Page images
PDF
EPUB

sionibus, a vi eloquentiæ insinuatis. Nam ubi per orationis artificia hominum animi demulcentur, inflammantur, et in quamcunque partem pertrahuntur; totum illud fit per exsuscitationem phantasiæ quæ impotens jam facta, non solum rationi insultat, verum eidem vim quodammodo facit, partim occæcando, partim exstimulando. Neque tamen causa videtur, cur a partitione priore discedamus. Nam phantasia scientias fere non parit; siquidem poësis (quæ a principio phantasiæ attributa est) pro lusu potius ingenii, quam pro scientia, habenda. Potestatem autem phantasiæ in naturalibus doctrinæ de anima paulo ante assignavimus: eam vero, quam habet cum rhetorica cognationem, illi ipsi arti (de qua infra tractabimus) remitti par est.

Pars ista humanæ philosophiæ, quæ ad logicam spectat, ingeniorum plurimorum gustui ac palato minus grata est; et nihil aliud videtur, quam spinosæ subtilitatis laqueus ac tendicula. Nam sicut vere dicitur scientiam esse animi pabulum: ita in hoc pabulo appetendo et deligendo plerique palatum nacti sunt Israëlitarum simile in deserto: quos cupido incessit redeundi ad ollas carnium; mannæ autem fastidium cepit: quæ licet cibus fuerit cœlestis, minus tamen sentiebatur almus et sapidus. Eodem modo (ut plurimum) illæ scientiæ placent, quæ habent infusionem nonnullam carnium magis esculentam : quales sunt historia civilis mores, prudentia politica, circa quas hominum cupiditates, laudes, fortunæ vertuntur et occupatæ sunt. At istud lumen siccum plurimorum mollia et madida ingenia offendit et torret. Cæterum unamquamque rem propria si placet dignitate metiri, rationales scientiæ reliquarum omnino claves sunt: atque quemadmodum manus instrumentum instrumentorum, anima forma formarum, ita et illæ, artes artium ponendæ sunt: neque solum dirigunt, sed et roborant; sicut sagittandi usus et habitus, non tantum facit ut melius quis collimet, sed ut arcum tendat fortiorem.

Artes logicæ quatuor numero sunt: divisæ ex finibus suis, in quos tendunt. Id enim agit homo in

rationalibus; aut ut inveniat, quod quæsiverit: aut judicet, quod invenerit: aut retineat, quod judicaverit aut tradat, quod retinuerit. Necesse igitur est, ut totidem sint artes rationales: ars inquisitionis seu inventionis: ars examinis seu judicii: ars custodiæ seu memoriæ: et ars elocutionis seu traditionis. De quibus jam sigillatim dicemus.

CAPUT SECUNDUM.

Partitio inventivæ in inventivam artium et argumentorum: quodque prior harum (quæ eminet) desideretur. Partitio inventive artium in experientiam literatam, et organum novum. Delineatio experientia literatæ.

INVENTIONIS duæ sunt species, valde profecto inter se discrepantes: una artium et scientiarum; altera argumentorum et sermonum. Priorem harum desiderari prorsus pronuncio; qui quidem talis mihi videtur esse defectus, ac si quis in inventario conficiendo bonorum alicujus defuncti ita referat; numeratæ pecuniæ nihil. Ut enim cætera omnia pecunia parantur: ita et per hanc artem reliquæ acquiruntur. Atque sicut India occidentalis nunquam nobis inventa fuisset, nisi præcessisset acus nauticæ inventio; licet regiones illæ immensæ, versoriæ motus pusillus sit; ita non est cur miretur quispiam, in artibus perlustrandis et promovendis ampliores progressus factos non esse; quandoquidem ars ipsa inveniendi et perlustrandi scientias hactenus ignoretur.

Hanc scientiæ desiderari partem plane in confesso est. Primo enim dialectica nihil profitetur, imo ne cogitat quidem, de inveniendis artibus, sive mechanicis, sive (quas vocant) liberalibus; aut etiam de illarum operibus, harum vero axiomatibus eliciendis ; sed quasi præteriens homines alloquitur, et dimittit, edicens, ut cuique in sua arte credant. Celsus, vir prudens, non solum medicus (licet moris sit omnibus in laudes artis propriæ effundi) graviter et ingenue, de empiricis et dogmaticis medicorum sectis loquens,

fatetur: Medicamenta et remedia prius fuisse inventa, de causis vero et rationibus posterius disceptatum; non ordine converso, causas ex natura rerum primo erutas fuisse, easque inventioni remediorum præluxisse. At Plato non semel innuit Particularia infinita esse; maxime rursus generalia minus certa documenta exhibere: medullam igitur scientiarum, qua artifex ab imperito distinguitur, in mediis propositionibus consistere, quas per singulas scientias tradidit et docuit experientia. Quin et illi, qui de primis rerum inventoribus, aut scientiarum originibus, verba fecerunt, casum potius, quam artem, celebrarunt; atque animalia bruta, quadrupedes, aves, pisces, serpentes, magis quam homines, tanquam scientiarum doctores, introduxerunt:

Dictamnum genitrix Cretea carpit ab Ida,
Puberibus caulem foliis, et flore comantem
Purpureo: non illa feris incognita capris
Gramina, cum tergo volucres hæsere sagittæ.
Eneid. xii. 412.

Adeo ut minime mirum sit (cum in more apud antiquos fuerit rerum utilium inventores consecrare) apud Ægyptios, gentem priscam (cui plurimæ artes initia sua debent) templa plena fuisse simulacris brutorum ; hominum vero simulacris prope vacua;

Omnigenumque deum monstra, et latrator Anubis, Contra Neptunum, et Venerem, contraque Minervam, etc. Æneid. viii. 698.

Quod si malis, ex traditione Græcorum, artes potius hominibus ut inventoribus tribuere; haudquaquam tamen dixeris Prometheum ad ignis inventionem contemplationes adhibuisse; aut cum silicem primo percuteret, scintillas expectasse: sed casu in illud incidisse, atque (ut aiunt) furtum Jovi fecisse. Ita ut ad artium inventionem quod attinet, capræ sylvestri pro emplastris, philomelæ pro modulationibus musicis, ibidi pro lavationibus intestinorum, operculo ollæ, quod dissiliit, pro re tormentaria, denique (ut verbo dicamus) casui aut cuivis alteri rei plus debeamus,

quam dialecticæ. Nec vero multo aliter se habet modus ille inveniendi, quem recte describit Virgilius: Georg. i. 133.

Ut varias usus meditando extunderet artes
Paulatim.

Non enim alia hic proponitur inveniendi methodus, quam cujus bruta ipsa sunt capacia, et quam crebro usurpant: nimirum attentissima circa unam rem solicitudo, ejusque perpetua exercitatio, quas sui conservandi necessitas hujusmodi animantibus imponit. Cicero enim vere admodum: Usus uni rei deditus, et naturam et artem sæpe vincit. Quare si prædicetur de hominibus,

Improbus, et duris

Labor omnia vincit

urgens in rebus egestas :

etiam de brutis similiter quæritur,

Quis expedivit psittaco suum Xaipe?

Corvo quis auctor fuit, ut magna siccitate lapillos immitteret arbori cavæ, ubi aquam forte conspexerit, ut surgentem laticem rostro posset attingere? Quis viam monstravit apibus, qui per aërem, tanquam vastum mare, agros floridos, licet multum ab alvearibus dissitos, solent petere, et favos suos denuo repetere ? Quis formicam docuit, ut grana in colliculo suo reponenda circumroderet prius, ne reposita germinarent, et spem suam illuderent? Quod si in versu illo Virgiliano quis notet verbum illud extundere, quod difficultatem rei; et verbum illud paulatim, quod tarditatem innuit; redibimus unde profecti sumus, ad Ægyptiorum illos deos; cum hactenus homines modice rationis facultate, neutiquam vero officio artis, usi sint ad inventa detegenda.

Secundo, hoc ipsum, quod asserimus (si advertatur paulo diligentius) demonstrat inductionis forma, quam proponit dialectica; qua scilicet scientiarum principia inveniantur et probentur; quæ vitiosa plane est et incompetens, et naturam tantum abest ut perficiat, ut etiam eam pervertat et detorqueat. Qui enim modum

acute introspexerit, quoros iste æthereus scientiarum, similis illi de quo loquitur poëta,

Aërei mellis cœlestia dona,

colligatur (cum et scientiæ ipsæ ex exemplis singulis, partim naturalibus, partim artificialibus, tanquam prati floribus et horti, extrahantur) reperiet profecto animum suapte sponte, et nativa indole, inductionem solertius conficere, quam quæ describitur a dialecticis; siquidem ex nuda enumeratione particularium (ut dialectici solent) ubi non invenitur instantia contradictoria, vitiose concluditur; neque aliquid aliud hujusmodi inductio producit, quam conjecturam probabilem. Quis enim in se recipiet, cum particularia, quæ quis novit, aut quorum meminit, ex una tantum parte compareant; non delitescere aliquod, quod omnino repugnet? Perinde ac si Samuel acquievisset in illis Isai filiis, quos coram adductos videbat in domo; et minime quæsivisset Davidem, qui in agro aberat. Atque hæc inductionis forma (si verum omnino dicendum sit) tam pinguis est et crassa, ut incredibile videatur, tam acuta et subtilia ingenia (qualia in his rebus meditationes suas exercuerunt) potuisse eam mundo obtrudere; nisi illud in causa fuisset, quod opera festinata ad theorias et dogmata contendissent: particularia autem (præsertim moram in iis longiorem) ex fastu quodam et elatione animi, despexissent. Illi enim exempla, sive instantias particulares, vice lictorum aut viatorum adhibuerunt ad summovendam turbam, ut dogmatibus suis viam aperirent; neutiquam autem ea inde ab initio in consilium advocarunt, ut legitima fieret et matura de rerum veritate deliberatio. Certe perculserit animos pia et religiosa quædam admiratio, cum videamus eadem calcata vestigia, ad errorem ducentia, in divinis et, humanis. Quemadmodum enim in divina veritate percipienda ægre quis in animum inducat, ut fiat tanquam parvulus; ita in humana perdiscenda, provectos utique, puerorum more, prima inductionum elementa adhuc legere et retractare, res humilis existimatur et quasi contemnenda.

Tertio, si concedatur, principia scientiarum ex in

« PreviousContinue »