Page images
PDF
EPUB

sed forte delicatius? Item magnes ferrum integrum trahit num etiam frustum magnetis in dissolutione ferri immersum, ferrum ad se alliciet, et se ferro obducet? Item, versorium acus nauticæ se ad polos mundi applicat: num etiam eadem via et consecutione, qua cœlestia? Videlicet, ut si quis acum in contrario situ, hoc est, in puncto australi ponat, et paulisper teneat, ac deinde vim omittat: num forte acus ad septentriones se conferet, eligendo potius rotare per occidentem in situm desideratum, quam per orientem? Item, aurum argentum vivum, juxta positum, imbibit: num vero aurum recipit illud argentum vivum intra se, sine extensione molis suæ, ut fiat massa quædam ipso auro ponderosior? Item, homines memoriæ serviunt, collocando imagines personarum in locis. Num etiam idem assequentur, missis locis, et affingendo actiones aut habitus personis ? Atque de productione experimenti hactenus.

Translatio experimenti triplex: aut a natura vel casu in artem: aut ab arte vel practica alia in aliam : aut a parte alicujus artis in partem diversam ejusdem. Translationis a natura aut casu in artem iunumera sunt exempla adeo ut omnes fere artes mechanicæ, a tenuibus initiis, natura aut casu præbitis, ortum habuerint. Adagio receptum erat, botrum contra botrum citius maturescere: id quod de mutuis amicitiæ operis et officiis increbuit. At nostri cydræ (vini scilicet ex pomis) confectores, hoc optime imitantur. Cavent enim ne poma tundantur aut exprimantur, antequam, nonnullo tempore in acervos conjecta, mutuo contactu maturuerint; unde nimia potus aciditas emendetur. Item, Iridum artificiosarum imitatio ex aspersione spissa guttularum, ab iridibus naturalibus ex nube roscida, facili ductu translata est. Item, modus destillandi, vel ex alto peti, ex imbribus scilicet, aut rore; vel ex humili illo experimento guttarum, in patinis ollis aquæ bullientis superimpositis, adhærentium, desumi potuit. Tonitrua autem et fulgura imitari veritus quis esset, nisi operculum monachi illius chemici, magno impetu et fragore, subito in sublime jactum, submonuisset. Verum quo hæc res magis

1

exemplis abundet, eo pauciora adducere opus fuerit. Debuerant autem homines, si illis utilia inquirere vacaret, naturalia opificia et operationes singulas, attente, et minutim, et ex composito intueri; et secum perpetuo, et acriter cogitare, quænam ex ipsis ad artes transferri possit. Speculum enim artis natura: nec pauciora sunt experimenta, quæ ab arte in artem, seu a practica in practicam, transferri possunt; licet hoc rarius in usu sit. Natura enim ubique omnibus occurrit; at artes singulæ artificibus tantum propriis cognitæ sunt. Specilla ocularia ad visum debilem juvandum inventa sunt: num et comminisci quis queat aliquod instrumentum, quod auribus appensum suadastris ad audiendum juvet? Item, imbalsamationes et mel cadavera conservant; annon possit aliquid ex his in medicinam transferri, quod etiam vivis corporibus prosit? Item, sigillorum practica in cera, camentis, et plumbo, antiqua fuit: at hæc etiam impressioni in chartis, sive arti typographicæ, viam monstravit. Item, sal in coquinaria carnes condit, idque melius hieme, quam æstate. Annon hoc ad balnea utiliter transferri possit, eorumque temperamentum, quando opus fuerit, vel imprimendum, vel extrahendum? Item, sal in nupero experimento, de conglaciationibus artificialibus, magnas vires ad condensandum obtinere reperitur: annon possit hoc transferri ad condensationes metallorum: cum jampridem notum sit, aquas fortes, ex nonnullis salibus compositas, dejicere et præcipitare arenulas auri ex metallis aliquibus auro ipso minus densis? Item pictoria imagine memoriam rei renovat: annon hoc traductum est in artem eam, quam vocant, memoriæ? De his in genere monitum sit; quod nihil ad imbrem quendam inventorum utilium, eorundemque novorum, veluti cœlitus deducendum, tantum valere possit, quantum, si experimenta complurium artium mechanicarum, uni homini, aut paucis, qui se invicem colloquiis acuere possint, in notitiam venerint: ut per hanc, quam dicimus, experimentorum translationem, artes se mutuo fovere, et veluti commixtione radiorum accendere possint. Quamvis enim via rationalis per organum

longe majora spondeat; attamen hæc sagacitas, per experientiam literatam, plurima interim ex iis, quæ in proximo sunt, in genus humanum, tanquam missilia apud antiquos donativa, projiciet et sparget. Superest illa translatio de parte artis in partem diversam; quæ parum differt a translatione de arte in artem: verum quia artes nonnullæ spatia magna occupant, ut etiam translationem experimentorum ferre intra se ipsas possint, hanc etiam speciem translationis subjungere visum est: præcipue, quia magni prorsus est in nonnulla arte momenti. Plurimum enim ad artem medicinæ amplificandam profuerit, si experimenta partis illius medicinæ de curationibus morborum ad partes illas de tuenda sanitate, et prolongatione vitæ, transferantur. Si enim opiatum aliquod insigne ad spirituum, in morbo pestilenti, furibundam incensionem reprimendam suffecerit, non dubitet quispiam, quin simile aliquod, debita dosi familiare redditum, etiam incensionem eam gliscentem, et obrepentem, quæ per ætatem fit, aliqua ex parte frænare et retardare possit. Atque de translatione experimenti hactenus.

Inversio experimenti fit, cum contrarium ejus, quod / experimento constat, probatur. Exempli gratia: calidum per specula intenditur: num etiam frigidum? Item, calidum se diffundendo, fertur tamen potius in sursum: num etiam frigidum se diffundendo, fertur magis in deorsum? Exempli gratia: accipias bacillum ferreum, illudque in uno fine calefacias; et deinde erigas ferrum, parte calefacta subtus locata; in superiore parte manu apposita, actutum manum aduret; parte autem calefacta supra locata, et manu subtus, multo tardius aduret. Num etiam, si totum bacillum calefiat, et finis alter nive, vel spongia, in aqua frigida tincta, madefiat: si nix aut spongia superius locetur, num (inquam) frigus deorsum mittet citius, quam inferius locata, sursum? Item, radii solis supra album dissiliunt, supra nigrum congregantur: num etiam umbræ super nigrum disperduntur, super album congregantur? Id quod in loco tenebroso, luce per

[blocks in formation]

foramen exiguum tantum immissa, fieri videmus, ubi imagines rerum, quæ foras sunt, super papyrum, quæ alba est, excipiuntur, super nigram minime. Item, vena frontis ad dolorem hemicranicum inciditur: num etiam hemicranium scarificatur ad sodam? Atque de inversione experimenti hactenus.

Compulsio experimenti fit, ubi urgetur et producitur experimentum, ad annihilationem vel privationem virtutis: in reliquis enim venationibus, fera capitur tantum; at in ista, occiditur. Exemplum compulsionis tale est. Magnes ferrum trahit: urge ergo ferrum, aut urge magnetem, ut amplius non fiat attractio: veluti, num forte si magnes ustus fuerit, aut in aquis fortibus maceratus, virtutem suam deponet, aut saltem remittet? Contra, si chalybs aut ferrum in crocum martis redigantur, vel in chalybem, quem vocant præparatum, vel etiam in aqua forti solvantur, num adhuc ea alliciat magnes? Rursus. Magues ferrum trahit per universa, quæ novimus, media; nempe si interponatur aurum, argentum, vitrum. Urge igitur aliquod medium, si fieri possit, quod virtutem intercipiat: probetur argentum vivum: probentur oleum, gummi, carbo ignitus, et alia, quæ adhuc probata non sunt. Item, introducta sunt nuper perspicilla, quæ visibilia minuta miris modis multiplicent. Urge usum eorum, vel ad species tam pusillas, ut amplius non valeant: vel ita grandiusculas, ut confundantur. Scilicet, num poterint illa in urina clare detegere ea, quæ alias non perspicerentur? Num poterint in gemmis, ex omni parte puris et nitidis, grana aut nubeculas conspicienda dare? Num et pulviscula in sole (quæ Democrito pro atomis suis, et principiis rerum, falsissime objiciebantur) tanquam corpora grandiuscula monstrare? Num pulverem crassiusculum, ex cinnabari, et cerussa, ita ostendere distributum, ut appareant hic granula rubra, illic alba? Num rursus, imagines majores (puta faciem, oculum, etc.) in tantum multiplicatas ostendere, in quantum pulicem, aut vermiculum? Num byssum, aut hujusmodi textile linteum delicatius, et paulo apertius, ita fora

minatum ostendere, ac si esset rete? Verum in compulsionibus experimentorum minus moramur, quia fere extra limites experientia literatæ cadunt, et ad causas, et axiomata, et novum organum potius spectant. Ubicunque enim fit negativa, aut privativa, aut exclusiva; cœpit jam præberi lux nonnulla ad inventionem formarum. Atque de compulsione experimenti ha

ctenus.

Applicatio experimenti nihil aliud est, quam ingeniosa traductio ejus, ad experimentum aliud aliquod utile. Exemplum tale sit. Corpora quæque suas habent dimensiones, sua pondera: aurum plus ponderis, minus dimensionis, quam argentum; aqua, quam` vinum. Ab hoc traducitur experimentum utile, ut ex mensura impleta, et pondere excepto, possis dignoscere quantum argenti fuerit admixtum auro, vel aquæ vino. Quod fuit Evonka illud Archimedis. Item, carnes in nonnullis cellis citius putrefiunt, quam in aliis: utile fuerit, experimentum hoc traducere ad dignoscendos aëres, magis aut minus salubres ad habitationem; ubi scilicet carnes diutius vindicentur a putredine possit idem applicari ad revelandas salubriores aut pestilentiores tempestates anni. Verum innumera sunt ejusmodi. Evigilent modo homines: et oculos perpetuo, alias ad naturam rerum, alias ad usus humanos vertant. Atque de applicatione experimenti hactenus.

Copulatio experimenti est applicationum nexus et catena; cum, quæ singula profutura non fuissent ad usum aliquem, connexa valeant. Exempli gratia ; rosas aut fructus serotinos habere cupis; hoc fiet, si gemmas præcociores avellas; idem fiet, si radices, usque ad ver adultum, denudes, et aëri exponas; at multo magis si copuletur utrumque. Item, ad refrigerandum maxime faciunt glacies, et nitrum; utrumque commixtum multo magis. Verum et hæc res per se perspicua est. Attamen fallacia ei sæpe subesse possit (ut et omnibus, ubi desunt axiomata) si copula fiet ex rebus, quæ diversis, et quasi pugnantibus mo

« PreviousContinue »