Page images
PDF
EPUB

inspiratione divina hauriatur, a qua substantia animæ primo emanavit.

Doctrina vero de anima sensibili, sive producta, etiam quatenus ad substantiam ejus, vere inquiritur: at ea inquisitio nobis quasi desiderari videtur. Quid enim ad doctrinam de substantia animæ faciunt, actus ultimus, et forma corporis, et hujusmodi nugæ logicæ ? Anima siquidem sensibilis sive brutorum, plane substantia corporea censenda est, a calore attenuata, et facta invisibilis; aura (inquam) ex natura flammea et aërea conflata, aëris mollitie ad impressionem recipiendam, ignis vigore ad actionem vibrandam dotata; partim ex oleosis, partim ex aqueis nutrita; corpore obducta, atque in animalibus perfectis in capite præcipue locata; in nervis percurrens, et sanguine spirituoso arteriarum refecta et reparata; quemadmodum Bernardinus Telesius et discipulus ejus Augustinus Donius, aliqua ex parte, non omnino inutiliter, asseruerunt. Itaque de hac doctrina diligentior fiat inquisitio: eo magis, quod hæc res non bene intellecta, opiniones superstitiosas, et plane contaminatas, et dignitatem animæ humanæ pessime conculcantes, de metempsychosi et lustrationibus animarum per periodos annorum, denique de nimis propinqua animæ humanæ erga animas brutorum per omnia cognatione, peperit. Est autem hæc anima in brutis anima principalis, cujus corpus brutorum organum; in homine autem, organum tantum et ipsa animæ rationalis; et spiritus potius appellatione, quam animæ, indigitari possit. Atque de substantia animæ hactenus.

Facultates autem animæ notissimæ sunt intellectus, ratio, phantasia, memoria, appetitus, voluntas; denique universæ illæ, circa quas versantur scientiæ logica et ethicæ: sed in doctrina de anima, origines ipsarum tractari debent, idque physice, prout animæ innatæ sint, et adhæreant: usus tantum ipsarum, et objecta, illis alteris artibus deputantur. Atque in hac parte nihil egregii (ut nobis videtur) adhuc repertum est; quanquam desiderari eam haud sane dixerimus. Habet etiam pars ista de facultatibus animæ appendices duas; quæ et ipsæ, quemadmodum tractantur, potius

fumos nobis exhibuerunt, quam flammam aliquam lucidam veritatis: altera harum est doctrina de divinatione naturali; altera de fascinatione.

Divinationem ab antiquis, nec male, in duas partes divisam habemus; artificialem et naturalem. Artificialis ratiocinando, ex indicatione signorum, prædictionem colligit. Naturalis, ex ipsa animi præsensione interna, absque signorum adminiculis, præsagit. Artificialis duplex; altera argumentatur ex causis: altera ex experimentis tantum, cæca quadam auctoritate : quæ posterior, ut plurimum, superstitiosa est; quales erant ethnicorum disciplinæ circa inspectionem extorum, volatum avium, et similia. Etiam Chaldæorum astrologia solennior, non multo melior. At artificialis divinatio utraque inter diversas scientias spargitur. Habet astrologus prædictiones suas ex situ astrorum : habet etiam medicus suas, de morte ingruente; de convalescentia; de symptomatibus morborum superventuris, ex urinis, pulsibus, aspectu ægrotorum, et similibus habet et politicus suas: O urbem venalem, et cito perituram, si emptorem invenerit! cujus vaticinii fides non diu morata est; impleta primum in Sylla, postea in Cæsare. Hujusmodi igitur prædi ctiones præsentis non sunt instituti, verum ad artes proprias remitti debent. Naturalis autem divinatio, ex vi scilicet interna animi ortum habens, ea demum est, de qua nunc agitur. Hæc duplex est; altera nativa; altera per influxum. Nativa hoc nititur suppositionis fundamento; quod anima in se reducta, atque collecta, nec in corporis organa diffusa, habeat ex vi propria essentiæ suæ aliquam prænotionem rerum futurarum; illa vero optime cernitur in somnis, ecstasibus, confiniis mortis; rarius inter vigilandum, aut cum corpus sanum sit ac validum. Hujusmodi vero status animi, procuratur fere, aut adjuvatur ex abstinentiis, atque illis rebus, quæ animam a muneribus corporis exercendis maxime sevocant, ut sua natura absque impeditionibus exteriorum gaudere possit. Divinatio vero per influxum hoc altero suppositionis fundamento nititur; quod anima, veluti speculum, illuminationem quandam secundariam a præscientia

Dei et spirituum excipiat: cui etiam idem, qui priori, status et regimen corporis confert. Eadem enim animæ sevocatio efficit, ut et sua natura impensius utatur, et divinorum influxuum sit magis susceptiva: nisi quod in divinationibus per influxum anima fervore quodam, atque tanquam numinis præsentis impatientia (quæ apud priscos sacri furoris nomine vocabatur) corripiatur: in divinatione autem nativa, quieti potius et vacationi propior sit.

Fascinatio autem est vis et actus imaginationis intensivus in corpus alterius (vim enim imaginationis super corpus proprium ipsius imaginantis superius perstrinximus). In hoc genere schola Paracelsi, et ementitæ naturalis magiæ cultores, tam fuerunt immodici, ut imaginationis impetum et apprehensionem miracula patranti fidei tantum non exæquarint. Alii ad similitudinem veri propius accedentes; cum occultas rerum energias et impressiones, sensuum irradiationes, contagionum de corpore in corpus transmissiones, virtutum magneticarum delationes, acutius intuerentur; in eam opinionem devenerunt, quod multo magis a spiritu in spiritum (cum spiritus præ rebus omnibus sit, et ad agendum strenuus, et ad patiendum tener et mollis) impressiones, et delationes, et communicationes fieri poterint. Unde increbuerunt opiniones, factæ quasi populares, de genio superiori, de hominibus quibusdam infaustis et ominosis, de ictibus amoris et invidiæ, et aliæ his similes. Atque huic conjuncta est disquisitio, quomodo imaginatio intendi et fortificari possit? Quippe si imaginatio fortis tantarum sit virium, operæ pretium fuerit nosse, quibus modis eam exaltari, et seipsa majorem fieri detur? Atque hic oblique, nec minus periculose, se insinuat palliatio quædam et defensio maximæ partis magiæ ceremonialis. Speciosus enim fuerit prætextus ceremonias, characteres, incantationes, gesticulationes, amuleta, et similia, non ex aliquo tacito aut sacramentali cum malis spiritibus contractu vires nancisci; sed eo pertinere tantum, ut imaginatio illius, qui his utitur, roboretur et exaltetur: quemadmodum etiam in reli

gione, usus imaginum, ad mentes hominum in rerum contemplatione defigendas, et devotionem precantium excitandam, invaluit. Attamen mea talis est sententia; etiam si detur, vim imaginationis esse utique potentem, atque insuper ceremonias vim illam intendere et roborare; posito denique, quod adhibeantur ceremoniæ ad hanc intentionem sincere, atque tanquam remedium physicum, absque aliqua vel minima cogitatione de invitandis per ipsas auxiliis spirituum: haberi nihilominus debent pro illicitis, propterea quod sententiæ illi divinæ, adversus hominem propter peccatum latæ, repugnent et recalcitrent: In sudore vultus comedes panem tuum. Siquidem magia ejus generis, egregios illos fructus, quibus Deus pretium laborem constituit, adipiscendos proponit, per paucas, easque faciles et minime operosas observantias.

[ocr errors]

Supersunt doctrinæ duæ, quæ ad facultates animæ inferioris, sive sensibilis, præcipue spectant, utpote quæ cum organis corporeis maxime communicant. Altera de motu voluntario: altera de sensu et sensibili. In priori harum, etiam alias satis jejune inquisita, unica pars fere integra deest. Etenim de officio et fabrica commoda nervorum et musculorum, et aliorum, quæ ad hunc motum requiruntur; quæque pars corporis quiescat, dum alia moveatur; tum quod hujusce motus rector, et quasi auriga sit imaginatio; adeo ut dimissa imagine, ad quam motus fertur, statim intercipiatur et sistatur motus ipse (ut cum deambulamus, si alia subeat cogitatio acris et defixa, continuo consistimus) et aliæ nonnullæ subtilitates non male in observationem et inquisitionem jam pridem venerunt. Quomodo vero compressiones, et dilatationes, et agitationes spiritus (qui proculdubio motus fons est) corpoream et crassam partium molem flectat, excitet, aut pellat, adhuc diligenter inquisitum et tractatum non est. Neque mirum, cum anima ipsa sensibilis hactenus potius pro entelechia et functione quadam habita sit, quam pro substantia. At quando jam innotuerit, ipsam esse substantiam corpoream et materiatam, necesse est etiam, ut quibus nixibus aura

tam pusilla et tenera, corpora tam crassa et dura in motu ponere possit, inquiratur. De hac parte igitur, cum desideretur, fiat inquisitio.

At de sensu et sensibili longe uberior et diligentior adhibita est inquisitio, tam in tractatibus circa ea generalibus, quam in artibus specialibus, utpote perspectiva, musica; quam vere nihil ad institutum: quandoquidem illa tanquam desiderata ponere non liceat. Sunt tamen duæ partes nobiles et insignes, quas in hac doctrina desiderari statuimus; altera de differentia perceptionis et sensus; altera de forma lucis.

Atque differentiam inter perceptionem et sensum, bene enucleatam, debuerant philosophi tractatibus suis de sensu et sensibili præmittere, ut rem maxime fundamentalem. Videmus enim, quasi omnibus corporibus naturalibus inesse vim manifestam percipiendi: etiam electionem quandam amica amplectendi, inimica et aliena fugiendi. Neque nos de subtilioribus perceptionibus tantum loquimur, veluti cum magnes ferrum allicit; flamma ad naphtham assilit; bulla bullæ approximata coit; radiatio ab objecto albo dissilit; corpus animalis utilia assimilat, inutilia excernit; spongiæ pars (etiam super aquam elevata) aquam attrahit, aërem expellit; et hujusmodi. Etenim quid attinet talia enumerare? Nullum siquidem corpus ad aliud admotum illud immutat, aut ab illo immutatur, nisi operationem præcedat perceptio reciproca. Percipit corpus meatus, quibus se insinuat: percipit impetum alterius corporis, cui cedit: percipit amotionem alterius corporis, a quo detinebatur, cum se recipit percipit divulsionem sui continui, cui ad tempus resistit: ubique denique est perceptio. Aër vero calidum et frigidum tam acute percipit, ut ejus perceptio sit longe subtilior, quam tactus humani; qui tamen pro calidi et frigidi norma habetur. Duplex igitur deprehenditur circa hanc doctrinam hominum culpa; alia, quod eam intactam et intractatam (cum tamen sit res nobilissima) plerunque reliquerunt: alia, quod qui huic contemplationi forte animum adjecerunt, longius, quam par est, provecti sunt, et sensum cor

« PreviousContinue »