Page images
PDF
EPUB

Primum est, intermissio diligentiæ illius Hippocratis, utilis admodum et accuratæ, cui moris erat, narrativam componere casuum circa ægrotos specialium; referendo qualis fuisset morbi natura, qualis medicatio, qualis eventus. Atque hujus rei nactis nobis jam exemplum, tam proprium atque insigne, in eo scilicet viro, qui tanquam parens artis habitus est, minime opus erit exemplum aliquod forinsecum ab alienis artibus petere; veluti a prudentia jurisconsultorum, quibus nihil antiquius, quam illustriores casus, et novas decisiones, scriptis mandare; quo melius se ad futuros casus muniant et instruant. Istam proinde continuationem medicinalium narrationum desiderari video; præsertim in unum corpus cum diligentia et judicio digestam: quam tamen non intelligo ita fieri debere amplam, ut plane vulgata, et quæ quotidie obveniant, excipiat (id enim infinitum quiddam esset, neque ad rem) nec rursus tam angustam, ut solummodo mirabilia et stupenda (id quod a nonnullis factum est) complectatur. Multa enim in modo rei, et circumstantiis ejus, nova sunt, quæ in genere ipso nova non sunt: qui autem ad observandam adjiciet animum, ei etiam, in rebus, quæ vulgares videntur, multa observatu digna occurrent.

Item in disquisitionibus anatomicis fieri solet, ut quæ corpori humano in universum competant, ea diligentissime, usque ad curiositatem, et in minimis quibusque, notentur: at circa varietatem, quæ in diversis corporibus reperitur, medicorum diligentia fatiscit. Ideoque anatomiam simplicem luculentissime tractari assero, anatomiam comparatam desiderari statuo. Partes enim singulas recte perscrutantur homines, earumque consistentias, figuras, situs: sed illarum partium diversam in diversis hominibus figuram et conditionem minus observant. Atque hujus omissionis causam non aliam esse arbitramur, quam quod ad primam inquisitionem inspectio unius aut alterius anatomiæ sufficere possit; ad posteriorem vero (quæ comparativa est, et casum recipit) necesse est, ut plurimarum dissectionum attenta et perspicax observatio adhibeatur. Prior etiam res est, in qua

homines docti, in prælectionibus suis et in cœtu astantium, se jactare possunt: at secunda ea est, quæ tacita et diutina experientia tantum acquiri potest. Illud interea minime dubium est, quod internarum partium figura et structura parum admodum externorum membrorum varietati et lineamentis cedat; quodque corda, aut jecinora, aut ventriculi, tam dissimilia sint in hominibus, quam aut frontes, aut nasi, aut aures. Atque in his ipsis differentiis partium internarum reperiuntur sæpius causæ continentes multorum morborum: quod non attendentes medici, humores interdum minime delinquentes criminantur ; cum ipsa mechanica partis alicujus fabrica in culpa sit. In quorum morborum cura, opera luditur, si adhibeantur medicinæ alterantes, (quia res alterationem non recipit) sed emendanda res est, et accommodanda, seu pallianda, per victus regimen et medicinas familiares. Similiter, ad anatomiam comparatam pertinent accuratæ observationes, tam humorum omnigenum, quam vestigiorum et impressionum morborum, in corporibus variis dissectis. Etenim humores in anatomiis, tanquam purgamenta et fastidia, fere prætermitti solent, cum tamen in primis necessarium sit notare, quales et quam multiplices sint humorum differentium species (non nimium in hac re tribuendo divisionibus eorum receptis) qui in corpore humano aliquando inveniantur; et in quibus cavitatibus et receptaculis, quilibet ipsorum sedes et nidulos suos figere potissimum soleat; quoque juvamento aut damno; atque his similia. Itidem vestigia, et impressiones morborum, et interiorum partium ab iis læsiones et devastationes, in diversis anatomiis, cum diligentia notanda; nempe apostemata, ulcera, solutiones continuitatis, putrefactiones, exesiones, consumptiones; rursus contractiones, extensiones, convulsiones, luxationes, dislocationes, obstructiones, repletiones, tumores, una cum omnibus materiis præternaturalibus, quæ in corpore humano inveniuntur (veluti calculis, carnositatibus, tuberibus, vermibus, et hujusmodi) hæc (inquam) omnia, et his similia, per eam, quam diximus, anatomiam comparatam, et multorum medico

rum experimenta in unum collata, magna cum cura perquiri et componi debent. At varietas ista accidentium in anatomicis aut perfunctorie tractatur, aut silentio præteritur.

De illo vero altero defectu circa anatomiam (nempe quod non fieri consueverit in corporibus vivis) quid attinet dicere? Res enim hæc odiosa, et barbara, et a Celso recte damnata. Neque tamen illud minus verum est (quod annotatum fuit a priscis) poros complures, et meatus, et pertusiones, quæ sunt ex subtilioribus, in anatomicis dissectionibus non compare re; quippe quæ in cadaveribus occluduntur et latent; cum in viventibus dilatentur, et possint esse conspicui. Itaque, ut et usui consulatur simul et humanitati, non est omnino rejicienda anatomia vivorum, neque ad fortuitas chirurgicorum inspectiones (quod Celsus fecit) remittenda : cum hoc ipsum bene expediri possit per dissectionem brutorum vivorum, quæ, non obstante suarum partium dissimilitudine ab humanis, huic inquisitioni, adhibito judicio, satisfacere possint. Item in inquisitione illorum de morbis, inveniunt morbos complures, quos insanabiles decernunt, alios jam inde a principio morborum, alios post talem quampiam periodum: ita ut L. Syllæ et triumvirorum proscriptiones res nihili fuerint præ medicorum proscriptionibus, per quas tot homines iniquissimis edictis morti dedunt; quorum tamen plurimi minore cum difficultate evadunt, quam illi olim inter proscriptiones Romanas. Neque igitur dubitabo inter desiderata reponere opus aliquod de curationibus morborum, qui habentur pro insanabilibus; ut evocentur et excitentur medici aliqui egregii et magnanimi, qui huic operi, quantum largitur natura rerum, incumbant; quando hoc ipsum, Istos morbos pronunciare insanabiles, neglectum et incuriam veluti lege sanciat, et ignorantiam ab infamia eximat.

Item ut paulo ulterius insistam: etiam plane censeo ad officium medici pertinere, non tantum ut sanitatem restituat; verum etiam ut dolores et cruciatus morborum mitiget: neque id ipsum solummodo, cum illa mitigatio doloris, veluti symptomatis periculosi,

ad convalescentiam faciat et conducat; imo vero cum abjecta prorsus omni sanitatis spe, excessum tantum præbeat e vita magis lenem et placidum. Siquidem non parva est felicitatis pars (quam sibi tantopere precari solebat Augustus Cæsar) illa euthanasia; quæ etiam observata est in excessu Antonini Pii, quando non tam mori videretur quam dulci et alto sopore excipi. Scribitur etiam de Epicuro, quod hoc ipsum sibi procuraverit; cum enim morbus ejus haberetur pro desperato, ventriculum et sensus, meri largiore haustu, et ingurgitatione obruit. Unde illud in epigrammate :

Hinc Stygias ebrius hausit aquas,

vino scilicet Stygii laticis amaritudinem sustulit. At nostris temporibus, medicis quasi religio est, ægrotis, postquam deplorati sint, assidere; ubi meo judicio, si officio suo, atque adeo humanitati ipsi deesse nolint, et artem ediscere et diligentiam præstare deberent, qua animam agentes facilius et mitius e vita demigrent. Hanc autem partem, inquisitionem de euthanasia exteriori (ad differentiam ejus euthanasiæ, quæ animæ præparationem respicit) appellamus; eamque inter desiderata reponimus.

Item in curationibus morborum illud generaliter desiderari reperio; quod medici hujusce ætatis, licet generales intentiones curationum non male persequantur, particulares tamen medicinas, quæ ad curationes morborum singulorum, proprietate quadam spectant, aut non bene norunt, aut non religiose observant. Nam medici traditionum et experientia probatæ fructum magistralitatibus suis destruxerunt et sustulerunt; addendo, et demendo, et mutando, circa medicinas, prout iis libitum fuerit, et fere pharmacopœorum more quid pro quo substituendo; ita superbe imperantes medicinæ, ut medicina non amplius imperet morbo. Demptis enim theriaca, et mithridatio, et fortasse diascordio, et confectione alkermes, et paucis aliis medicinis, ad nulla fere certa pharmaca se religiose et severe astringunt. Nam medicamenta illa, quæ in officinis prostant venalia, potius in promptu

sunt ad intentiones generales, quam accommodata et propria ad curationes particulares; siquidem speciatim Dullum morbum magnopere respiciunt, verum generatim ad obstructiones aperiendas, concoctiones confortandas, intemperies alterandas, pertinent. Atque hinc præcipue fit, ut empirici et vetulæ sæpenumero in curandis morbis felicius operentur, quam medici eruditi, quia medicinarum probatarum confectionem et compositionem fideliter et scrupulose retinent. Equidem memini, medicum quendam apud nos in Anglia, practica celebrem, religione prope Judæum, librorum lectione tanquam Arabem, solitum dicere: Medici vestri Europæi sunt quidem viri docti, sed non norunt particulares curationes morborum. Quinetiam idem ludere solebat, parum decore, dicendo; Medicos nostros similes esse episcopis, ligandi et solvendi claves habere, et nihil amplius. Sed ut serio quod res est dicamus; plurimum referre censemus, si medici aliqui, et eruditione et practica insigniores, opus aliquod conficiant, de medicinis probatis et experimentalibus, ad morbos particulares. Nam quod speciosa quis ratione nixus, existimet decere medicum doctum (habita ratione complexionis ægrorum, ætatis, tempestatis anni, consuetudinum et hujusmodi) potius medicinas extempore aptare, quam certis aliquibus præscriptis insistere; id fallax res est et experientia non satis attribuit, judicio plus nimis. Sane, quemadmodum in republica Romana, cives erant utilissimi et optime compositi, qui aut consules populo favebant, aut tribuni in partes senatus inclinabant: ita in hac materia, de qua agimus, medicos eos probamus, qui aut in magna eruditione, traditiones experientia plurimum faciunt; aut in practica insigni, methodos et generalia artis non aspernantur. Modificationes vero medicinarum (si quando sit opus eas adhibere) potius in vehiculis earum exercendæ sunt, quam in ipso corpore medicinarum; in quo nil novandum, absque evidenti necessitate. Hanc igitur partem, quæ de medicinis authenticis et positivis tractet, desiderari statuimus: res autem est, quæ tentari non debet absque acri et severo judicio, et tanquam in synodo medicorum selectorum.

« PreviousContinue »