Page images
PDF
EPUB

ductione, qua utuntur, vel sensu et experientia, recte posse constitui; certissimum est tamen, axiomata inferiora ab iis per syllogismum non posse (in rebus naturalibus, quæ participant ex materia) recte et tuto deduci. In syllogismo enim fit reductio propositionum ad principia per propositiones medias. Hæc autem sive inveniendi sive probandi forma in scientiis popularibus (veluti ethicis, politicis, legibus, et hujusmodi) locum habet: imo et in theologicis; quandoquidem Deo pro bonitate sua placuerit captui humano se accommodare: at in physicis, ubi natura opere, non adversarius argumento constringendus est, elabitur plane veritas ex manibus; propter longe majorem naturalium operationum, quam verborum subtilitatem: adeo ut succumbente syllogismo, inductionis (veræ scilicet et emendatæ) officio ubique opus sit, tam ad principia magis generalia, quam ad propositiones inferiores. Nam syllogismi ex propositionibus consistunt; propositiones ex verbis; verba notionum tesseræ sunt. Quare si notiones ipsæ (quæ verborum animæ sunt) male et varie a rebus abstrahuntur, tota fabrica corruit. Neque laboriosa vel consequentiarum argumentorum, vel veritatis propositionum examinatio, rem in integrum unquam restituet; cum error sit (ut loquuntur medici) in digestione prima; quæ a functionibus sequentibus non rectificatur. Non igitur absque magna, et evidenti causa evenit, ut complures ex philosophis (aliqui autem eorum maxime insignes) academici fuerint et sceptici, qui scientiæ humanæ et syllepsium certitudinem sustulerunt; ultra verisimilitudinem aut probabilitatem negantes eam pertingere. Inficias non iverim, visum esse nonnullis, Socratem, cum scientiæ certitudinem a se amoveret, per ironiam tantum hoc fecisse; et scientiam dissimulando simulasse: renunciando scilicet iis, quæ manifesto sciebat, ut eo modo, etiam quæ nesciebat, scire putaretur. Neque etiam in recentiore academia (quam amplexus est Cicero) illa opinio acatalepsia admodum sincere culta fuit. Etenim qui eloquentia floruerunt, hanc fere sectam sibi desumpserunt, ut in utramque partem copiose disserendi gloriam assequerentur: unde a via

illa recta, per quam ad veritatem pergere debuissent, tanquam ad deambulationes quasdam amoenas, animi causa institutas, deflexum est. Constat tamen, nonnullos sparsim in utraque academia (veteri et nova) multo magis inter scepticos, acatalepsiam istam simpliciter et integre tenuisse. Verum in hoc maxime ab illis peccatum est; quod sensuum perceptiones calumniabantur; unde scientias radicitus evellebant. Sensus vero, licet sæpenumero homines aut fallant, aut destituant, possint tamen multa adjuti industria ad scientias sufficere; idque non tam ope instrumentorum (licet et hæc quoque aliqua ex parte prosint) quam experimentorum ejus generis, quæ objecta subtiliora, quam pro sensus facultate, ad objecta sensu comprehensibilia producere queant. Debuerant autem potius defectum hac in parte imputasse mentis tum erroribus, tum contumaciæ (quæ rebus ipsis morigera esse recusat) et pravis demonstrationibus, et modis. ratiocinandi, et concludendi, ex perceptione sensuum, perperam institutis. Hæc autem loquimur, non quo intellectui detrahatur, aut negotium totum deseratur, sed quo intellectui auxilia commoda comparentur et subministrentur, quibus rerum ardua et naturæ obscuritatem vincere possunt. Nemo enim tanta pollet manus constantia, aut etiam habitu, ut rectam lineam ducere, aut perfectum circulum circumscribere, manu libera possit; quod tamen ope regulæ, aut circini, facere in promptu est. Hæc igitur res ipsa est, quam paramus, et ingenti conatu molimur; ut scilicet mens per artem fiat rebus par; utque inveniatur ars quædam indicii et directionis, quæ cæteras artes, earumque axiomata, atque opera detegat, et in conspectum det. Hanc enim merito desiderari posuimus.

Ars ista indicii (ita enim eam appellabimus) duas habet partes: aut enim defertur indicium ab experimentis ad experimenta: aut ab experimentis ad axiomata, quæ et ipsa nova experimenta designent. Priorem harum experientiam literatam nominabimus, posteriorem vero interpretationem naturæ, sive novum organum. Prior quidem (ut alibi attigimus) vix pro arte habenda est, aut parte philosophiæ, sed pro sa

gacitate quadam; unde etiam eam venationem Panis (hoc nomen ex fabula mutuati) quandoque appellamus: attamen quemadmodum possit quis, in via sua, triplici modo progredi; aut cum palpat ipse in tenebris; aut cum alterius manu ducatur, ipse parum videns; aut denique cum vestigia lumine adhibito regat: similiter cum quis experimenta omnigena absque ulla serie, aut methodo tentet; ea demum mera est palpatio: cum vero nonnulla utatur in experimentando directione et ordine, perinde est, ac si manu ducatur. Atque hoc illud est, quod per experientiam literatam intelligimus: nam lumen ipsum, quod tertium fuit, ab interpretatione naturæ, sive novo organo, petendum est.

Literata experientia, sive venatio Panis, modos experimentandi tractat: eam (cum desiderari posuerimus, neque res sit plane perspicua) pro more et instituto nostro aliquatenus adumbrabimus. Modus experimentandi præcipue procedit, aut per variationem experimenti; aut per productionem experimenti; aut per translationem experimenti; aut per inversionem experimenti; aut per compulsionem experimenti; aut per applicationem experimenti; aut per copulationem experimenti; aut denique per sortes experimenti. Universa vero ista cohibita sunt citra terminos axiomatis alicujus inveniendi. Illa enim altera pars de novo organo, omnem transitionem experimentorum in axiomata, aut axiomatum in experimenta, sibi vindicat.

Variatio experimenti fit primo in materia; scilicet, quando experimentum in jam cognitis, certæ materiæ fere adhæsit; nunc vero in illis, quæ similis sunt speciei, tentetur: veluti confectio papyri in pannis linteis tantum probata est, in sericis minime (nisi forte apud Chinenses) neque rursus in filaceis, compositis ex setis et pilis, ex quibus conficitur (quod vocamus) camelotum; neque denique in laneis, gossypio, et pellibus; quanquam hæc tria postrema magis esse videntur heterogenea. Itaque admisceri possint potius, quam per se utilia esse. Item insitio in arboribus fructiferis in usu est, in arboribus sylvestribus raro tentata; licet perhibeatur ulmum in ulmum insitam miras producere

foliorum umbras. Insitio etiam in floribus rara admodum est, licet hoc jam cœperit fieri in rosis muscatellis, quæ rosis communibus feliciter inoculantur. Etiam variationem in parte rei, inter variationes in materia ponimus. Videmus enim, surculum in trunco arboris insitum felicius pullulare, quam si terræ indatur. Cur non et semen cepæ capiti alterius cepæ viridis inditum, felicius germinet, quam si nudæ terræ commissum fuerit? Atque hic radix pro trunco variatur, ut hæc res insitio quædam in radice videri possit. Variatio experimenti fit secundo in efficiente: radii solis per specula comburentia, calore ita intenduntur, ut materiam, quæ ignem facile concipiat, accendere possint: num et radii lunæ, per eadem, ad lenissimum aliquem gradum teporis actuari possunt, ut videamus, utrum corpora omnia cœlestia sint potestate calida? Item calores radiosi, per specula scilicet, intenduntur: num etiam calores opaci (quales sunt lapidum et metallorum antequam candeant) idem patiuntur; an potius sunt luminis in hac re partes nonnullæ ? Item succinum et gagates fricata paleas trahunt; num etiam et ad ignem tepefacta? Variatio experimenti fit tertio in quanto circa quod diligens admodum est adhibenda cura, cum hoc multi circumstent errores. Credunt enim homines, aucta aut multiplicata quantitate, pro rata augeri aut multiplicari virtutem. Et hoc fere. postulant et supponunt, tanquam res sit mathematica cujusdam certitudinis; quod omnino falsissimum est. Globus plumbeus unius libræ a turri demissus (puta) decem pulsuum spatio, ad terram descendit: num globus duarum librarum (in quo impetus iste, motus, quem vocant, naturalis, duplicari debet) spatio quinque pulsuum terram feriet? At ille æquali fere tempore descendet, neque accelerabitur juxta rationem quanti. Item sulphuris (puta) drachma una semilibræ chalybis admista, eam fluere faciet et colliquari: num igitur uncia sulphuris, quatuor libris chalybis, ad colliquationem sufficiet? At illud non sequitur. Certum enim est, obstinationem materiæ in patiente, per quantitatem, augeri amplius, quam activitatem virtutis in agente. Porro nimium æque fallit ac pa

rum. Etenim in excoctionibus et depurationibus metallorum, error est familiaris, ut ad excoctionem promovendam, aut calorem fornacis, aut additamenti, quod injiciunt, molem augeant. At illa supra modum aucta operationem impediunt; propterea quod vi et acrimonia sua multum ex metallo puro in fumos vertant et asportent; ut et jactura fiat; et massa, quæ remanet, magis sit obstinata et dura. Debent igitur homines ludibrium illud mulieris Esopi cogitare: quæ sperarat, ex duplicata mensura hordei gallinam suam duo ova quotidie parituram: atilla impinguata nullum peperit. Prorsus non tutum fuerit alicui experimento naturali confidere, nisi facta fuerit probatio, et in minore, et in majore quanto. Atque de variatione experimenti hactenus.

Productio experimenti duplex; repetitio, et extensio: nimirum, cum aut experimentum iteratur, aut ad subtilius quiddam urgetur. Repetitionis exemplum tale sit. Spiritus vini fit ex vino per destillationem unicam; estque vino ipso multo acrior et fortior: num etiam spiritus vini ipse destillatus sive sublimatus, se ipsum fortitudine æque superabit? At repetitio quoque non absque fallacia est: etenim, tum secunda exaltatio, prioris excessum non æquat; tum etiam sæpenumero per iterationem experimenti, post statum sive acmen quandam operationis, tantum abest ut progrediatur natura, ut potius relabatur. Judicium igitur in hac re adhibendum. Item argentum vivum, in linteo, aut alias in medio plumbi liquefacti, cum refrigescere cœperit, insertum, stupefit; nec amplius fluit: num et idem argentum vivum, si sæpius immissum fuerit, ita figetur, ut fiat malleabile? Extensionis exemplum tale sit: aqua in summo posita, et pensilis facta, et per rostrum vitri oblongum in vinum dilutum immersa, separabit aquam a vino: vino in summum se paulatim recipiente, aqua in imo subsidente: num etiam, quemadmodum vinum et aqua (corpora scilicet diversa) hoc ingenio separantur, possint quoque partes vini (corporis nimirum integri) subtiliores a crassioribus separari; ut fiat tanquam destillatio, per pondus, et in summo reperiatur aliquid spiritui vini proximum,

« PreviousContinue »