, quod culpa quis vacet, magnum præbet in calamitate solatium. Itaque poëtæ ea pathemata maxime exagge rant, tanquam desperationi propiora, ubi quis seipsum accuset, et discruciet :

Seque unum clamat causamque caputque malorum. Contra, calamitates virorum insignium elevat et diluit innocentiæ et meriti conscientia. Porro cum malum ab aliis intentetur, habet quivis, quod libere conqueri possit; unde dolores sui exhalent, neque cor suffocent: etenim iis, quæ ab injuria hominum profecta sunt, indignari solemus, aut ultionem meditari, aut denique nemesim divinam vel implorare, vel expectare: quinetiam, si a fortuna ipsa inflictum quid sit, tamen datur quædam cum fatis ipsis expostulatio:

Atque Deos, atque astra vocat crudelia mater. Contra, ubi quis malum aliquod sua culpa contraxerit, stimuli doloris intro vertuntur, animumque magis vulnerant et confodiunt.

ELENCHUS.

Fallit istud sophisma, primo propter spem; quæ malorum magnum est antidotum. Etenim culpæ

emendatio sæpe in nostra potestate sita est; fortunæ vero minime. Itaque Demosthenes, non semel cives suos hujusmodi verbis affatus est; Quod ad præterita pessimum, id ad futura optimum est. Quid hoc tandem sit? Hoc ipsum scilicet, quod vestra incuria et culpa res vestræ male se habeant: nam si vos officio vestro per omnia perfuncti essetis, et nihilominus status vester, ut nunc, laborasset; ne spes quidem reliqua esset, eum futurum aliquando meliorem. Cum vero errores vestri in causa potissimum fuerint, confidendum plane, vos, illis emendatis, pristinum statum vestrum recuperaturos. Similiter Epictetus, de gradibus tranquillitatis animi verba faciens, infimum locum illis attribuit, qui alios accusant; superiorem iis, qui seipsos; supremum vero illis, qui nec alios nec seipsos. Fallit secundo, propter insitam animis humanis superbiam; qua ægre adducuntur homines, ut errores proprios agnoscant. Hoc vero ut evitent, patientiam adhibent longe mnajorem in iis malis, quæ culpa sua contraxerunt. Etenim, quemadmodum fieri videmus, ut cum culpa admissa sit, neque de auctore constiterit, supra modum excandescant homines, et tumultuentur: quod si postea in notitiam pervenerit, culpam illam ad filium, aut uxorem, aut gratiosum aliquem pertinere, statim sedantur turbæ et consilescunt: eodem modo fit, cum res aliqua accidit, propter quam necessitas incumbit. culpam in nos ipsos recipiendi. Id quod in mulieribus sæpissime conspicitur, quæ, si quid infeliciter egerunt, contra consensum parentum aut amicorum, qualecunque infortunium sequatur, illud sedulo dissimulabunt.

SOPHISMA IX.

Gradus privationis major videtur, quam gradus diminutionis: et rursus gradus inceptionis major videtur, quam gradus incrementi.

Canon est in mathematicis ; nullas esse rationes nihili ad aliquid. Itaque gradus nullitatis et quidditatis, majores videntur gradibus incrementi et decrementi. Sicut monoculo durius est, unum perdere oculum, quam utrumque oculum habenti. Similiter

complures liberos habenti gravius est, ultimum, qui superstes fuerit, filium amittere, quam reliquos priores. Itaque et Sibylla, cum duos priores libros combussisset, pretium tertii duplicavit: siquidem illius amissio gradus fuisset privationis, non diminutionis.

ELENCHUS.

Fallit sophisma primo, propter eas res, quarum usus in sufficientia quadam, sive competentia; hoc est, quantitate deterininata, consistit. Si quis enim obligetur pœnaliter ad solutionem certæ pecuniæ summæ, ad diem certum; gravius ei fuerit, nummo unico aureo carere, quam si, posito quod ille unicus parari non potuerit, deessent etiam decem alii. Similiter in decoctionibus fortunarum, damnosior videtur gradus obærationis, qui primus sortem minuit; quam extremus, qui ad egestatem redigit. Huc spectant formulæ illæ usitata: Sera in fundo parsimonia: Parum interest, utrum nihil habeas, an quod nihil juvet, etc. Fallit secundo, propter illud principium in natura, quod corruptio unius sit generatio alterius. Adeo ut gradus ipse privationis ultimæ, minus interdum incommodet, quoniam ansam et stimulum præbet novæ alicui rationi ineundæ. Unde etiam Demosthenes sæpius conqueritur apud cives suos: Conditiones minus utiles, et honorificas, quas a Philippo impositas subibant, nihil aliud esse, quam alimenta quædam ipsorum ignaviæ et socordiæ: ut multo iis fuisset satius illis omnino carere, propterea quod hoc pacto industria illorum melius acui possit ad alia paranda remedia. vimus certe medicum quendam, qui, mulieribus delicatis, querentibus se male habere, sed tamen a medicamentis omnibus abhorrere, solebat dicere, non minus facete, quam morose: "Vobis omnino opus est, "ut deterius valeatis, quo medicamenta, etiam quæli"bet, libenter toleretis." Quinetiam ipse gradus privationis, sive indigentiæ ultimæ, salutaris esse possit, non tantum ad excitandam industriam, verum etiam ad imperandam patientiam.

No

Quod ad secundum membrum hujus sophismatis, illud eodem, quo prius, fundamento (de gradibus

« PreviousContinue »