Page images
PDF
EPUB

cum corpus humanum, ejusque fabrica (missis externis) a tribus patiatur; spiritibus scilicet, partibus, et alimentis; via prolongationis vitæ per alimentandi modos longa est; atque per multas ambages et circuitus: at viæ per operationes super spiritus, et super partes, multo breviores sunt, et quibus citius ad finem desideratum pervenitur; eo quod spiritus subito patiantur, et a vaporibus, et ab affectibus, quæ miris modis in eos possunt: partes item, per balnea, aut unguenta, aut emplastra, quæ subitas etiam impressiones faciunt.

Tertio præcipimus, quod malacissatio partium per exterius, fieri debet, per consubstantialia, imprimentia, et occludentia. Consubstantialia enim benevolo partium amplexu libenter excipiuntur, et proprie malacissant. Imprimentia autem et virtutem malacissantium, tanquam vehicula, facilius et altius deducunt, atque ipsa partes nonnihil expandunt. Occludentia autem, virtutem utrorumque retinent, et paulisper figunt, et perspirationem, quæ est res malacissationi opposita (quia humidum emittit) cohibent. Itaque per hæc tria (sed potius ordine disposita et succedentia, quam commixta (res absolvitur. Interim in hac parte monemus; non eam esse intentionem malacissationis, ut nutriat partes per exterius; sed tantum ut eas reddat magis idoneas ad nutriendum. Quicquid enim magis aridum est, minus est activum ad assimilandum. Atque de prolongatione vitæ, quæ est pars tertia medicinæ noviter ascripta, hæc dicta sint.

Veniamus ad cosmeticam, quæ certe partes habet civiles, partes rursus effœminatas. Corporis enim munditia, et decor honestus, recte existimatur promanare a modestia quadam morum, et a reverentia ; imprimis erga Deum, cujus creaturæ sumus; tum erga societatem, in qua degimus; tum etiam erga nosmet ipsos, quos non minus, imo magis, quam alios, revereri debemus. Verum adulterina illa decoratio, quæ fucos et pigmenta adhibet, digna certe est illis defectibus, qui eam semper comitantur; cum non sit, aut ad fallendum satis ingeniosa, aut ad utendum satis commoda, aut ad salubritatem satis tuta et inno

cua. Miramur autem, pravam hanc consuetudinem fucandi, leges censorias, tam ecclesiasticas quam civiles (quæ alias in luxuriam circa vestes, aut cultus capillorum effœminatos, admodum fuerint severæ) ita diù fugisse. Legimus certe de Jezabele, quod pigmentis faciem obliverit; verum de Esthera et Juditha nil tale perhibetur.

Pergamus ad athleticam: eam sensu intelligimus paulo largiori, quam accipi consuevit. Huc enim referimus quicquid versatur circa conciliandam qualemcunque (quam corpus humanum suscipit) habilitatem; sive sit agilitatis sive tolerantiæ. Quarum agilitas duas habet partes, robur et velocitatem: ac tolerantia itidem duas, vel indigentiarum naturalium patientiam, vel in cruciatibus fortitudinem. Quorum omnium videmus sæpenumero exempla insignia, in practica funambulorum, in duro victu hominum quorundam barbarorum, in stupendis viribus maniacorum, et in constantia nonnullorum inter exquisita tormenta. Imo si aliqua alia reperiatur facultas, quæ in priorem partitionem non cadit (qualis in urinatoribus sæpe conspicitur, qui mirifice anhelitum cohibere possunt) ad hanc ipsam artem aggregari volumus. Atque quod talia fieri quandoque possint, manifestissimum est: at philosophia et inquisitio causarum circa eadem fere neglecta jacet; hanc arbitramur ob causam, quod hominibus persuasum sit hujusmodi magisteria naturæ solummodo vel ex peculiari certorum hominum indole (quæ sub disciplinam non cadit) vel a diutina, ab anuis usque puerilibus, consuetudine (quæ potius imperari, quam doceri solet) obtinere. Quod etsi verum prorsus non sit, tamen defectus hujusmodi rerum quid attinet notare? Certamina enim Olympica jam diu cessarunt: tum etiam in ejusmodi rebus mediocritas sufficit ad usum: excellentia autem mercenaria cuidam ostentationi fere inservit.

Postremo accidimus ad artes voluptarias. Eæ secundum sensus ipsos dispertitæ sunt: oculos oblectat præcipue pictoria, cum aliis artibus innumeris, quæ ad magnificentiam spectant, circa ædificia, hortos, vestes, vasa, calices, gemmas, et similia. Aures demulcet

musica, quæ tanta vocum, spiritus, chordarum, varietate et apparatu instructa est. Olim etiam hydraulica pro coryphæis quibusdam artis ejus habita sunt, quæ nunc prope obsoleverunt. Atque artes, quæ ad visum aut auditum spectant, præ aliis præcipue liberales habitæ sunt: sensus hi duo magis casti: scientiæ magis eruditæ, quippe qui etiam mathematicam, veluti ancillam, in familiis suis habeant: etiam altera ad memoriam et demonstrationes, altera ad mores et affectus animi nonnihil respicit. Reliquorum sensuum oblectationes, atque artes circa ipsos, minus in honore sunt, veluti luxuriæ, quam magnificentiæ, propiores: unguenta, odoramenta, deliciæ et cupediæ mensarum, maxime autem incitamenta libidinis, rectius censore, quam doctore, indigent. Optime sane a quibusdam annotatum est, nascentibus et crescentibus rebuspublicis artes militares florere; in statu et culmine positis liberales; at ad declinationem et decasum vergentibus voluptarias. Hæc vero ætas nostra, vereor ne, tanquam in decasu felicitatis, in artes voluptarias inclinet. Quare ista missa faciamus. Cum artibus voluptariis joculares copulo. Deceptiones siquidem sensuum inter delectationes sensuum reponendæ sunt.

Jam vero transcursis doctrinis illis circa corpus humanum (medicina, cosmetica, athletica, voluptaria) illud obiter monemus; cum in corpore humano tot res in considerationem veniant, partes, humores, functiones, facultates, accidentia: cumque (si nobis integrum esset) constitui oportuisset corpus unicum doctrinæ de corpore humano, quæ ista omnia complecteretur (simile illi doctrinæ de anima, de qua mox dicemus) tamen, ne artes nimis multiplicentur, neve veteres artium limites (plusquam necesse fuerit) transponantur, doctrinam de partibus corporis humani, de functionibus, de humoribus, de respiratione, de somno, de generatione, de fœtu et gestatione in utero, de augmentis, de pubertate, de canitie, de impinguatione, et similibus, in corpus medicinæ recipimus; licet ad officia illa tria non proprie pertineant; sed quia corpus ipsum hominis sit per omnia medicinæ subjectum. Motum autem voluntarium, et sensum, ad doctrinam

de anima rejicimus; siquidem animæ partes in his duobus sunt potiores. Atque sic doctrinam, quæ circa corpus hominis versatur, quod animæ pro tabernaculo duntaxat est, claudimus.

CAPUT TERTIUM.

Partitio philosophiæ humanæ circa animam in doctrinam de Spiraculo; et doctrinam de Anima Sensibili sive Producta. Partitio secunda ejusdem philosophic in doctrinam de Substantia et Facultatibus Animæ, et doctrinam de Usu et Objectis Facultatum. Appendices duæ doctrinæ de facultatibus animæ : Doctrina de Divinatione Naturali, et doctrina de Fascinatione. Distributio facultatum animæ sensibilis in Motum et Sensum.

VENIAMUS ad doctrinam de anima humana; e cujus thesauris omnes cæteræ doctrinæ depromptæ sunt. Ejus duæ sunt partes; altera tractat de anima rationali, quæ divina est; altera de irrationali, quæ communis est cum brutis. Notavimus autem paulo superius (ubi de formis loquebamur) differentes illas duas animarum emanationes, quæ in prima utriusque creatione se dant conspiciendas; nimirum, quod altera ortum habuerit a spiraculo Dei, altera e matricibus elementorum. Nam de animæ rationalis generatione primitiva, ita ait Scriptura: Formavit hominem de limo terræ, et spiravit in faciem ejus spiraculum vitæ. At generatio animæ irrationalis, sive brutorum, facta est per verba illa, Producat aqua, Producat terra. Hæc autem anima (qualis est in homine) animæ rationali organum tantum est, atque originem habet et ipsa quoque, quemadmodum in brutis, e limo terræ ; neque enim dictum est, Formavit corpus hominis de limo terræ, sed Formavit hominem; integrum scilicet hominem, excepto illo spiraculo. Quamobrem partem primam doctrinæ generalis circa animam humanam, doctrinam de spiraculo appellabimus; secundam vero, doctrinam de anima sensibili sive producta. Neque

tamen, cum hactenus philosophiam solam tractemus (quippe sacram theologiam in fine operis collocavimus) partitionem istam a theologia mutuaremus, nisi etiam cum principiis philosophiæ conveniret. Plurimæ enim et maximæ sunt animæ humanæ præcellentiæ supra animas brutorum, etiam philosophantibus secundum sensum manifesta. Ubicunque autem tot et tantarum invenitur excellentiarum symbolum, ibi merito semper constitui debet differentia specifica. Itaque nobis non nimium placet confusa illa et promiscua philosophorum de animæ functionibus tractatio; ac si anima humana gradu potius, quam specie, discriminata esset ab anima brutorum: non aliter, quam sol inter astra, aut aurum inter metalla.

Subjungenda est etiam partitio alia doctrinæ generalis circa animam humanam, antequam de speciebus fusius loquamur. Etenim, quæ de speciebus postea dicemus, utramque partitionem, tum illam, quam jam modo posuimus, tum istam, quam nunc proponemus, simul tractabunt. Secunda igitur partitio sit, in doctrinam de substantia et facultatibus animæ, et doctrinam de usu et objectis facultatum.

a;

Præmissis itaque his partitionibus geminis, ad species accedamus. Doctrina de spiraculo, eademque de substantia animæ rationalis, complectitur inquisitiones illas de natura ejus; utrum nativa sit illa, an adventitia separabilis, an inseparabilis; mortalis, an immortalis; quatenus legibus materiæ alligata, quatenus minime; et similia. Quæ vero hujus sunt generis, licet etiam in philosophia, et diligentiorem et altiorem inquisitionem subire possint, quam adhuc habetur; utcunque tamen in fine, religioni determinanda et definienda rectius transmitti censemus: aliter enim, erroribus haud paucis, et sensus illusionibus omnino exponentur. Etenim, cum substantia animæ, in creatione sua, non fuerit extracta aut deducta ex massa cœli et terræ, sed immediate inspirata a Deo; cumque leges cœli et terræ sint propria subjecta philosophiæ; quomodo possit cognitio de substantia animæ rationalis ex philosophia peti et haberi? Quinimo ab eadem

« PreviousContinue »