Page images
PDF
EPUB

ut ratio prorsus in servitutem et captivitatem abrepta foret, nisi eloquentiæ Suada efficeret, quo minus phantasia a partibus affectuum staret, sed potius, opera ejus, fœdus ineatur inter rationem et phantasiam, contra effectus. Notandum est enim, affectus ipsos ad bonum apparens semper ferri, atque hac ex parte aliquid habere cum ratione commune: verum illud interest; quod affectus intuentur præcipue bonum in præsentia; ratio prospiciens in longum, etiam futurum, et in summa. Ideoque cum quæ in præsentia obversentur, impleant phantasiam fortius, succumbit plerumque ratio, et subjugatur. Sed postquam eloquentia et suasionum vi effectum sit, ut futura et remota constituantur et conspiciantur tanquam præsentia, tum demum, abeunte in partes rationis phantasia, ratio fit superior.

Concludamus igitur, non deberi magis vitio verti rhetoricæ, quod deteriorem partem cohonestare sciat ; quam dialecticæ, quod sophismata concinnare doceat. Quis enim nescit, contrariorum eandem rationem esse, licet usu opponantur? Porro non eo tantum differt dialectica a rhetorica, quod (ut vulgo dicitur) altera instar pugni, altera instar palmæ sit (altera scilicet presse, altera fuse tractet) verum multo magis, quod dialectica rationem in suis naturalibus; rhetorica, qualis in opinionibus vulgi sita est, consideret. Prudenter igitur Aristoteles rhetoricam inter dialecticam et ethicam cum politica collocat, cum ex utrisque participet. Siquidem probationes et demonstrationes dialectica universis hominibus sunt communes; at probationes et suasiones rhetorica pro ratione auditorum variari debent; ut quis, tanquam musicus, auribus diversis se accommodans, sit demum

Orpheus in sylvis, inter delphinas Arion.

Quæ quidem applicatio et variatio orationis (si quis ejus perfectionem et culmen desideret) eo usque extendi debet; ut si eadem ipsa apud diversos homines sint dicenda, apud singulos tamen aliis atque aliis verbis sit utendum. Quanquam hac parte eloquentiæ (politica scilicet et negotiosa, in privatis sermonibus)

maximos oratores plerunque destitui certum sit; dum ornatum et formulas elegantes orationis captantes, volubili illa applicatione, et characteribus sermonum, quibus versus singulos uti consultius foret, excidunt. Čerte non abs re fuerit, circa hoc ipsum, de quo nunc dicimus, novam instituere inquisitionem, eamque nomine prudentiæ sermonis privati indigitare, atque inter desiderata reponere; rem certe, quam quo attentius quis recogitet, eo pluris faciet. Utrum vero hæc inter rhetorica an politica collocetur, haud magni refert.

Descendamus modo ad desiderata in hac arte, quæ (ut ante diximus) ejus sunt generis, ut pro appendicibus potius censeri debeant, quam pro portionibus artis ipsius, et pertinent omnia ad promptuariam. Primo igitur non invenimus, qui prudentiam illam, simul et diligentiam Aristotelis, bene persecutus sit, aut suppleverit. Hic nimirum cœpit colligere signa popularia, sive colores boni ac mali apparentis, tam simplicis quam comparati, qui sunt vere sophismata rhetorica. Sunt autem eximii usus, præsertim ad negotia, et prudentiam sermonis privati. Labores vero Aristotelis circa colores istos in tribus claudicant. Primo, quod, cum multi sint, paucos admodum recenseat. Secundo, quod elenchos suos non habeant adjunctos. Tertio, quod videtur ille usum eorum ex parte ignorasse. Usus enim eorum, non magis ad probandum, quam ad afficiendum et commovendum, subservit. Complures siquidem loquendi formulæ, quæ idem significant, varie tamen afficiunt. Nam longe fortius penetrat, quod acuminatum est, quam quod obtusum; licet in ipsa percussione vires æqualiter intentantur. Nemo est certe, qui non magis afficiatur audiens, Inimici tui de hoc miros triumphos agent:

Hoc Ithacus velit, et magno mercentur Atridæ ; quam si simpliciter dicatur, Hoc rebus tuis incommodabit. Itaque mucrones isti, et aculei sermonum, minime sunt negligendi. Cum vero hanc rem, ut desideratam proponamus, ex consuetudine nostra, illam

exemplis fulciemus: præcepta enim minus rem illustraverint.

Exempla Colorum boni et mali tam simplicis quam

comparati.

SOPHISMA I.

Quod laudant homines et celebrant, bonum; quod vituperant et reprehendunt, malum.

ELENCHUS.

Fallit sophisma quatuor modis; scilicet, aut propter ignorantiam; aut propter malam fidem; aut propter studia et factiones; aut propter ingenia laudatorum et vituperatorum. Propter ignorantium; quid vulgi judicium ad examen boni et mali? Melius Phocion, qui, cum populus ei præter solitum applauderet, quæsivit, num forte deliquisset? Propter malam fidem; laudantes enim et vituperantes suam rem sæpius agunt, neque loquuntur ut sentiunt.

Laudat venales qui vult extrudere merces.

Item, Malum est, malum est, inquit emptor; sed cum recesserit, tum gloriabitur. Propter factiones; cuivis enim patet, consuescere homines, eos, qui suarum partium sunt, immodicis efferre laudibus, qui autem contrariarum sunt, infra meritum deprimere. Propter ingenia; alii enim natura facti sunt et compositi ad adulationem servilem; alii contra momi et tetrici; ut laudando et vituperando suis ingeniis tantum obsecundent, parum de veritate soliciti.

SOPHISMA II.

Quod etiam ab inimicis laudatur, magnum bonum; quod vero etiam ab amicis reprehenditur, magnum malum. Sophisma fundamento hoc niti videtur, quod quæ ingratiis, et contra animi nostri affectum et propensionem loquimur, ea ipsa vim veritatis a nobis extorquere, facile creditur.

ELENCHUS.

Fallit sophisma propter astutiam, tam inimicorum, quam amicorum. Inimici enim laudes quandoque tribuunt, non invite, nec a vi veritatis coacti, sed eas tamen deligentes, quæ inimicis suis invidiam et pericula conflare possint. Itaque apud Græcos superstitio quædam invaluit, ut crederent, si quis ab altero laudaretur, animo malevolo et proposito nocendi, naribus ejus pustulam annasci solere. Fallit iterum, quia laudes interdum impertiunt inimici, tanquam præfatiunculas quasdam, ut postea liberius et malitiosius calumniarentur. Ex altera parte, fallit etiam hoc sophisma propter astutiam amicorum. Solent enim et illi vitia amicorum interdum agnoscere, et prædicare, non quod aliqua vis veritatis eos cogat, sed ea eligentes, quæ minimum amicos suos lædere possint, ac si cætera quidem viri optimi essent. Fallit iterum, quia amici quoque reprehensionibus suis (sicut de inimici laudibus diximus) tanquam præfatiunculis quibusdam utuntur, quo paulo post in laudes effusius excurrant, SOPHISMA III.

Cujus privatio bona, id ipsum malum; cujus privatio mala, id ipsum bonum.

ELENCHUS.

Fallit sophisma duobus modis: aut propter comparationem boni et mali; aut propter successionem boni ad bonum, aut mali ad malum. Propter comparationem; si bonum fuerit generi humano, privari esu glandium, non sequitur quod malus ille erat; sed Dodona bona, Ceres melior. Neque, si malum fuit populo Syracusano, Dionysio seniore privari, sequitur quod Dionysius ille bonus fuerit, sed minus malus, quam junior. Propter successionem: etenim privatio boni alicujus non semper dat locum malo, sed quandoque majori bono; ut cum flos decidit, fructus succedit. Nec privatio alicujus mali dat semper locum bono, sed interdum majori malo: nam sublato inimico Clodio, Milo simul et segetem gloriæ verdidit.

SOPHISMA IV.

Quod bono aut malo vicinum est, id ipsum itidem bonum aut malum: quod vero remotum est a bono, malum; quod a malo, bonum.

Habet hoc fere rerum natura, ut quæ natura sua conveniunt, etiam locis conveniant; quæ vero contrariæ naturæ sunt, etiam intervallis distent: cum singula, amica sibi associare, inimica summovere gaudeant.

ELENCHUS.

Sed fallit sophisma tribus modis: primo propter destitutionem, secundo propter obscurationem, tertio propter protectionem. Propter destitutionem; fit, ut quæ in suo genere amplissima sunt, et maxime excellunt, omnia, quantum fieri potest, ad se trahant, et in vicino quæque posita destituant, ac quasi inedia conficiant. Itaque in propinquo arborum grandium virgulta nunquam læta reperies. Recte enim ille,

Quod

Divitis servi maxime servi. Nec male cavillatus est, qui inferius famulitium in aulis principum, festorum vigiliis comparavit; quæ festa sua in proximo, attingunt, ipsæ autem jejuniis addicuntur. Propter obscurationem; etenim et hoc habent quæque in suo genere præstantissima, ut licet proxima non extenuent aut destituant, tamen obscurent et obumbrent. etiam de sole notant astronomi, quod sit scilicet aspectu bonus, conjunctione et approximatu malus. Propter protectionem; nam non solum res coëunt et congregantur propter consortium, et naturæ similitudinem, sed etiam malum (præsertim in civilibus) confugit ad bonum, ut lateat et protegatur. Itaque scelerati homines petunt asyla divorum, et vitium ipsum se in virtutis umbram recipit :

Sæpe latet vitium proximitate boni.

Contra et bonum se aggregat ad malum, non propter consortium, sed ut illud convertat et reformet in bonum. Itaque et medici magis accedunt ad ægrotos, quam ad sanos; et Servatori nostro objectum est, quod conversaretur cum publicanis et peccatoribus.

« PreviousContinue »